Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XLVII.
Psalmus cantici Filiis Core, secunda sabbati. Per 0964A psalmum, opus vel praedicatio intelligitur. Per canticum, scientia et laus. Filii Core, sancti apostoli, vel martyres. Prima Sabbati, fecit lucem; secunda sabbati, fecit firmamentum. Lucem, angelos; firmamentum, homines. Habet inde aliquid in novo Testamento. Prima Sabbati, resurrexit lux Christus. Unde dicit in Evangelio: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I) . Secunda Sabbati, firmata est Ecclesia in fide, quando dixit Dominus: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI) . Psalmus totus circa sanctam plebem, totus circa Ecclesiastica mysteria commoratur.
Magnus Dominus et laudabilis nimis. Vox Ecclesiae. Magnus dicitur, non comparatione, sed pro magnitudine gloriae suae. Quasi interrogaretur, ubi magnus, ubi laudabilis? Respondet: In civitate Dei nostri. 0964B Anima sancta, cujus cives atque domestici, boni actus intelliguntur. In monte sancto ejus. In assumpto Dominici hominis corpore.
Fundatur exsultatione universae terrae. Terram quae prius peccatis et maledictionibus subjacebat, ascensione sua occupavit, atque in ea credulitatis suae exsultationem ac laetitiam dilatavit. Vel fundata fuit, et est Ecclesia, in toto mundo in fide. Mons Sion, latera aquilonis, civitas Regis magni: Ad hunc montem, id est, ad Christum Dominum, accesserunt duo populi ex Sion: unus de lateribus aquilonis, qui est ex praeputio, alter ex circumcisione. Christus ergo Dominus, qui est pax nostra, abstulit maceriam inimicitiae de medio, et fecit utraque unum: et collocavit in Ecclesia sua, quae est civitas Regis magni, 0964C hos populos per fidem. Vel mons Sion: hoc est, sancta Ecclesia. De latere aquilonis: quia de malis est congregata. Unde dictum est: Ab aquilone exorientur mala quae sunt super terram. Hic aquilo diabolus, cui dicitur: Veni, aquilo, perfla hortum meum (Cant. IV) : hoc est, Ecclesiam tentationibus. Unde Apostolus dicit: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis (I Cor. XI) . Vel, civitas Regis magni: hoc est, sancta Ecclesia.
Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam. Suscepit eam per gratiam. Cognoscitur autem in gradibus ejus, id est, in apostolis, vel reliquis praedicatoribus: per quos Ecclesiae fides annuntiata est. Gratia enim sumus salvati per fidem: et hoc non ex nobis. Dei donum est, ut nemo de se glorietur. 0964D Vel, in domibus, id est: in sancta Ecclesia. Cum suscipiet eam, in fide; quia antea inter malos erat.
Quoniam ecce reges terrae congregati sunt. Principes saeculi, quorum regnum in cultu idolorum atque daemoniorum erat. Ex lateribus aquilonis, id est, diaboli accedentes. Vel, congregati sunt, et convenerunt in unum, id est, in unitatem Ecclesiae. Convenerunt in unum. Lapidem summum angularem in fundamento fundatum.
Ipsi videntes sic admirati sunt. Gloriam ac potentiam Redemptoris. Vel virtutes Apostolorum admirati sunt, et commoti sunt de infidelitate ad fidem. Conturbati sunt et commoti sunt, tremor apprehendit 0965A eos. A conscientia delictorum: quia dictum est: A timore tuo concepimus et peperimus spiritum salutis (Isa. XXVI) .
Ibi dolores ut parturientis: in spiritu vehementi. Cum corpora exercere per abstinentiam coeperint: in spiritu fortissimo, id est, sancto. Conterens naves Tharsis. Humilians superbiam gentium: quia Tharsis, in principio suo, a navigatione negotiatorum superba ac praecellens facta est. Ideo hic comparantur huic navigio, qui in hujus saeculi fluctibus circumferuntur omni vento luxuriae atque vanitatis. Ipsi nunc in ea credentes dicunt:
Sicut audivimus. Per prophetas. Sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. Vidimus in Evangelio, quae 0965B est civitas virtutum. Vidimus in Ecclesia, quae est civitas Dei in illo regno magno fundata.
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. In Ecclesia tua suscepimus sanctum Spiritum, sicut et illi prius super quos in Actibus apostolorum est effusus.
Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae. Cum, accepto Spiritu sancto, cunctarum gentium locuti sunt linguis. Sed et in amplitudine fidelis populi semper tua laudatio commoratur. Justitia plena est dextera tua. In his qui in judicio in dextera parte sunt collocandi.
Laetetur mons Sion. Ecclesia in Christo. Et exsultent filiae Judae. Animae confessorum: quia Judas, confessio interpretatur. Propter judicia tua, Domine. 0965C Quia custodierunt ea ut poenitentiam agerent. Vel, judicia tua, judicia Dei occulta: quia reprobati sunt Judaei, et electae sunt gentes in fide.
Circumdate Sion. Id est, defendite Ecclesiam in credulitate vestra. Et complectimini eam. In charitate. Narrate in turribus ejus. Laudem et gloriam Christi. Narrate, hoc est, praedicate. Turres, hi sunt principes Ecclesiae tuae: quia turris fortis est, et undique speculatur. Sic et sancti et fortes, et speculatores debent esse in gente humana.
Ponite corda vestra in virtute ejus. Ne separemini a charitate quam docuit. Ponite, hoc est, intelligite. In virtute ejus, in charitate ejus: quia non solum docere, sed etiam quod praedicant, opere debent implere. Et distribuite domos ejus. O vos, Doctores 0965D Ecclesiarum, distribuite gradus ordinationum, canonice et sancte; non praemiis corrupti; non personarum acceptione per adulationem decepti. Ut enarretis in progenie altera. Non solum his qui credunt, sed et his qui credituri sunt. Sed quid, inquis, enarremus.
Quoniam hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi, et ipse reget nos in saecula. Deus, quia per ipsum facti sumus. Rex, quia ab ipso regimur. Ipse enim lubricos et tortuosos gressus nostros direxit in se, qui est via pacis, et pax nostrae salutis.