Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LIX.
In finem, pro his qui commutabuntur in tituli inscriptione, ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia. Quaeritur ubi haec historia scripta sit. In Regnorum libris, quae hic manifestissime legitur (II Reg. VIII) . Sed ibi pro valle Salinarum LXX Interpretes ipsa Hebraea verba posuerunt, Gemelaii. Sed quia interpretatum non est, ab his qui Hebraei sermonis non habent notitiam, quid significet ignoratur.
0994D Deus, repulisti nos et destruxisti nos. Pertinet ad populum Judaicum. Quando illum permittebat Deus tribulari: quasi tunc videbatur repellere. Et modo Ecclesiam videtur repellere, quando illam permittit tentari per tribulationem. Nam aliter non repellit: quia dixit sanctus Paulus: Non repellit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. XI) . Unde et vox ad Jeremiam Prophetam ait: Vade, et destrue, et dissipa, et evelle, et aedifica (Jerem. I) . Ac si dixisset: Destrue vitia et peccata, et aedifica virtutes. Repellit nos ac destruit, cum peccamus. Miseretur et aedificat cum ad eum poenitendo revertimur. Iratus es, et misertus es nobis. Ira Dei justa vindicta dicitur.
Commovisti terram. Corporis utique nostri. Et conturbasti 0995A eam. Cum tribulos produceret et spinas. Sana contritiones ejus, quia commota est. Mota est enim a malitiis: ut fructum exhibeat sanctitatis.
Ostendisti populo tuo dura. Ut te attentius quaereret. Castigas enim omnem filium quem recipis (Hebr. XII) . Ostendisti populo tuo dura: hoc est, tribulationem. Unde sanctus Paulus dicit: Qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III) . Potasti nos vino compunctionis. Ut confusi in facinoribus, compunctio sit ad te revertendi. Per vinum, lex populi Dei intelligitur, et ipsa compunctio gratia Dei est.
Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus, ut liberentur dilecti tui. Praebuisti baptismum, quo abluti, fugeremus a futura ira: per 0995B quod non solum peccatores, sed etiam dilecti tui liberantur. Salvum fac dextera tua. Christo tuo, qui est salus nostra. Et exaudi me. Cum te invocavero. Dextera Patris, Filius est. Salvum fac. De illis dicit qui salvandi erunt, quando Filius tuus mittet me in dexteram tuam in die judicii. Unde in alio loco dicit: Dextera Domini fecit virtutem (Psal. CXVII) .
Deus locutus est in sancto suo. Pater in Deo homine, de quo Gabriel ad Mariam ait: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I) . Vel ut sanctus Paulus dicit: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (I Cor. IV) . Laetabor et dividam Sicemam, et convallem tabernaculorum metibor. Quidam Sicemam Samariam putant: convallem vero tabernaculorum, hanc habitationem terrenam. Ergo cum 0995C venerit Dominus in laetitia splendoris aeterni judicare mundum, dividet Samariam: ac convallem tabernaculorum dimetietur. Tunc aliam partem ad beatitudinem transferet: aliam vero quam injustam reperiet, cum infidelibus puniet.
Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. In Galaad atque Manasse, totum sibi subjectum indicat mundum. In Ephraim vero populi futuri: id est, Ecclesiae congregandae speciem signat: propter benedictionem Jacob, quam in eum effudit. Fortitudinem autem, ipsam Ecclesiam dicit, cujus factus est caput. Meus est Galaad, meus est Manasses. Universa haec de gentium vocatione dicuntur: quarum diversae virtutes, sub singulorum nominum interpretatione referendae erunt.
0995D Juda rex meus. Quia ex tribu Juda ortus est Christus. Quia non deficiet princeps de stirpe ejus: donec veniat Dominus, ut dixit Jacob: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Tu dominaberis super fratres tuos (Gen. XLVII) : Christus intelligitur per Judam, ut illud: Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5) . Moab olla spei meae. Moab in Genesi maledictionis suscepit opprobrium (Gen. XIX) : qui post decem generationes recipitur in Ecclesia Dei (Deut. XXIII) . Ideoque et olla spei, quasi post conversionem urens crudelitatem peccati. Spes enim Dei de peccatoribus haec est, ut decoctis peccatis, convertantur et vivant. Inde dicit Jeremias propheta: Vidi ollam succensam, et facies 0996A ejus a facie aquilonis (Jerem. I) . Et alibi dicit: Ab aquilone exardescent mala, quae sunt super terram (Ibidem) : id est, tribulationes veniunt a diabolo super terram, quae est Ecclesia, sicut Paulus dicit: Tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem: probatio vero spem: spes vero non confunditur, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V) .
In Idumaeam extendam calciamentum meum. Usque in regionem Esau, apostolorum pedes dirigendos esse pronuntiat: quia in calciamentis, pedes: in pedibus vero gressus apostolici intelliguntur, juxta illud: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Nahum I et Rom. X) ! Idumaea 0996B interpretatur, sanguinea, sive terrena. Ac si dicat: In istos tales ostendam calciamentum meum, id est, mea exempla. Mihi alienigenae subditi sunt. Alienigenae: id est, gentes: subditae sunt Ecclesiae. In Allophylis, alienarum gentium pravitates ostendit, qui usque ad adventum Christi, in ignorantiae tenebris residebant. Nunc autem subditae, id est, humiliter auscultantes prophetiam, quae Christum annuntiat: per fidem suam, lucem vident magnam.
Quis deducet me in civitatem munitam? Christus Dominus qui avertit impietatem ab Jacob: ipse deducet nos in civitatem Jerusalem: in qua sancti divinam circumstant majestatem. Vel, in civitatem munitam: hoc est, in Ecclesiam: quae munita est per fidem. Aut quis deducet me usque in Idumaeam? Ille 0996C qui se superius calciamenta extendere repromisit, ipse etiam prophetiam, id est, praedicationem propheticam dirigi jubet in eam.
Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? Ut probatos agnosceres. Repulisti, propter transgressionem nostram, vel peccatum Adae: hoc est, destruxit idololatriam, vel nostra vitia et peccata. Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Quia peccatis infirmi sumus.
Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis. Audiant haec qui spes suas in potentatibus hominum, vel in terrenarum divitiarum splendoribus ponunt: quia vana est salus hominis, et Deus solus opportunum tribulationibus nostris praestat auxilium.
0996D In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. In ipso sit virtus nostra: in ipso omnis gloria, et ipse ad nihilum rediget tam vitia, quae nos tribulant, quam inimicos, qui nos impugnant et a spe aeternitatis revocare conantur.