Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LVIII.
In finem, ne disperdas David in inscriptione tituli: quando misit Saul custodire domum ejus ut interficeret eum. Iste psalmus quia David docet per titulum custodire, Dominicae passionis declarat mysterium, dicens:
Eripe me de inimicis meis, Deus meus, etc. Per hos inimicitiarum gradus usque ad effusionem ascenditur sanguinis. Inimici etenim fuerunt Judaei Jesu 0992B Christo Domino nostro, cum ei invidebant occulte. Insurrexerunt contra eum, cum praeceptis ejus obviaverunt. Operarii iniquitatis effecti sunt, cum manus armaverunt ad interfectionem. Viri sunt facti cruoris, cum sanguinem justi super se suosque filios futurum esse dixerunt (Matth. XXVII) .
Quia ecce ceperunt animam meam: irruerunt in me fortes. Ut me traderent morti.
Neque iniquitas mea neque peccatum, Domine, sine iniquitate cucurri, et direxi. Non haec David de se dicere potuit, qui se in alio psalmo plenum peccatis esse cognovit; sed de eo qui peccata nostra portans, sine ullo iniquitatis pondere usque ad exitum corporeae mortis cucurrit. Sine iniquitate cucurri, et direxi. Et iste psalmus ex persona Domini intelligi potest. 0992C Ait quippe: Venit princeps mundi istius, et invenit in me nihil (Joan. XVI) . Vel certe cucurrit: id est, de coelo venit in uterum, de utero in praesepe, de praesepi in crucem: de cruce in sepulcrum: de sepulcro ad inferos: de inferis victor remeavit ad coelos. Et direxit, non sensus suos, sed nostros, quia pravi erant, et tortuosi. Unde propheta dixit: Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas (Isai. XIV) .
Exsurge in occursum meum. Ad Patrem haec loquitur, a quo se in Evangeliis clarificari precatur. Qui et tamquam occurrens, manumque porrigens, respondit dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII) . Quem occursum usque ad visitationem gentium extendi postulat, dicens: Sed exsurge in occursum 0992D mihi: id est, fac illos intelligere de illo cursu quem habui, quod ego aequalis tibi. Unde ait: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Ps. XVIII) : hoc est, Deus Pater super omnes creaturas spirituales. Et vide. Ac si dicat: ut facias tu eos videre: id est, ut credant me aequalem tibi.
Et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel: intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Ut cum justos visitatio divina respicit, illos peccati poena constringat. Et tu, Domine Deus virtutum: id est angelorum et hominum. 0993A Deus Israel: hoc est, Deus animarum videntium Deum. Christus ad Patrem: Intende ad visitandas omnes gentes, non solum in Judaea, sed etiam et in gentibus.
Convertantur ad vesperum, et famem patientur ut canes. Usque ad exitum vitae suae, famem verbi Dei patientur, nec arguuntur in diversis malis, ut poenitentiam agerent. Et circuibunt civitatem. Sed nullam solemnitatum jucunditatem ac sacrificiorum in ea reperiunt. Vel de his loquitur, qui in fine ex Judaeis credituri sunt. Cum enim subintroierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI) .
Ecce loquentur in ore suo: et gladius in labiis eorum. Blasphemiae et infidelitates eorum, gladio comparatae sunt. Quoniam quis audivit. Nemo enim hominum 0993B audit, cum hi a Domino irridentur, sicut sequitur.
Et tu, Domine, deridebis eos. Qui te in risu et despectu habent. Pro nihilo deduces omnes gentes. Illas quae te resurrexisse non credunt. Nam sunt in his multi credentes: qui non irridentur a Deo. Vel, omnes gentes, qui ligna, et lapides adorabant: nullis meritis praecedentibus, adducit illos Deus ad cognoscendam veritatem.
Fortitudinem meam ad te custodiam. Id est omnes virtutes meas ad te custodiam, non ad me, sed ad te; quia semper in ipsis tibi laudes refero, non meis viribus. Unde Paulus dicit: Si enim accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV) ? Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus 0993C es. Fortitudinem illam custodiam dicit, quia animam ejus nemo auferre potuit, ipso dicente: Nemo eam auferet a me: sed ego potestatem habeo tollendi, resumendique eam (Joan. X) . Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Praevenit illum misericordia Patris: cum prius centurio eum Deum confessus est, quam videret ab inferis resurrexisse. Sed et multi percutientes pectora sua, revertebantur dicentes: Vere Filius Dei erat iste (Marc. XV) .
Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos: nequando obliviscantur populi mei. Ut et si non credant, tamen intelligant eum esse Deum, juxta illud: et videbit omnis caro salutare Dei nostri (Luc. XXXIV) . Et non occidas illos, ne forte obliviscantur nominis tui.
0993D Disperge eos in virtute tua. Noli penitus delere Judaeos: quia populus tuus semper est appellatus, sed in toto orbe disperge, ut saltem sic emendati, superbire desistant, ut vel in hac dispersione scelus suum poenitendo deplorent. Et depone eos, protector meus Domine. Delictum oris eorum, sermones labiorum ipsorum. Destruantur in malitia sua: propter verba quibus Christum tuum negaverunt, et tamen filios Abrahae se esse jactitant. Comprehendantur in superbia sua. Hoc est, humiles fiant.
Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione. Exsecrabantur enim Dominum: cum eum filium Joseph fabri dicebant (Matth. VI) . Innectebant mendacium, cum eum daemonium habere 0994A aiebant (Matth. IX) . In ira consummationis, et non erunt. Ut non possint perseverare in malitia sua, sed in ea consummentur.
Et scient quia Deus dominabitur Jacob, finium terrae. Nam sunt nonnulli qui se descendere ab Jacob genere gloriantur. Et finium terrae: id est omnium gentium.
Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. Post diapsalma, iterat sententiam, qua inimici famem patientur ut canes: dum legis litteram cum circumcisione carnali, et sacrificia de nece pecudum prosequuntur. Sed quia in peregrinatione haec celebrant, nec ab his reficiuntur spiritualiter, murmurant 0994B contra Deum. Hinc propheta Dominicae mysterium resurrectionis contuens, exsultat et dicit:
Ego autem cantabo fortitudinem tuam, Domine. Quia vicisti mortem. Vel fortitudinem divinitatis: quomodo vicit diabolum, hoc praedicabo. Et exsultabo misericordiam tuam. Quia diluculo surrexit. Mane, hoc est, quando convertit in juventute. Vel mane, initium fidei catholicae: vel mane, ut dixi, resurrectionem.
Quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae. Suscepisti me protectione praesidii tui, ne cum his conjungeretur conscientia mea.
Adjutor meus, tibi psallam: quia, Deus, susceptor meus es: Deus meus, misericordia mea. Ipsi se Domino propheta pollicetur jugiter psallere, cujus ope 0994C adjutus atque susceptus est. Qui et nobis praestare dignetur, ut adjutorio ejus muniti, misericordia adjuti, resurrectione glorificati, mereamur in Ecclesia sancta laudes ejus immaculatis sensibus exaltare. Amen.