Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XLV.
In finem, pro filiis Core pro arcanis, Psalmus. Pro arcanis: id est pro occultis de vocatione gentium et de reprobatione Judaeorum. Psalmus docet nos spem nostram in illum debere ponere, qui solus potest de tribulatione liberare.
Deus noster refugium et virtus: adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Plenus est enim mundus aerumnis atque pressuris: ideoque quia sunt alia adjutoria regum, virtutes potentium, refugia civitatum: nostra munitio Christus est, qui nos ab 0960D his potenter eripere potest.
Propterea non timebimus: Quia in ipso credulitatem (( Mart. vitiose crudelitatem)) habemus. Dum turbabitur terra. Generatio Judaeorum, qui terrena sapiunt. Et transferentur montes in cor maris. Praedicationes apostolicae in corda gentilium hujus mundi, sicut in Evangelio: Si habueritis, inquit, fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Transi, et faciet (Matt. XVII) . In corde maris; id est, in gentilitate.
Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum. Aquae, populi: 0961A motus, daemones intelliguntur. Qui nunc turbati sonum dederunt: cum eversoribus simulacrorum, vel restituerunt, vel mortem parare voluerunt. Conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Excelsiores saeculi potestates.
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Post eversos cultus daemoniorum, ablutio baptismi, vel irrigatio Spiritus sancti laetificat animam civitatem Dei, sive Ecclesiam, quae est civitas Dei, quae super montem posita, non absconditur (Matt. V) . Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Congregationem fidelium, in qua per fidem habitat.
Deus in medio ejus non commovebitur. Sed firmatur, ut ait: Ne timeas, Maria (Luc. I) : vel Ecclesia in tribulatione. Adjuvabit eam Deus mane diluculo. 0961B Inspectione sancta, qua mundum promerebitur cor. Beati enim mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt (Matt. V) .
Conturbatae sunt gentes. Vitiorum ac criminum. Et inclinata sunt regna. Potestates daemoniorum, sub potestate Christi. Dederunt vocem suum. In praedicationibus. Mota est terra. Obstupuerunt gentes in incredulitate sua: hoc est, gentilitas de infidelitate ad fidem Christi.
Dominus virtutum nobiscum. Per assumptionem carnis, particeps factus est pro nobis. Ideo et Emmanuel, hoc est, nobiscum Deus. Dominus virtutum, angelorum et hominum. Susceptor noster Deus Jacob. Ipse virtutum Dominus, qui vicit diabolum. Ipse susceptor noster, ut nos in aeternum conservet. Adjutor, 0961C Deus Jacob. Per Jacob, supplantatio vitiorum.
Venite et videte opera Domini. Christus vocat suam Ecclesiam ad fidem, vel ad credulitatem. Videte, id est, intelligite: opera Domini, virtutes Domini. Vel, opera Domini: quia, juxta Danielem, lapis excisus de monte sine manibus, comminutis regnis mundi, occupavit latitudinem omnis terrae (Dan. II) . Quae posuit prodigia super terram. Multa enim signa, vel ante adventum corporeum, vel post illum ostendit in populis. Auferens bella usque ad fines terrae. Omnia bella in adventu Domini quievisse, multorum narrant historiae. Sed et nunc in Ecclesia sua quotidie bella coercet, ut non saeviant, vel haeretici, vel Judaei. Vel auferens, tollens, bella: hoc est, pugnam, quia semper est pugna vitiorum et peccatorum. Usque 0961D ad fines terrae, usque ad finem saeculorum. Dominus aufert a nobis istam pugnam: nam per nos non possumus.
Arcum conteret. Occultas malorum insidias. Et confringet arma. Praesentes pugnas. Et scuta comburet igni. Insanas diabolicae protectionis phantasias, quae omnia illo igni spirituali consumit: de quo ait: Ignem veni mittere in terram: hoc est, in Ecclesiam (Luc. XII) .
Vacate et videte quoniam ego sum Dominus. Ego feci, et non feram: ego creavi, et ego sustineam: redimam vos et dimittam peccata vestra, ait Dominus (Isai. XLVI) . Vacate ergo ut me cognoscatis, et non in aliud conturbemini. Exaltabor in gentibus. 0962A Quae fuerint ad credulitatem conversae. Exaltabor in terra. Si ex Judaeorum gente ad me reversi fuerunt: quos non terrena sapere manifestum est.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus, Jacob. Semper enim cum credentibus dignanter inhabitat: sicut apostolis post resurrectionem polliceri dignatus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. ult.) .