Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XLIV.
In finem, pro his qui commutabuntur, filiis Core, ad intellectum, Canticum pro dilecto. Pro quo in Hebraeo ita habet, Lamanasse, al sosannim labne Core mescil sir Jedidoth: quod nos in Latinum vertimus: Victori pro filiis liliorum Core, eruditionis canticum amantissimum. Quod autem ait, pro dilecto, totus psalmus refertur ad Christum: de quo Pater loquitur in Evangelio: Hic Filius est meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. XVII) . Vel psalmus spiritualium nuptiarum continet Sacramentum: id est, conjunctionem Christi cum Ecclesia. Initiatur ergo a voce paterna.
0956B Eructavit cor meum verbum bonum. Non de conjunctione corporea, sed de corde protulit aequale sibi Verbum per quod facta sunt omnia: Bonum est enim hoc Verbum: quia quod factum est in eo, vita est (Joan.) . Dico ego opera mea Regi. Loquor ipsi Verbo, regi filio, et cuncta perficiuntur.
Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Sicut enim quae scribuntur non sunt levia neque facilia, sed utilia atque salubria: sic et Dei eloquium tamquam scribatur, ita perficitur. De velocitate vero, hoc est, quod non tardantur quae dixerit, sed velociter adimplentur, ideo calamus dicit. Et ad quid pertinet calamus? Aut quomodo comparatur calamus Christo? Quia sicut pertinet petra ad Christum, leo, dextra, mons, vel alia his similia: sic pertinet et calamus, 0956C scilicet quia mensurator et scriptor est. Unde dixit in Propheta: Surge, et accipe calamum, et metire templum et civitatem (Ezech. XL) . Calamus scribae: Scriba ipse est Christus. Unde dixit in Evangelio: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est patrifamilias (Matth. XIII) . Velociter scribentis. Quia nullus tam cito scribit, sicut ipse Dominus in cordibus sanctorum scribit. Quid scribit, nisi fidem, spem et charitatem suam, verbum praedicationis tribuit?
Speciosus forma prae filiis hominum. Ut non ex aequo, ut alius homo, sed cum homine Dei Filius intelligatur, et ideo pulchrior dicitur prae aliis filiis hominum. Forma autem de qua loquitur, non magnitudini deputanda est, sed decori. Vel quomodo 0956D speciosus, cum Isaias dicit: Vidimus eum non habentem speciem, neque decorem: sed quasi despectum, et humiliatum, et percussum, et flagellatum a Deo (Isa. LI) ? Propheta Isaias ex persona Judaeorum dicit hoc, quia illi humanitatem carnis, quasi purum hominem esse crediderunt. Sed hic propheta secundum divinitatem loquitur. Item Isaias propheta praesciebat per Spiritum sanctum illam humanitatem a foris quam viderunt Judaei: sed intrinsecus divinitatem non potuerunt intelligere. Diffusa est gratia in labiis tuis. Cum morbos verbo curas, cum mare quiescere facis, cum silentium ventis indicis, cum febrem discedere jubes, cum Lazarum vocas, et venit: Patrem interpellas, et audit, et non solum 0957A audit, sed etiam respondet: et omnia quae loqueris, gratia labiorum tuorum perficiuntur. Diffusio gratiae in Scripturis sanctis gratia Spiritus sancti est, vel Christi. Diffusa est gratia Spiritus sancti in baptismo in specie columbae: cum descendit in capite, venit in barbam: deinde in oram vestimenti ejus. Caput nostrum, Christus est; barba, sancti Apostoli; ora vestimenti ejus, sancti praedicatores: sicut ait propheta: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, et quod descendit in oram vestimenti ejus (Psal. CXXXII) . Gratia in labiis tuis: quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I) . Propterea benedixit te Deus in aeternum. Ob hanc gratiam. Nam cum semper Christus Dominus in Patre fuerit benedictus, in 0957B assumpta benedicitur carne: cum descendente Spiritu sancto super eum in baptismo, dicit Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III) . Vel benedixit Pater Deus Filium suum, et Christus suam Ecclesiam.
Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime. Gladium circa femur. Per gladium, verbum: per femur, incarnatio. Accingit homo gladium ad pugnandum. Sed, accingere gladium, potentissime. Ac si dicat propheta: Tu, Christe, indue carnem: pugna contra diabolum, et libera genus humanum de inferno. Accingere gladio, verbo praedicationis, qui divisit filium a patre: filiam a matre, nurum a socru: circa femur tuum, super carnem assumptam. Potentissime, non segniter, neque leviter, sed viriliter.
