Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XL.
In finem, Psalmus David. Istum psalmum propheta per Spiritum sanctum in persona Christi cantavit. Psalmus vocem continet prophetae de Christo pronuntiantis in initio: deinde ipsius Mediatoris loquentis ad Patrem: quae maxime sunt in Evangeliis impleta.
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Qui cognoscit Christum in assumpta carne venisse, in qua pro nobis pauper factus est et egenus, hic 0947A beatitudinum coelestium opes capit. Ipse autem Dominus factus est pauper: cum non haberet ubi caput reclinaret (Luc. IX) . Egenus, cum se in egentibus refici demonstravit. Beatus qui intelligit. Beatus, et felix, qui intelligit super egenum et pauperem. Christus egenus et pauper factus est pro nobis, ut illius inopia nos divites faceret: Qui intelligit, id est, qui intelligit illum verum Deum et verum hominem esse. In die mala liberavit eum Dominus. In die judicii, in qua Judaeos nos (( Al. non)) intelligentes damnabit Christus. Aderit tibi dies mala: si non intellexeris super egenum et pauperem.
Dominus conservet eum. Ne ab hoc intellectu recedat in praesenti. Et vivificet eum. In hac sapientia perseverantem, transferat a morte in vitam. Et 0947B beatum faciat eum. Cum sanctis suis in regno coelorum. In terra. In sancta Ecclesia vel in die aeternitatis. Et non tradat eum in manus inimicorum ejus. Id est, in potestate diaboli, qui credulitati nostrae semper inimicus exsistit.
Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Opem ferat illi: hoc est, adjutorium praestet illi. In lecto doloris, in infirmitate carnis. Vel de illo paralytico potest intelligi, quando Dominus dixit: Surge, tolle lectum tuum (Matt. IX) : quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et inhabitatio terrena deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX) . In hujus corporis aegrotatione in quo anima tamquam in lectulo requiescit, ope Dominici praesidii consoletur. Universum stratum ejus versasti in infirmitate 0947C ejus. Corpus, ut diximus, quod pro strato accipitur, in diversis tribulationibus inquietasti, ut probatum atque ab illecebris expurgatum, assumeres. Hic propheta immutat ordinem, et profert vocem Dominici hominis dicentis:
Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. Quae moesta usque ad mortem: non ab originali facinore, sed pro delictis populi contristatur. Vel, miserere mei, Ecclesia dicit: quia multi sunt qui peccata committunt, sed verba excusationis praetendunt. Unde Ecclesia dicit: Ego me accuso pro meis peccatis, quia ego peccavi.
Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen ejus? Quando videbant caecos illuminari, leprosos mundari, sabbata dissolvi, Lazarum 0947D resuscitari, quando dicebant: Ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XIV) : quid aliud poterant cogitare, nisi, ut morte ei haec virtus eriperetur? Nam et unus ex illis, Caiphas nomine, licet nesciens quae diceret, aiebat: Expedit ut unus moriatur pro populo, ut non tota gens pereat. Quando morietur? Hoc est quod in Evangelii parabola scribitur, colonis dicentibus: Iste est haeres, venite, interficiamus eum: et nostra erit haereditas, et non memoretur nomen ejus amplius (Marc. XII) .
Et si ingrediebantur ut viderent, vana loquebatur cor eorum. Introeuntes praetorium, loquebantur de corde malo, dicentes: Omnis qui se facit regem, contradicit Caesari (Joan. XIX) . Vel ad hoc ingrediebantur, 0948A ut exstinguerent Ecclesiam, et explorarent, sicut Paulus dicit: Falsi fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram (Galat. II) . Vana locutum est cor eorum, lingua ficta in dilectione, ut illud: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces (Matt. XXII) . Hoc vanum est. Congregaverunt iniquitatem sibi. Clamantes: Quid ad nos? Tu videris. Sanguis ejus super nos et super filios nostros.
Egrediebantur foras. Foras, cum Pilato. Et loquebantur in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Adhibentes testes iniquos, et quaerentes me interficere. Adversum me susurrabant: id est, murmurabant. Omnes inimici mei cogitabant mala mihi: supradicti 0948B Judaei, vel modo contra Ecclesiam haeretici.
Verbum iniquum constituerunt adversus me. Aientes: Nobis non licet occidere quemquam, sed tu accipe, et crucifige eum (Joan. XVIII) . Vel quando dixerunt: In Beelzebub ejicit daemonia (Luc. XI) , et non solum super vivum, sed etiam super mortuum falsos testes miserunt.
Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Sic me interficere festinabant, quasi post mortem resurgere non haberem. Hoc est dicere: qui ab iniquis injuste somno mortis opprimitur, non resurget? Sicut alius propheta dixit: Numquid qui cadit, non resurget (Jerem. VIII) ? Cecidit enim granum frumenti, et messis copiosa surrexit.
0948C Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Manifestissime hic Judam denuntiat proditorem, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Cui ego panem intinctum dedero, ipse est (Joan. XIII) ; et alibi: Levabit adversum me calcaneum. Quod autem ait: Qui edebat: hoc est, qui coelestem cibum, vitam huic mundo dantem, sumebat, et aliis distribuebat, cum esset apostolus: ipse hanc vitam morti, propter cupiditatis pretium, destinavit.
Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis. Resuscitatus est Dominus noster virtute paterna, ad cujus dexteram sedet. Antequam resurgeret, anticipavit ultio Judam, cum eum interitus debitus suggillavit. Quod autem ait: Retribuam 0948D illi, futurum ei judicium comminatur.
In hoc cognovi quoniam voluisti me. Resuscitans me. Quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Diabolus: cujus instinctu haec Judaei sunt operati: non est gavisus eum retinendo in inferis.
Me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Maxima est haec innocentia, cum justus pro impiis moritur: qui non sua, sed nostra peccata portavit. Propter quam innocentiam, et a Patre devicta morte, cum assumpta carne susceptus est in coelestibus.
Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum fiat, fiat. Pro fiat, fiat, in Hebraeo scribitur amen, amen, quod Aquila, πεπιστομενώς: id est, 0949A vere, sive fideliter, transtulit. Et sciendum primum librum Psalterii hic esse finitum. Secundum vero esse a quadragesimo primo, usque ad septuagesimum primum. Tertium a septuagesimo secundo, usque in octogesimum octavum. Quartum ab octogesimo nono, usque in centesimum quintum. Quintum vero a centesimo sexto, usque ad finem.