Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LIV.
In finem, in carminibus intellectus David. In finem, in Christo: ut illud: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X) . In finem, semper de Christo intelligitur. Unde et sancti apostoli 0981B dixerunt: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV) . Non potes legem implere, nisi ab ipso impleatur. Omnis Scriptura sancta de illo est. In carminibus, id est, in laudibus: Sicut carmina saeculi sunt, sic et carmina Ecclesiae: unde laus Dei cantatur: et consolatio sanctorum est: quia dictum est: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum: aequales angelis (Matth. XIX) . Psalmus vocem continet Mediatoris, qui cum Deus esset, formam servilem pro nostra libertate suscepit.
Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me. Triplex haec deprecatio ideo ostenditur: quod primam homo Deus in statu servili manens, a conscientia sanctitatis emittit. Secundam, quia se scit justum, obedientiam non despici postulat. Tertiam, 0981C propter infirmitatem carnis, ut sibi intendatur exorat. Qua ratione intellige, o homo: quia nisi pura conscientia depreceris, a Deo prorsus non exaudieris.
Contristatus sum in exercitatione mea. Quam pro mundi vita suscepi: quia semper exercitatio ad res utiles ac necessarias agitur. Conturbatus sum a voce inimici. Qui me Samaritanum, et daemonium habentem, cum Deus essem antea saecula, increpabant. Vel vox Ecclesiae. Duos inimicos habet Ecclesia. Unum aperte, et unum occulte. Unum debet diligere, et alium odire. Diligere proximum, ut illud: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI) : Et alium contemnere et odire: id est, diabolum qui occulte venit per suggestiones 0981D et delectationes. Et a tribulatione peccatoris. Qui mihi semper tribulationum insidias intendebat. Propter hoc tribulat Deus peccatores; aut ut emendentur, aut ut per illos corrigat bonos.
Quoniam declinaverunt in me iniquitates. Populus utique declinat ad iniquitatem, qui mendacium profert super proximum. Vel Judaei super Dominum, sicut dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Matt. XII) : Et in ira molesti erant mihi. Persequentes me in invidia sua. Et in ira molesti erant. Molestus, id est, saevus. In ira, festuca, trabs, odium. Ira conturbat; trabs excaecat: ut illud: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI) .
Cor meum conturbatum est. Secundum hominem, 0982A sed virtute divina confortatum est. Nam et angelus, inquit Evangelista, accedens confortabat eum (Luc. XXII) . Et formido mortis cecidit super me. Timor animae, et tremor corporis. Timor et tremor venit super me. Siquidem ipse dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Marc. XXVI) . Contexerunt me tenebrae. Tenebrae dicuntur mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui tegunt ipsam in odio, quia qui odit fratrem suum, in tenebris est. Et contexerunt me tenebrae: sed quia lux eram, non me comprehenderunt.
Et dixi: quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam. Non ab alio summam evolationem evadendae mortis, nisi a me ipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo 0982B iterum sumendi eam: ut de tenebris ad coelestia revertar. In columba autem spiritualem naturam designat, sicut in baptismo ostensum est. Columba simplex animal est absque felle, et a malitia fellis alienum: quia osculum charitatis animae significat: quia Ecclesia duas pennas habet, hoc est, duo praecepta charitatis: dilectionem Dei videlicet, et proximi.
Ecce elongavi fugiens. A Judaeis. Longe est enim a peccatoribus salus. Et mansi in solitudine. Cum gentibus incredulis, quas adventu meo florere feci. De quibus alius ait propheta: Laetetur ac floreat desertum (Isai. XXXV) . Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Columba fugit a conversatione humana, et sancti fugiunt a consortio hominum, non 0982C corporaliter, sed spiritualiter, hoc est, in conscientia, quia cogitant, quomodo se contra suggestiones diaboli vel haereticorum defendere debeant.
Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Exspectat in corpore positus, non solum salvationem patris, ut a diversis tempestatibus eruatur: sed etiam, ut ultionem de inimicis accipiat. Sequitur:
Praecipita, Domine, et divide linguas eorum. In aqua aliquis saepe praecipitatur. Ergo hi ita demergantur sicut in diluvio, et dispergantur divisis linguis, ceu factum est in aedificatione turris. Sed cur ista fiant, adjecit: Quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. Iniquitatem, cum non crediderunt. Contradictionem, cum exprobrant, contradicentes: 0982D Nonne hic est filius Joseph fabri (Marc. VI) ? Et alia multa.
Die ac note. Id est, omni tempore. Die, cum doceret turbas, et illi non crediderunt. Nocte, cum pateretur, et illi blasphemarent. Ergo taliter circumdata repletaque est eorum civitas, id est, Jerosolyma, ut supra muros redundaret iniquitas ejus.
Et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Omnia enim quae in lege prohibita sunt, ad augendi peccati cumulum excreverunt. In lege enim usurae accipi prohibentur (Deut. XXIII) . Usura est plus accipere quam dare. Unde propheta dicit: Non feneravi, neque feneravit mihi quisquam (Jerem. XV) . Et, Si vis quod tibi dimittatur, dimitte (Matth. VI) .
0983A Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset: abscondissem me forsitan ab eo. Non hic tantum de passione Dominus queritur, sed et de discipulo proditore. Nam legimus in Evangeliis, quia absconderit se a Judaeis (Joan. VIII) . A Juda autem non se abscondit: sed eum etiam convivio sancto ascivit, sicut sequitur:
Tu vero homo unanimis. Qui cum aliis conjunctus eras apostolis. Dux meus. Ad praedicandum cum caeteris missus. Et notus meus. Quia me per legis mysterium cognoveras esse venturum. Dux meus et notus meus. Vox Christi de Juda. Unanimis dicit: quia videbatur ab aliis quasi bonus. Dux dicit, propter quod Christum tradidit, dux mortis fuit. Notus, 0983B quando misit eos binos ante faciem suam in praedicationem (Luc. X) .
Qui simul mecum dulces capiebas cibos. Cum mandatis vitae et voluntate patris plerumque refectus es. Cibus enim dulcis est, Patris facere voluntatem, ut illud: Qui intingit mecum manum in paropside, levabit contra me calcaneum suum (Matt. XXVI) . Vel cibus dulcis, id est, corpus et sanguis Christi: quod ipse accepit indignus. In domo Dei ambulavimus cum consensu. Saepe enim cum ipso Domino in templo Salomonis cum praedicationis consensu abiit.
Veniat mors super illos, et descendant ad infernum viventes. Ut majorem sui cordis dolorem secundum hominem ostenderet: ideo quasi in maledictione quae eis erant ventura praedixit. Veniat mors super 0983C illos, et descendant ad infernum viventes. Factum fuit hoc de Dathan, et Core, et Abiron, et simul venit ignis et mortui fuerunt, et terra absorbuit eos vivos (Num. XVI) .
Quoniam nequitia in habitaculis eorum in medio ipsorum. Etenim tam opere quam cogitatione, nequitia pleni sunt.
Ego autem ad Dominum clamavi, et Dominus salvabit me. Vespere, et mane, et meridie. Vespere cum passionem suscepit, mane cum resurrexit: meridie, cum omni claritate virtutis suae adimpleta, coelos ascendit, sedet ad dexteram Patris.
Narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam meam, ab his qui appropinquant mihi. Narrat scilicet: quod eum velociter pater 0983D exaudivit: quod eum de tribulationibus mortis eripuit: quod in pace animam ejus ab inimicis, qui ei ob inferendam mortem propinquaverant, liberavit. Vel, narrabo, quasi minora, et annuntiabo, quasi majora. Liberavit in pace animam meam. In pace, hoc est, in semetipso, ut Paulus dixit: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. I) . Ab his qui appropinquant mihi. Appropinquant corpore, non vita nec merito. Quoniam inter multos erant mecum. Inter multos, sed non in paucis. In multis vero, id est, in baptismo, et in fide non ficta. In paucis non sunt, hoc est, in fide firma, et spe, et charitate. Inter multos, credentes, erant mecum, et non credebant.
