Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XLVI.
In finem, pro filiis Core, Psalmus. Filii Core, filii calvi. Vox deridentis est. Hoc de illis quadraginta duobus pueris dicit, qui Elisaeum deriserunt, et dixerunt: Ascende, calve; ascende, calve, et maledixit eos in nomine Domini (IV Reg. II) . Et egressi duo ursi, comederunt eos. Elisaeus figuram Christi 0962B tenet, illi pueri figuram Judaeorum, qui dixerunt: Ave, rex Judaeorum. Unde Paulus dicit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV) . Venit medicus sanare aegrotos, sed aegroti occiderunt medicum. Ursi proprie daemones intelliguntur, quia devoraverunt corda illorum. Psalmus vocem continet apostolicam, admonentem, ut in ipso solo laetemur, cujus sumus sanguine liberati.
Omnes gentes, plaudite manibus. Spiritus sanctus per prophetam vocat ad fidem omnes gentes venire Omnes gentes: id est, totus mundus simul, plaudite manibus. Plaudere, laudare. Plausus namque laus dicitur. Gaudete in bonis operibus. Jubilate Deo in voce exsultationis. Voce sublimi Dominum confitemini in ipso corde, et omni membrorum officio exsultate. Propter magnitudinem laetitiae dicit. Vox 0962C exsultationis est: quod nec verbis, nec litteris, nec syllabis potest homo comprehendere, quantum Deum laudare debeat.
Quoniam Deus excelsus terribilis. Ille qui quondam irritabatur a Judaeis, obtentis gentibus, excelsus coelos ascendens, terribilis factus est, residens ad dexteram Patris. Et rex magnus super omnem terram. Non solum super Judaeorum gentem, sed super omnes nationes terrae. Vel, super omnem terram, id est, super omnem Ecclesiam, quia Ecclesia terra dicitur: Christus super eam, quia data est ei potestas in terra et in coelo. Vel de quo nunc apostoli dicunt:
Subjecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris. Elegit nobis haereditatem suam. Subjectas sibi a 0962D Christo gentes et populos dicunt: quorum malitia conculcata, dignos in haereditatem Christi fecerunt. Vel haereditas Christi, sancta Ecclesia est. Unde dixit in alio loco: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV) . Et nos sua, et ille nostra: secundum illud: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII) . Speciem Jacob quam dilexit. De pulchritudine enim Jacob elegit apostolos, qui ab ejus stirpe descendentes, haec dicunt. Quod autem eum diligat, audi prophetam: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I) .
Ascendit Deus in jubilo. Claruit enim ascensio ejus, in qua multitudo angelorum cum magna jubilatione dicebat: Tollite portas, principes, vestras 0963A (Psal. XXIII) : jam redit victor ex praeliis. Et Dominus in voce tubae. In qua duo angeli tamquam tuba, illo ascendente, apostolis clamaverunt: Hic Jesus, qui receptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I) . Vel post victoriam, qua vicit diabolum, sic ascendit. Unde dicit in alio psalmo: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII) . Vel sicut legimus in Actibus apostolorum, quando ascendit de monte Oliveti; Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum: sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I) .
Psallite Deo nostro, psallite, psallite regi nostro, psallite. Qui, oppresso mortis dominatu, carnem cum 0963B qua jacuit in tumulo, evexit ad coelum.
Quoniam rex omnis terrae Deus. Quia jam non solum in Judaea et Jerusalem notus, sed in omni terra fidei lumine declaratus. Psallite sapienter. Ut quae canitis per litteram, intelligatis spiritualiter dicta.
Regnabit Dominus super omnes gentes. Quas in haereditatem accepit a Patre. Unde et in alio psalmo dicit; Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II) . Vel, excelsus Dominus super omnes gentes et super coelos gloria ejus (Psal. CXII) . Deus sedet super sedem sanctam suam. Ad dexteram Patris. Vel angeli pro innocentia eorum dicuntur sedes, quia non peccaverunt. Inde dixit: Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI) . Deus sedet super sedem sanctam suam: hoc est, in Ecclesia. 0963C Unde dictum est: Anima justi, sedes est sapientiae (Sap. VII) .
Principes populorum. Apostoli. Congregati sunt. Ad judicandum. Vel, principes populorum: id est, seniores Christianorum; quorum figuram tenebat centurio; vel modo illi qui tenent ipsam fidem, quam habuit Abraham. Unde dictum est: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matt. II) . Cum Deo Abraham. Deus Abrahae, Deus verus est, qui est Deus viventium, cum quo justi judicium facient. Sic enim et Dominus in Evangelio ait; Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae; sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Quoniam dii fortes terrae, vehementer elevati 0963D sunt. Dii, sancti sunt; sicut ait propheta; Ego dixi: Dii estis et filii excelsi omnes (Psal. XXI) : Elevati sunt vehementer. Elevati sunt, per fidem et praedicationem. Vel illi qui elevati sunt in superbia, et relictis coelestibus, terrena concupierunt; quibus dicitur: Sicut homines moriemini: isti a Deo Abrahae, vel apostolis ejus, sunt judicandi. Nos vero oremus Dominum, ut, deposito omni tumore superbiae, ita illi conjungamur in hoc saeculo; ut in judicio a sinistra parte disjuncti, non inveniatur in nobis quod damnet in poenam; sed quod pietate multiplici provehat ad coronam.