Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LV.
0985B
In finem, pro populo, qui a sanctis longe factus est: David in tituli inscriptionem, quando tenuerunt eum alienigenae in Geth. In Hebraeo ita habet: Pro columba muta longitudinum David, humilis atque perfecti, cum tenuissent eum Philistiim in Geth. Columba muta, et David humilis atque perfectus Christus in passione monstratur.
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me. In homine atque bellante, diaboli vel reliquarum nequitiarum spiritualium ostendit immissionem: quorum instinctu Dominus passus est. In die autem corporalem aetatem monstrat. Miserere mei, Domine. Ac si dicat: Fac in me misericordiam. Quoniam conculcavit me homo, id est, Christus a Judaeis in passione conculcatus est, 0985C et Ecclesia a persecutoribus. Homo unus pro multis dicitur, et plures pro uno dicuntur. Unus: hoc est, pro unitate malitiae. Duae civitates sunt in mundo: Babylon et Jerusalem. Per Babyloniam intelliguntur mali, qui persequuntur sanctos: sic et Jerusalem, id est, anima electa, non cessat orare pro inimicis. Tota die impugnans tribulavit me. Tota die, toto tempore pugnae.
Conculcaverunt me inimici mei. Judaei utique. Tota die. A tempore carnis assumptae. Ab altitudine diei timebo. Duos sensus habet hic. Unum, quasi dicat Ecclesia in rogando: Non timebo altitudinem superborum. Alium affirmando: Timebo altitudinem: hoc est, altitudinem divinitatis: quia qui non timet, praesumptuose agit. Quoniam multi bellantes adversum 0985D me. Ab altitudine diei timebunt: quia non in Deum, sed in rebus transitoriis posuerunt spes suas.
Ego vero in te sperabo: in Deo laudabo sermones meos. Quia in ejus ope praesidioque confido, sicut Dominus dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit Patris (Joan. VII) . Quanto magis nos qui omnia ab illo accepimus, et illum accepimus: ipsum semper laudare debemus!
In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo. In ipso confirmatus, non timebo bella quae mihi adversarius movet, quia dictum est: Si corpus occidunt: animam autem non possunt occidere (Matt. X) .
Tota die verba mea exsecrabantur adversum me. Cum dicerent, non est hic propheta, sed seducit 0986A turbam (Joan. VII) . Omnia consilia eorum in malum. In malum enim eis conversa sunt: cum eos divina ultio post Dominicae passionis scelera verberavit. Omnia consilia eorum in malum: Judaei contra Christum, et peccatores contra sanctos.
Inhabitabunt. Unanimiter. Et abscondent. Laqueos nequitiae suae. Ipsi calcaneum meum observabunt. Ut me supplantare possint, sicut voluerunt: vel in numismate census (Luc. XX) : vel in muliere deprehensa (Joan. VIII) . Ipsi calcaneum meum observabunt. Judaei finem Christi, et peccatores finem Ecclesiae: quia septies in die cadit justus, et resurgit (Prov. XXIV) . Vel, calcaneum meum observabunt: sicut dictum est de illa muliere, et serpente (Gen. III) . Per caput, initium suggestionis malae, et per calcaneum, finem 0986B vitae. Vel haeretici in qualicumque sermone, finem observare quaerunt.
Sicut sustinuerunt animam meam. Ut captum in verbis accusarent apud principes. Pro nihilo salvos facies illos. Salvantur enim pro nihilo, cum non commutantur ad gloriam, sed ad supplicia transferuntur. Pro nihilo salvos facies illos: quia non fecit Christus propter quod sustinuit, sed expetiverunt Judaei ut illum interficerent. In ira populos confringes. Quia impacti sunt in petram offensionis et lapidem scandali. Post hanc ultionem propheta gaudens, praevidens futura decantat.
Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Tu es enim vita mea, omnisque populi, qui ad redemptionem venturus es mundi. Unusquisque debet nuntiare per confessionem: 0986C sicut Paulus fecit: quando dicebat: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum: quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I) . Et item dicebat: Vivo autem jam non ego: vivit vero in me Christus (Galat. II) . Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua. Tunc convertentur inimici mei retrorsum. Promissiones tuae erant, ut veteres lacrymas, conversis post tergum inimicis, in gaudia novella transferres: meque cum sanctis caeteris tua gloria munerares. Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo: hoc est, audisti et vidisti. Sicut in promissione tua. Deus promisit sanctis suis bona: sed tamen dicit: Confitere tu prius iniquitates tuas, ut justificeris. Tunc convertentur inimici mei retrorsum. 0986D Optando dicit Ecclesia, ut qui currunt ad infernum, convertantur ad Deum (Isai. XLIII, sec. LXX) .
In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es. In omni enim necessitate tu Deus assistis: misericordiam praestans tuis. In quacumque die invocavero te, id est, aut in prosperis, aut in adversis: Et cognovi quoniam Deus meus es tu. Vox Ecclesiae. Aliqui cognoscunt, per creaturam coeli, et terrae: sicut sanctus Paulus dicit: Per ea quae facta sunt intellecta concipiuntur (Rom. I) . Et alii per Deum, qui inspirat in animas illorum: sicut Thomae dixit: infer digitum tuum huc, et mitte manum tuam in latus meum, et cognosce loca clavorum, et noli 0987A esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX) . Et ipse recordatus dicit: Dominus meus et Deus meus.
In Deo laudabo Verbum, et in Domino laudabo sermonem: in Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo. Laudat iterum propheta Verbum illud, sive sermonem, qui erat in principio apud Patrem: quia sperans in eum, non metuit adversarii minas, dicens:
In me sunt, Deus, vota tua: quae reddam laudationes tibi. Haec sunt vota prophetae, ut laudem Dominicam celebret: sicut alibi dicit: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XL) . Et cur haec faciat, adjecit:
Quoniam eripuisti animam meam de morte. Secunda utique. Oculos meos a lacrymis. Ne jam necesse esset peccata deflere, ut illud: Absterget Deus omnem 0987B lacrymam ab oculis eorum in die judicii (Apoc. VII) : quia dictum est: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V) . Pedes meos a lapsu. Ne ultra laberentur in peccata. Pedes meos, hoc est, sensus, a lapsu, quia non erit tunc suggestio mala, nec tribulatio. Ut placeam coram Deo in lumine viventium. Lumen viventium Christus est, secundum illud: Ego sum lux mundi (Joan. VIII) . Et item: erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid. I) . Sicut in Apocalypsi de illa sancta civitate: Lucerna non erat ibi, quia Dominus Deus omnipotens illuminavit eam, et lucerna ejus est agnus, quo sancti ab hujus mundi tenebris eruti clarificantur (Apoc. XXI) . Haec propheta non pro se tantum, sed et pro nobis orat. Unde nos 0987C deprecemur, ut compressis bellis corporeis, superatis saeculi tentamentis, mereamur Jesu Christo in ipso lumine complacere. Amen.