0984A Exaudiet Deus. Me benedicentem, non illos maledicentes. Exaudiet Deus: sanctos suos. Et humiliabit eos. Hoc est, superbos. Qui est ante saecula. Pater utique, quem in me manere non cognoverunt: quia est ante saecula, et manet in aeternum. Ille qui initium sumpsit ex Maria, ante saecula genitus est.
Non est enim illis commutatio. De malo in bonum: non commutantur, non transferuntur secundum Evangelium de morte in vitam. Et non timuerunt Deum. Ideo causa ad ultionem descendit, sicut sequitur: Expandit manum suam in retribuendo. Quia cum eis ad auxilium porrecta fuisset: non eam receperunt. Non timuerunt Deum: propterea non declinaverunt de malo in bonum: quia non cognoverunt. Et extendit manum suam, in retribuendo illis. 0984B Extendit manum suam, ut ait propheta: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem mihi (Isai. LXV) : ideo quia non credit opera mea et potentiam meam. In retribuendo illis, hoc est, in vindicta in die judicii: praesertim cum Abrahae dixi: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Genes. XXV) , id est, in Christo, et in alio loco: Et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II) . Christus per novum Testamentum acquisivit haereditatem suam.
Contaminaverunt testamentum ejus. Quia non intellexerunt Dominum Jesum sanctorum virorum praeconio repromissum. Et divisi sunt ab ira vultus ejus. Ab spirituali providentia, divisa est contemplatio 0984C eorum: ideo pars eorum cum infidelibus posita est. Post eorum exprobrationem ad Judam sermo refertur dicens: Et appropinquavit cor illius, ut impletum a diabolo traderet Christum. Contaminaverunt testamentum ejus, et divisi sunt ab ira vultus ejus, id est, haeretici, qui voluerunt contaminare testamentum Dei, divisi erunt in die judicii quando accipient sententiam damnationis: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matt. XXV) . Et appropinquavit cor illius. Voluntas ejus: quia quod intelligunt de Scripturis, in malum vertunt, quia de fide Trinitatis, non recte credunt. Unde dictum est: Oportet esse haereses, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis (I Cor. XI) .
Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt 0984D jacula. Cum ait, molliti sunt: de pluribus dicit, cum prius de uno locutus fuisset. Ergo intellige diabolum nuncupatum, et Judam, qui leniores oleo fecit sermones suos, cum ait: Ave, Rabbi, et osculatus est eum (Matt. XVI) . Tale oleum renuentes, ut in tribulationibus positi, Dei petamus auxilium, ipse nos Deus suo exemplo docuit dicens:
Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Ut ab eo educatus inimicis fortis resistas. Non dabis in aeternum fluctuationem justo. Si enim justus fueris, non te patitur ab iniquis fluctibus fatigari. Qui fluctuat, in mari est. Per mare, mundus iste intelligitur: in quo sancti fluctuant.
Tu vero, Deus, deduces illos in puteum interitus. Ut 0985A qui noluerunt bibere de fonte aquae vivae: in puteum interitus demergantur. In puteum interitus: hoc est, in infernum, justa vindicta super illos.
Viri sanguinum et dolosi. Qui sunt effusores sanguinis Redemptoris nostri. Non dimidiabunt dies suos: Non solum non impleverunt aeternitatis dies, sed nec ad dimidium temporis ejus venire meruerunt. In modico enim spatio in ultione Dominica ab hostibus trucidati sunt.
Ego autem sperabo in te, Domine. Ut pleni inveniantur dies mei. Et nos supplices deprecamur, ut a te, Domine, exauditi: nec peccati oleo delibuti, a te enutriti, a te ab hujus saeculi fluctibus liberati, a te mereamur longitudinem dierum pro bonis actibus adipisci. Amen.