0957C Specie tua et pulchritudine tua. Sanctitate atque justitia: vel ad divinitatem pertinet. Intende prospere, procede et regna. Si tibi intendis, semper tibi prospera erunt. Procede: id est, de coelo veni. Et regna: quia regnum diaboli antea erat. Unde dicimus in Oratione Dominica: Veniat regnum tuum in nobis, et discedat regnum diaboli (Luc. XI) . Intende prospere: vide feliciter. Procede, de thalamo uteri virginalis: et regna, oppresso mortis imperio.
Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Veritas, ipse Christus: quia ipse est veritas. Unde de illa muliere dixit ad Judaeos: Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat (Joan. VIII) . Mansuetudo, quando dixit: Nec ego te condemnabo. Justitia, quando dixit: Vade, mulier, 0957D et amplius noli peccare. Propter veritatem: qua illa quae per prophetas promiseras, adimplesti. Et mansuetudinem: quia sicut ovis pro vita populi immolaris. Et justitiam: cum non potestate, sed humilitate eripuisti hominem. Et deducet te mirabiliter dextera tua. Potentia, sive virtus. Vel potestas deducet te, scilicet te, in coelum.
Sagittae tuae acutae. Praedicationes, corda hominum transfigentes. Acutae, quia usque ad interiora cordis penetrant. Populi sub te cadent in corda inimicorum 0958A regis. A compunctione praedicationis, in corda corruunt ut non superbiant, sed humiliter credant. Qui fuerant non credendo inimici regis, fiant credendo amici. Quia qui Christi inimici erant, postea amici effecti sunt.
Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. Non temporalis, sed aeterna. Vel sedes Dei, sancta Ecclesia est, aut anima: quia anima justi est sedes sapientiae. Virga directionis, virga regni tui. Per virgam, correptio disciplinae: quia per ipsam regulam veritatis, corda illorum diriguntur quae tortuosa erant.
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Id est, mandata Dei Patris implevisti. Et odisti iniquitatem, non quod odium cadat in Deum: sed odire Deus dicitur, id est, repudiare. Iniquitas ipse diabolus intelligitur. 0958B Vel virga, disciplina coelestis accipitur: per quam iniquam tortuositatem nostram quam odivit, ad suam direxit justitiam. Propterea unxit te Deus tuus. Deum, inquit Apostolus, et Christum: Deus illum fecit (Hebr. I) . Oleo laetitiae prae consortibus tuis. Alii reges qui typum illius praetulerunt, et regnando consortes dicti sunt, oleo corruptibili sunt inuncti: hic vero Filius Dei a Deo Patre, oleo exsultationis: hoc est, resurrectionis, ascensionis, dominationisque est delibutus: quia Christus natura unctus, nos per gratiam: quia in illo pleniter fuit divinitas, nam in sanctis per partes datur.
Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Myrrha pro sepultura ponitur: gutta, contra venena accipitur. In casia homo, qui saepe arbor dicitur, demonstratur. 0958C Ergo defluxerunt haec a vestimentis ejus: id est, ab assumpta carne, qua velut vestimentum se divinitas circumdedit. Stillavit odor myrrhae, cum est traditus sepulturae. Fluxit gutta, cum, compresso serpentis veneno, tartarea restinxit incendia. Prodivit et casia: cum in eo homine per quem evicit inferos, ascendit in coelos. A domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Domus eburneas, propter magnitudinem elephantorum, domus amplas accipimus: ampla est enim via quae ducit ad perditionem (Matth. VII) . Sed ebur, nisi radatur limis, dividatur serris, ac subulis perforetur, obscurum et horribile est: sic et apostoli erant antequam vocarentur et inhabitarentur. Sed postquam vocati sunt, serris secti, ungulis rasi, scalpellis scalpti, 0958D flammis igniti: ac diversis suppliciis elimati, facti sunt domus Dei: in qua ipse Christus dignaretur inhabitare. Horum exempla sequentes martyres, effecti sunt suorum corporum reges. Istorum regum sunt filiae, animae sanctae: quae Christum delectatae sunt, honorando nomen majestatis ejus, et praeconando misericordiam ejus. A domibus eburneis: de quibus laetificaverunt te. Multi per errorem pro domibus, graves, dicunt: quia apud Graecos verbum βάρεων utrumque significat.
