Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XLI.
In finem intellectus filiis Core, Psalmus. In finem, in Christo: intellectus: hoc est, intellectus spiritualis. Filiis Core: id est, filiis Christi, qui sunt credentes. Psalmus vocem continet Ecclesiae, sive fidelis viri Deum desiderantis.
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus. Primum enim 0949B intelligendum est, quare, vel qualiter desiderat cervus ad fontes aquarum. Mos est enim ejus, ut inventum serpentem naribus hauriat, et post haec exardescens, exstinguat sitim. Ergo homo Ecclesiae, qui diu in actu venenoso degebat, ubi se perspicit coeno fornicationis, idololatriae fetore repletum: desiderat venire ad Christum, in quo est fons luminis, ut, ablutus baptismo, accipiat donum remissionis. Scit enim, quia nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam (Joan. III) . Sed et si quis hodie nostrum, exstinctis vitiis, ignescat in desiderium Dominicae contemplationis, potest et ipse dicere: quia desiderat anima mea ad te Deus: hoc est, relicto saeculo, ad te desidero transire.
0949C Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum. Non ad mortua simulacra, sed ad illum qui dixit: Vivo ego, dicit Dominus: quia mihi flectetur omne genu (Num. XIV) . Vivus, quia ipse dicit: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui credit in me, et ipse vivet propter me (Joan. VI) . Quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei? Ac si diceret: Quando erit tempus, ut illa gloria qua efficiuntur sancti conformes gloriae tuae, ego in claritate cum illis appaream? Vel, quando veniam, id est, quando erit illud tempus, quo Ecclesia vult dissolvi a corpore et esse cum Christo? Et parebo ante faciem Dei mei: id est, ante conspectum divinitatis, et tunc videbimus eum sicuti est.
Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. 0949D Quomodo potest de lacrymis panis fieri? Potest: quia sicut corpus satiatur de pane, ita anima de lacrymis, quia exinde sperat remissionem peccatorum habere. Fletus ac gemitus erant mihi ac lamentatio, ob desiderium tui. Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus. Siquidem pagani deos suos digito ostendunt, et ob hoc ingerunt mihi improperia. Unde sciant, quia ego mente Deum meum reconditum teneo, et per interiorem hominem cum ipso habito.
0950A Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam. Dum hoc improperium quotidie sustinens memorarem, liquefacta est in me anima mea, et tabui in tractatu: cum neque in coelo neque terra Deum meum cernere possem visibiliter, sed inveniens eum in mente mea gubernantem me ac dirigentem in illo tabernaculo sempiterno, de quo loquor: Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Tabernaculum Dei, Ecclesia est, quae adhuc peregrinatur a Domino: per quam ad aeterna tabernacula, id est, ad coelestem Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, venitur. In qua sunt multi admirabiles et virtutibus sacris pollentes: quia aedificati super fundamentum apostolorum, tamquam una domus habentur. In quam iste 0950B mente ingrediens, qui, relicta idololatria, jam cognoverat baptismi sacramenta, admirans harmoniam Cantici spiritualis, per suavitatem aeternae dulcedinis, accessit ad domum Dei, quod est Sancta sanctorum. Et quasi diceretur ei: Quis te huc adduxit: vel, qualiter huc venisti: vel, quo delectatus es, ut huc accederes? Respondit:
In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Exsultatio, confessio et epulatio haec, non musicis artibus adimplentur, neque inchoantur, et praetereunt; sed jugiter angelicis vocibus et sanctorum concentibus celebrantur. Quod dum iste adhuc in saeculo positus, mente suspiceret: ingemiscens cur ab eo haec differtur habitatio, moestae animae ait:
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? 0950C Quia, inquit, suavitatem hanc praesens nondum accepi, et insidiator meus adhuc contra me vigilat, adhuc mihi laqueos intendit. Et ille inquit: Spera in Domino. Per patientiam sustine. Vel, spera in Deo. Anima semetipsam hortatur: vel interior homo hortatur exteriorem. Quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. Confessus sum jam delicta: confitebor deinde laudem ejus, per quam me salvavit a morte perituram, vel illicit ad aeterna.
Ad me ipsum anima mea conturbata est. Ob recordationem delictorum priorum. Propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim, a monte modico. Jordanis pro baptismo accipitur: Hermon, anathema interpretatur. Igitur iste qui erat peccator, qui sicut cervus desiderabat fontes aquarum, memor fuit in 0950D humilitate poenitentiae, et baptismi ablutione abluit vetera delicta: anathematizavit peccata sua, et non se extulit magnum gloriando, sed effecit parvulum poenitendo.
Abyssus abyssum invocat. Multae sunt de abysso opiniones, quae opportunis locis explanabuntur. Nam hic, abyssus abyssum invocat; cum vel vetus Testamentum novum annuntiat; vel novum vetus in testimonium vocat. Vetus annuntiat novum, cum dicit Moyses: Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus 0951A vestris (Deut. XVIII) . Novum vero vetus in testimonium vocat: cum dicit Paulus: Bibebant de sequenti petra: petra autem erat Christus (I Cor. X) . Propter profunditatem enim intelligentiae, dicuntur abyssus. In voce cataractarum tuarum. In voce prophetarum, quae adventum Domini annuntiavit. Ideo enim cataractae dicuntur, quia obscurus in eorum prophetia adventus Domini fuit, nec a Judaeis est intellectus. Annuntiat enim haec vox judicium futurum, vel de beatorum meritis, vel de suppliciis impiorum.
Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. Excelsae sunt atque potentes hae minae, per quas mortis judicium minabaris: quia non statim decidunt propter immensam patientiam tuam. Fluctus 0951B autem sunt: dum ea adveniunt, quae fuerunt comminata. Ideo iste dicit ea super se ingressa: cum in desideriis mortalibus degens, verberatus plagis, eruditus est, ut desideret Dominus vivum.
In die mandavit Dominus misericordiam suam. Quia per lucem eam Scripturarum sanctarum promisit. Et nocte canticum ejus. In tribulationibus posito eam ostendit.
Apud me oratio mea. Et non extra me. Deo vitae meae. Ut ei merear liber ab hoc saeculo quandoque conjungi. Dicam Deo, susceptor meus es. Licet in tribulationibus exercear: semper tamen a te peto protegi ac defendi.
Quare oblitus es mei? Et quare me repulisti? Cur tam diu differs, ut non inducas me in illum locum 0951C tabernaculi admirabilis? Quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Diabolus, qui multas mihi tetendit insidias, vel persecutores Ecclesiae.
Dum confringuntur ossa mea. Dum fortiores Ecclesiae scandalis ac diversis jurgiis cedere video. Vel ossa, virtutes Ecclesiae, quasi confringuntur per illas tribulationes, quas sustinent sancti. Exprobraverunt me inimici mei. Vel in martyribus, vel in aliis confessoribus.
Dum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Cum ego te per poenitentiam et afflictionem corporis animaeque placare desiderarem: inimici mei, quasi incassum haec facerem, dicebant: Ubi est Deus tuus? nescientes illa occulta quae praeparavit Deus diligentibus se. Quare tristis es, anima mea, et 0951D quare conturbas me? Quia meum desiderium prolongatur.
Spera in Deo, quoniam confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus. In ipso nostra sit spes semper attenta: ipse omnes fluctus mitiget: ipse nos in tentationibus conservet: ipse sitim nostram sua contemplatione satiet, nosque vultus sui salutari vivificet.