Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LVI.
In finem, ne disperdas, ipsi David, in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul regis Israel, in speluncam. Ipsi David, in tituli inscriptione ne disperdas, hoc est, ne corrumpas tituli inscriptionem: quando scripsit Pilatus super Domini crucem linguis tribus: Jesus rex Judaeorum. Et illi: Noli scribere rex Judaeorum: sed quia ipse dixit, rex sum Judaeorum. Et Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX) . David in spelunca absconditus, hoc est, in inferiore parte terrae; praefigurabat corpus humanum, ubi illa majestas fuit abscondita in corpore Christi, ut illud: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII) Et Paulus dicit: Si enim 0987D intellexissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II) .
Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Geminata postulatione misericordiae, confidentiam suam quam in Patre habet, adjungit, ut facilius audiatur. Quoniam in te confidit anima mea. Quasi unus homo dicit: sed unus pro multis: quia dictum est: A finibus terrae ad te clamavi, Domine (Psal. VI) . Et alibi: Erat illis anima una et cor unum (Act. II) . Et in umbra alarum tuarum sperabo. Id est, in protectione paterna. A calore umbra quaeritur: sed per calorem persecutio, vel tribulatio intelligitur, et per umbram protectio divinitatis: ubi semper confugere debemus. Sed duae 0988A alae, duo Testamenta, vel duo praecepta charitatis. Donec transeat iniquitas. Insultatio iniquorum. Docet enim per haec in spiritualium alarum sperare protectionem. Hinc propheta loquitur.
Clamabo ad Deum altissimum: Deum qui benefecit mihi. Haec sunt quae post dinumerata bona sequuntur. Donec transeat iniquitas, hoc est, diabolus cum suis membris, vel suis satellitibus. Clamabo ad Deum altissimum. Clamavit Christus ad Deum Patrem, et oravit pro falsis fratribus. Et Ecclesia pro inimicis orat. Et ad Deum qui benefecit mihi, id est, fecit me ex nihilo ad suam imaginem, et dedit mihi omnia bona praesentis vitae, et postea in futuro vitam aeternam promisit.
Misit de coelo, et liberavit me. Misit Filium suum 0988B de coelis, ut hominem a peccato erueret: vel genus humanum de potestate diaboli, vel de inferno. Misit in opprobrium conculcantes me. Impios et peccato obnoxios, qui verbum propheticum negligebant. Vel ut alibi: Dedit apostolis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X) .
Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam. Misericordia et veritas Christus est. In uno continentur: nec una sine altera. Si sola misericordia fuisset, licentia fuisset peccare; et si sola veritas, non potuisset homo sustinere. Animam meam eripuit de medio catulorum leonum. Leones, principes Judaeorum: catuli, plebs subjecta: qui clamabant, crucifige eum. Leo, diabolus, juxta Epistolam Petri: 0988C Adversarius vester diabolus circuit quasi leo, quaerens quem devoret (I Petr.) . Propterea ipse Dominus misericordia ac veritas intelligitur, qui missus a Patre, animas nostras eripuit de daemonum potestate: qui nos cen saeculi leones devorare nitebantur: qui et nunc loquitur, dicens: Dormivi conturbatus. Dormivit enim in somno passionis cum diceret: Nunc anima mea turbata est (Psal. VI) : quia dictum est: ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi: quoniam Dominus suscitavit me secundum illud: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem iterum sumendi eam (Joan. X) .
Filii hominum dentes eorum arma, etc. Inimicorum dentes quasi arma impugnantium esse dicit quos Dominus sua resurrectione confregit.
0988D Exaltare super coelos, Deus, etc. Nullus est modus exaltationis divinae. Nos vero nihil aliud de coelis quam quae vidimus novimus. Nam cum ait, super coelos: notitiam excedit humanam. De gloria autem quae super terram est, illud intelligitur quod alibi ipse Dominus ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matt. ult.) . Hinc iterum Dominus:
Laqueum paraverunt pedibus meis. Cum mihi interrogationes inferebant dolosas. Et incurvaverunt animam meam. In morte, sed non fuit perpetualiter subdita morti. Sic voluerunt Judaei Christum incurvare: ut non nominaretur nomen ejus.
Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt 0989A in eam. Cum post resurrectionem inimicis traditi, capti, interfecti atque dispersi sunt.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo et psalmum dicam Domino. Exsultat et concinit de triumpho mortis illius liber. Cantabo, praedicabo: Psalmum dicam, opere complebo.
Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. Diluculo enim resurrexit, mane cum adhuc tenebrae essent super terram. Sic enim psalterium et cithara: haec enim dictio Davidica cecinerat: exsurge, psalterium et cithara. Quid significant ista organa? unum de supernis, aliud de terrenis. Quid intelligitur psalterium? Christus intelligitur ut illud: Ite, dicite Joanni quae vidistis, et audistis: Ad lumen redeunt caeci, mortui resurgunt: 0989B pauperes evangelizantur, et beatus qui in me non fuerit scandalizatus, hoc est divinitas operata per carnem (Matt. XI) . Cithara de terrenis, hoc est lassescere, dormire, egere, esurire, sitire, vel caetera. Aliter: Psalterium ad nos pertinet, spes, fides, charitas, longanimitas, bonitas, vel alia his similia. Per citharam, sex opera misericordiae intelliguntur, quae debemus implere, id est, esurivi, sitivi, hospes eram, nudus, infirmus, in carcere. Item psalterium, id est, in tribulatione gratias agere Deo: de supernis venit per quem sustines. Cithara, persecutio et tribulatio quae in corpore sustines. Exsurgam diluculo. Respondit Christus ad Patrem. Unde superius dixit: exsurge, gloria mea.
Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam 0989C tibi in gentibus. Quas per prophetas, vel apostolos vocavi. Confitebor tibi in populis, Domine, hoc est, postquam resurrexero. Psalmum dicam tibi inter gentes, id est, praedicare, opere implere.
Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua. Mea enim resurrectione pacificata sunt omnia tibi, quae in coelo et quae in terra sunt. Et usque ad nubes veritas tua. Complens per prophetas quae nobis praedixeras. Coeli, sunt sancti quando de supernis contemplantur: nubes, quando irrigant corda humana de praedicatione.
Exaltare super coelos, Deus. Propheta haec dicit de gloriosa Christi ascensione. Et super omnem terram gloria tua. Cum effuderis donum Spiritus sancti in omnem carnem. Quod et nunc nobis praestare digneris, 0989D ut in cunctis pressuris ac tribulationibus universis mittas Spiritum tuum sanctum: cujus ope ac praesidio, sive munitione protecti, ad aeterna gaudia praeparari, ad coelestia transferri praemia mereamur. Amen.