0959A Astitit regina a dextris tuis. Quia nihil in regno tuo sinistrum. In vestitu deaurato. Spiritualis credulitatis ornamento. Circumdata varietate. Gentium ac populorum. Ipsi nunc Ecclesiae propheta loquitur. Regina, Ecclesia est. Unde dicit in Cantico canticorum: Quae est ista quae ascendit dealbata, innixa super fratruelem suum? Regina dicitur: quia regit sua vitia et peccata. A dextris tuis. Ut illud: Statuet quidem oves a dextris suis, quando dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod pro vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV) . In vestitu: id est, non nuda, sed vestita sensu spirituali. Circumamicta varietate. De septuaginta et duabus linguis: id est, de diversitate gentium vel gratiarum actione.
0959B Audi, filia, et vide. Crede ut munderis. Filia, quia ab eo renata. Sponsa, quia ipsi es sociata. Vel Christus vocat Ecclesiam suam per fidem filiam. Filiam dicit: ut casta sit mente et corpore. Et inclina aurem tuam. Humiliter ac sapienter ausculta vel desidera. Et audi, aure cordis, ut illud, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII) . Et vide: hoc est, oculis cordis, unde Deus videtur, ut ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Marc. V) . Et obliviscere populum tuum, etc. Consortia daemoniorum, vel vitia, et peccata, et domum patris tui diaboli, qui te prius genuerat: quia totus mundus in maligno positus erat (I Joan. V) : ideo, inclina aurem tuam.
Quoniam concupivit rex decorem tuum. Christus 0959C Jesus a quo regeris, quia nigra eras in domo patris: nunc autem abscondis post baptismum, vel vitiis abluta, vel gratia fidei candida. Quia ipse est Dominus. A quo redempta es. Deus tuus. Quem nunc, relictis simulacris, excolis et adoras. Quomodo dicit speciem et pulchritudinem tuam: cum non pulchra, nec speciosa, quam antea fetida, deformis erat Ecclesia? Sed postea pulchra et speciosa per lavacrum baptismi: quia justus pro impiis mortuus est, id est, Christus: mundans eam per lavacrum sanguinis sui, ut ait Apostolus: Non habentem maculam aut rugam (Ephes. V) . Et adorabunt eum filiae Tyri. Tyrus, interpretatur, angustia. Filiae Tyri, filiae angustiae. Ipsi adorant Christum, qui sunt in angustia. Vel animae credentes ex gentibus. In muneribus vultum 0959D tuum deprecabuntur divites plebis. Istae recondentes thesauros suos, de corde te mundo requirunt: quia ubi sunt thesauri eorum, ibi erit et cor eorum (Matt. VI) . Fecerunt hoc Magi, qui cum thure, et myrrha, et auro venerunt: quia non tantum verbis, sed etiam muneribus adoraverunt Christum.
Omnis gloria ejus filiae regis, animae fidelis, ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Superius diximus, varietate gentium: hic, gratiarum Omnis gloria ejus filiae regis ab intus: id est, seniores Ecclesiae, vel reges et potentes: qui habent 0960A modo spem, fidem et charitatem: ipsi obtulerunt ad intus: hoc est in conscientia Ecclesiae. In fimbriis aureis circumamicta varietate. Non solum littera, sed etiam sensu spirituali, illi qui intrant, obtulerunt, vel varietate virtutum repleti sunt.
Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus. Per unam Ecclesiam, apostolica institutione fundatam, multi convertuntur ad Christum. Afferentur tibi in laetitia et exsultatione. Non in tristitia peccati, neque in lacrymis poenitentiae: sed in laetitia virtutum et exsultatione gratiarum. Adducentur in templum regis. Vidit enim Joannes Jerusalem civitatem sanctam descendentem de coelo, habentem claritatem Dei: sed templum in ea non vidit (Apoc. XXI) : Dominus, inquit, est templum ejus. Inducentur ergo in 0960B hoc templum virgines istae: hoc est, animae sanctorum: ut conformes efficiantur corpori gloriae ejus.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Fuerunt, o Ecclesia, apostoli patres tui: quia ipsi te genuerunt. Nunc autem quia illi recesserunt a mundo, habes pro his episcopos filios, qui a te creati sunt. Sunt enim et hi patres tui: quia ab ipsis regeris. Constitues eos principes super omnem terram. Constituit Christus sanctos suos super omnes populos. In nomine enim Dei dilatatum est Evangelium in omnibus finibus mundi: in quibus principes Ecclesiae, id est, episcopi, constituti sunt.
Memores erunt nominis tui, in omni generatione et generatione. Ideo memores erunt: quia numquam obliviscuntur, sed semper te praedicabunt, sive aedificabunt 0960C in generationibus sanctorum.
Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Ob eorum praedicationem semper tibi delicta populi confitentur: tuam gloriam enarrabunt, tuam laudem annuntiabunt.