Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XLVIII.
In finem, pro filiis Core, Psalmus. Filii Core, sancti apostoli vel martyres sunt. Istum psalmum Spiritus 0966A sanctus per prophetam in persona praedicatorum cantavit. Vel ideo iste psalmus, eo quod doceat mundi divitias cum vanis honoribus spernendas: cavendas etiam serpentis astutias, et omnem orbem ad audiendum Dei verbum instanter admonet dicens:
Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. Sapienter intelligite in spiritualibus auribus, quas Dominus ad audiendum elegit. In Evangelio autem cordis requirit, unde Deus auditur. Qui habitatis orbem, id est, corpora vestra.
Quique terrigenae et filii hominum; in unum dives et pauper. Intelligendum est quod omnes habitatores terrae ad audiendum Dei verbum vocat: scilicet ut nulli hominum occultentur divina, vel judicia, vel mandata. Vel simul, in unum dives et 0966B pauper: hoc est, servus et liber. Vel, pauper: unde dixit: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V) .
Os meum loquetur sapientiam. Loquetur illam sapientiam quae occulta est ab hujus saeculi sapientibus, et revelata est parvulis, hoc est, ut cognoscant parvuli Ecclesiae, quia Christus est sapientia Patris; de quo omnes prophetae loquuntur. Vel, os meum loquetur sapientiam: id est, Christum quem praedicat Ecclesia. Et meditatio cordis mei prudentiam. Semper in corde meditabar, ut relinquentes homines stolidam vanitatem, Christi prudentiam sequerentur.
Inclinabo in parabolam aurem meam. Quia scit propheta Christum Dominum venturum in mundum, 0966C qui in similitudine loquatur: ideo se ad audiendum praeparat, id est, spiritualiter ad intelligendum. Vel inclinabo aurem cordis ad humilitatem. In parabola, id est, in similitudine intelligam. Aperiam in psalterio propositionem meam. Hoc propono, ut quod ille decalogus praedixit, si custodiatur, coelestia regna largiuntur. Vel quod proposui in corde, praedicabo in sermone et intelligam.
Cur timebo in die mala. In die judicii. Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Quia in calcaneo quisquis peccaverit, labitur. Sed et iniquitas calcanei, originale peccatum accipitur ex Adam: ut dictum est ad mulierem: Inimicitias ponam inter te et serpentem, et semen tuum, et semen illius (Genes. V) . Tu observabis, id est, conteres caput suum, et 0966D ipse calcaneum tuum.
Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Isti labuntur in calcaneo: quia per illum non incedunt qui est via, veritas et vita, vel, qui confidunt in virtute sua: quique in abundantia divitiarum suarum gloriantur.
Frater non redemit, redimet homo. Si Christus non redemit, qui se fratrem dixit apostolorum, et resurgendo factus est primogenitus resurgentium: non redimet Adam, quia primus homo mortuus non resurrexit. Nam frater noster Christus est Deus et homo, qui nos redemit. Vel quod non redemit Moyses, redemit Christus. Non dabit Deo placationem 0967A suam. Qui non agit poenitentiam, per quam placatus Deus.
Et pretium redemptionis animae suae. Non fecit eleemosynam per quam peccata delentur. Laboravit in aeternum. In tormentis perpetuis positus. Et vivet in finem. Quia non interficitur, sed semper reparatur ad poenam.
Non videbit interitum. Non intelligit imminere sibi mortem. Cum videris sapientes morientes. Si viderit hominem sapientem in Deo ab hoc mundo migrare, dicit: Quid huic jejunia? quid castitas? quid eleemosynae profuerunt? Nonne et ipse mortuus est? Tale quidam et Redemptori nostro Judaei insultantes, dicebant: Numquid tu major es patre nostro Abraham qui mortuus est, et prophetae mortui sunt 0967B (Joan. VIII) ? Simul insipiens et stultus peribunt, et relinquent alienis divitias suas. Insipiens est, qui Dei notitiam habere contemnit: de quo Apostolus ait: Omnis ignorans ignorabitur. Stultus vero est qui in divitiis et non in Deum sperat. Perdunt ergo ambo divitias: quia ibi congregant, ubi fures effodiunt et furantur (I Cor. XIV) .
Sepulcra eorum domus illorum in aeternum. Tabernacula eorum in progenie et progenie. Haec illis erit perpetua habitatio: quia non resurgent, ut habeant aeternam vitam: sed ut damnentur in poena.
Vocaverunt nomina sua, in terris suis. Saepe enim pagani super defunctorum epulantes sepulcra, atque in nomine eorum qui mortui sunt bibentes, inania cum quodam modulamine cantant: sed nihil prodest 0967C in inferno damnatis.
Homo cum in honore esset, non intellexit. Esse se ad imaginem Dei formatum. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Deposita forma coelesti, factus est in similitudinem insipientium jumentorum.
Haec via illorum scandalum ipsis. Quia de judicio ad poenam eos deducit: Et postea in ore suo complacebunt. Sed nihil proficit confessio in inferno.
Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Merito a morte depascuntur, qui Christum noluerunt habere pastorem.
Et dominabuntur eorum justi in matutino. In resurrectione. Et auxilium eorum veterascet in inferno. Habuerunt divitias, sed cum descenderent in infernum, 0967D evanuerunt. A gloria sua. Quia non quaesierunt gloriam Christi, qui nunc de se loquitur.
Verumtatem Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me. Homo Deus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam suscipiens servi. Suscepta etiam morte, resuscitatus paterna virtute, hominem qui corruerat reparavit.
Ne timueris cum dives factus faerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus, etc. Dives effectus est Judas proditor vendendo Magistrum: sed nihil pretii quod assumpserat, secum cum moritur deportavit. Sic ergo nunc unusquisque, oppresso paupere, dives efficitur et multiplicatur. Noli timere; 0968A cito praeterit, et nihil secum de his quae rapuerat, tollit: Domino in Evangeliis sic dicente: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te, quae autem parasti cujus erunt (Luc. XIII) ?
Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur. Benedicitur a stultis propter potentiam: sed victus affluentia ac potus, proferunt non de bene vivente, sed de bene pascente sententiam. Sed non haec excusant a poena. Confitebitur tibi cum benefeceris ei. Tunc gratias agit, quando aliquid lucri conquirit.
Et introibit usque ad progenies patrum suorum: in aeternum non videbit lumen. Magis in divitiis quam in Deo speravit, sicut parentes ejus: ideoque de eo dicitur: Ejicite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XVI) .
0968B Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Non cognovit, quia haec omnia ei a Deo fuerant attributa: idcirco insipientia ejus jumentis insensibilibus comparatur. Nos vero deprecemur Dominum, ut ipse nobis tribuat intellectum, ut dum ea quae videntur, abjiciamus: illa quae non videntur, adipisci mereamur.