Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus L.
0972A
In finem, Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta: quando intravit ad Betsabee. Iste quinquagesimus psalmus vocem continet poenitentis personae: ostendens, ut qui ceciderit in crimine, confitendo mala sua, redeat ad salutem.
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Confiteor immensam miseriam: ideo peto magnam misericordiam. Quia qui se miserum putat esse de suis peccatis: cum illo facit Deus misericordiam magnam. Quia minor misericordia est hic in praesenti, hoc est, quia homo cum non esset, ex nihilo creavit illum Deus ut esset, et regit, et gubernat. Major misericordia dicitur: quando ipsum hominem quem creavit, in futuro remunerat. Et secundum 0972B multitudinem miserationum tuarum, etc. Confugio ad miserationes tuas, ut gravibus vulneribus theriacam remissionis infundas. Miserationum, dicit: quia multa sunt peccata mea, et miserationes tuae multae (Ps. LXVIII) . Unde dicit propheta in alio loco: Miserationes tuae multae sunt, Domine.
Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Expeto ut abluas fonte misericordiae: quia non vis in aeternum peccati vulnera reservare: Ac si dicat: Tu potes plus mihi remittere, quam ego intelligam rogare.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Ante faciem enim meam eam pono. Si tu pronuntias in confessione tua peccata, Deus ignoscet tibi. Et peccatum meum contra me est semper. Quia mea peccata a tuae 0972C bonitatis divitiis separant. Quia non trado illud in oblivionem, propono illud semper ante oculos meos. Quia si tu ponis illud ante te: Deus illud non ponit ante se.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Tibi enim delinquit quisque cum peccaverit: quia tu solus sine peccato es: dicente Apostolo: Est Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III) . Vel dicit David: Ego peccavi, et tu solus sine peccato es, sicut dicit Isaias: Qui peccatum non fecit; nec inventus est in ore ejus dolus (Isa. LIII) . Vel illud: Quis arguet me de peccato (Joan. VIII) ? Et item dicit: Venit princeps mundi hujus, et in me non invenit quidquam (Joan. XIV) . Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Quia tu rectum judicium 0972D judicas. Propter nos transgressores et peccatores ille fuit judicatus, et damnatus. Unde dictum est: Justus ab iniquis judicatus est. Sed ille in futuro judicio erit alios judicaturus et condemnaturus. Justificatus es, Domine Jesu, in sermonibus tuis: cum ductus pro populi peccatis ad mortem, non est inventus dolus in ore tuo. Vicisti judicatus: cum in te nihil dignum morte princeps tenebrarum invenit. Consuetudo prophetae est, ut acta pro agendis loquatur.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Hic versiculus totius generis humani casum exponit, sicut in Job: Nec si unius diei sit super terram, potest esse mundus a 0973A sorde peccati (Job. XV et XXV) . Concipitur autem et nascitur in originali peccato, quod ex Adam trahitur, sed baptismo per gratiam Christi purificatur. Vel, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Hunc locum diligentius in Epistola ad Romanos Paulus edisserit: quod Deus cum possit de nobis judicis auctoritate discernere, non hoc facit, sed nobiscum vult judicari, ut magis justitia appareat judicantis (Rom. III) . In peccatis concepit me mater mea. Obscurus locus et altius retractandus.
Ecce enim veritatem dilexisti. Cum per prophetam peccantem famulum increpasti, veritatem dilexisti. Veritas Christus est: quia Pater diligit Filium suum, vel diligit confessionem ex ore peccatoris. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Hoc est, quod 0973B in alio loco ait: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII) . Incertum et abditum mihi erit, si remittis tale facinus. Sed manifestum est: cum ignoscere dignatus es delinquenti. Sapientiae enim tuae est, ut prius increpes, sic remittas. Nam et Ninivitis occulta erat sapientia pietatis tuae, cum dicerent: Quis scit si convertatur Deus a furore suo, et non peribimus (Jon. III) ? Vel Deus per Nathan prophetam incerta et occulta manifestavit: id est, narravit David, quando dixit: dimissum est peccatum tuum, sicut Ninivitae conversi sunt de malo in bonum, per praedicationem Jonae.
Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor. Sicut enim hyssopus terrenus curandis pulmonibus aptus 0973C est, ut avertat inflationem: ita coelesti quis respersus hyssopo: id est, humilitate cordis, ab omni superbiae malignitate purgatur. Lavabis me, et super nivem dealbabor. Ut quia peccata mea sunt phoeniceo similia, quasi nix dealbentur. Tu, inquam, Domine, potens es peccatum piceum in lacteum candorem transferre: fuliginosumque hebenum in crystalli fulgorem convertere. Vel, lavabis me: hoc est, per poenitentiam et baptismum. Et super nivem dealbabor, sicut dixit Isaias: Si fuerint peccata vestra sicut phoeniceum, velut nivem dealbabor (Isai. I) .
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam. Cum jacens in infirmitate peccati, audire meruero: Homo, dimissa sunt tibi peccata tua. Vel auditui dicit: quando dixit: Nathan, dimissum est peccatum tuum, Et 0973D exsultabunt ossa humiliata. Id est, virtutes quae prius fuerant peccatis humiliatae. Vel aeternitas spei meae, quae, peccante me, humiliata fuerat: te indulgente persultat.
Averte faciem tuam a peccatis meis. Nec ea sic aspicias ut revertantur in commemorationem tuam. Averte faciem tuam. Ac si dicat; ne videas, nec recorderis illa. Et omnes iniquitates meas dele. Praeteritas, praesentes atque futuras.
Cor mundum crea in me, Deus. Quo te videam. Sicut rogabat David: ita et unusquisque debet facere. Cor mundum crea in me, Deus. Propterea rogabat, ut mundus fieret a peccato. Et spiritum rectum innova in visceribus meis. Quo te recte confitear. Vel, 0974A spiritum rectum, ad videndum et discernendum: sicut antea rectus fuit in me.
Ne projicias me a facie tua. Sicut Cain, ut exsul a te efficiar. A facie tua: id est, a praesentia tua. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me: Sed ab eo consumptis delictis, tuo statuas conspectui. Spiritum sanctum tuum ne auferas a me: id est, spiritum prophetiae.
Redde mihi laetitiam salutaris tui. Christi tui illam exsultationem quam in eo habui prius quam peccaverim. Salutaris Dei Patris, Christus est. Ac si dicat: sicut antea praevidebam per spiritum, Christum in carne venturum: et modo sic faciam. Et spiritu principali confirma me. Ut ipse in me: et non vitia principentur. Tu vero qui legis sanctam Scripturam: 0974B sanctam hic Trinitatem intellige. Vel, confirma me, in regno. Spiritum rectum: hoc est, innovando Spiritum sanctum: hoc est, spiritum prophetiae. Spiritum principalem, Patrem. Spiritum rectum, Filium: Spiritum sanctum, Spiritum sanctum.
Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur. Ut declinantes a viis pravis, poenitentiam agentes misericordiam consequantur, sicut et ego a te misericordiam consecutus sum. Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur: hoc est, ponam meipsum, ut meum exemplum alii imitentur.
Libera me de sanguinibus, Deus. De peccatis multis: de quibus et Paulus ait: quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV) . Deus salutis meae. A quo post peccatum vivificor. Quia alius 0974C nullus potest hoc facere. Et exsultabit lingua mea justitias tuas. Per quas punito in me peccato, misericordiam praebuisti. Vel praedicabit mea lingua mandata tua.
Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam. Si aperias os meum sicut Moysi quondam: ego praeconabo quia sanctus, quia pius, quia misericors es. Vel clausa erant per peccatum: nec locus erat, nec tempus, nec persona, nec exemplum poterant dare: quia non est pulchra laus in ore peccatoris.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Audiant Judaei sacrificia sua cessasse: intelligant etiam per alium prophetam Deum loquentem: Sabbata, holocausta neomeniasque 0974D vestras odivit anima mea (Isai. I) . Quid ergo tu, homo, offeres? Audi quid subjecit:
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Merito inter reliquas beatitudines Evangelicas, beatitudo haec continet principatum. Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matt. V) . Qui non in vanitatibus saeculi inflantur: sed a Deo accipiunt spiraculum vitae: atque contritionem anxii cordis in eum refundunt, qui pro nobis humilis factus est. Vel multi habent cor contritum, sed non habent humiliatum: quia plangunt quod fecerunt: et postea ad ipsum reverti desiderant, quod antea fecerunt: et de praeterito nolunt poenitere.
0975A Benigne fac, Domine. Hoc est, placitam fac spem nostram. In bona voluntate tua, Sion. Qua te contemplamur. Et aedificentur muri Jerusalem. Munitiones fidei charitatisque illius quas in Ecclesia positi in te collocavimus.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta. Cum vel te pro nobis offers Patri: vel a nobis laudes et gratiarum accipis actiones. Vel, muri Jerusalem, virtutes animae, vel Ecclesiae. Tunc acceptabis sacrificium: id est, confessionem ex ore peccatoris. Oblationem: hoc est, laudationem, et holocausta. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Altare, fides: quia quidquid offers, per fidem offerre debes: Vitulum, laudes, vel cogitationes, vel victimas, scilicet, ut meipsum offeram hostiam vivam, 0975B sanctam, placentem tibi. Nos quoque famuli tui supplices deprecamur, Domine Jesu Christe, ut pietatis consilio, magnis facinoribus nostris, immensam misericordiam largiaris: nosque per contritionem cordis humiliati, mactando vitia, jugulando delicta, dignum tibi acceptabileque praepares holocaustum. Amen.