Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LX.
In finem, in hymnis, Psalmus David. Vocem continet gratulantis prophetae de aeternitatis beatitudine.
Exaudi, Deus, deprecationem meam. Fiducialiter se audiri postulat, quia scit se sanctum. Intende orationi meae. Ac si diceret: Vide eam si justa vel pura sit, ubi tu solus audis et vides in corde: sicut ad Moysen dictum est: Quid clamas ad me (Exod. XIV) ? 0997A Numquid voce clamoris dicit? Non: sed voce cordis clamat.
A finibus terrae ad te clamavi: dum anxiaretur cor meum. Non de extremis terrae terminis, sed de hujus corporis habitaculo quod superindui cupit, et ex intimi cordis dolore clamavit, ut absorbeatur hoc quod mortale est a vita. A finibus: id est, a quatuor partibus mundi: quasi unus homo clamet. Vel unus homo, est una Ecclesia. Propter unitatem dicitur una. Unde et in Cantico canticorum dicitur: Una est columba mea (Cant. VI) , id est, Ecclesia in toto mundo diffusa. Dum anxiaretur: id est, propter transgressionem aliorum. Vel finem meum: dum nescit homo exitum suum. In petra exaltasti me: deduxisti me quia factus es spes mea. In Christo se exaltatum 0997B dicit, qui secundum Apostolum, et petra stabilis, et credentium spes nominatur. In petra exaltasti me: hoc est, in temetipso, ut illud: Petra autem erat Christus (I Cor. X) . Petrus de petra. Unde Dominus dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matt. XVI) ; et alibi: Venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra firmam petram (Matt. VII) , quae est Christus. Deduxisti me: id est, in temetipso: quia tu es dux meus, tu es viator meus. Quia factus es spes mea. Vox Ecclesiae ad Christum. Ac si dicat: Quomodo tu resurrexisti immortalis, et nos sic credimus resurgere. Turris fortitudinis a facie inimici. Haec enim spes, Christus Dominus, turris nobis factus est a 0997C facie diaboli, vel nequitiarum ejus, ut nos ab ejus insidiis muniat ac defendat. Sed et Deus Pater factus est nobis turris fortitudinis: exaltans nos in petra, id est, in Christo suo. Tu, Christe, turris fortitudinis, qui vicisti diabolum, et dignatus es pati propter nos. Sunt ergo turres infirmitatis, id est, illi qui confidunt in virtute sua, sicut in Evangelio dicitur: Si quis vult turrem aedificare, et non computat sumptus ejus, et reliqua, postea qui viderint illudent ei dicentes: hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare.
Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula. In illo utique, ubi sine fine mansuri Deum jugiter contemplabimur. Protegar in velamento alarum tuarum, etc. Dum adhuc commoror in hoc corpore, tua muniar 0997D protectione. Protegar: id est, defendar. In velamento alarum. Alae tuae, duo Testamenta sunt, quibus protegitur Ecclesia. Vel sub protectione divinitatis.
Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Id est, in regno coelorum praestitisti eis, ut in vitam aeternam haereditent.
Dies super dies regis. Regi aeterno: id est, Christo Domino, dies aeterni sunt, qui quotidie super dies augentur: quod claritatem ejus nulla discriminet nox. Adjicies annos ejus usque in diem generationis et generationis. Generatio igitur hujus regis prima est: qua de Deo Patre ineffabiliter nascitur. Secunda, qua factus est primogenitus mortuorum, quae extenditur usque ad 0998A illam generationem futuri judicii, de qua Dominus ait: Vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matt. XIX) . Ergo adjicientur inter istas generationes regis hujus, et dies et anni, cum congregatis electis, supplantatisque inimicis sub pedibus tradiderit: Regnum Deo Patri, ipsis simul congregatis sanctis, sicut sequitur:
Permanet in aeternum in conspectu Dei. Manebit enim aeternus in his, quos tradidit Deo Patri in regnum coelorum, et fecit cohaeredes, et conformes ac participes sibi, nullo jam in his mortis dominio dominante. In conspectu Dei: id est, ubi non erit mutabilitas. Misericordiam et veritatem ejus quis 0998B requiret? Misericordia est: quia indulget nostra peccata. Veritas, ut amplius non peccemus, ut peccatum super peccatum non inducamus. Quis, propter quid hic dicit? Quia pauci sunt qui aliquid boni habeant, et Deum requirant, sed plus dicunt eorum virtute vel suis viribus, quam Dei donum. Misericordiam et veritatem quis requiret ejus? Non ejus requiritur misericordia ac veritas ab eis, qui in plenitudine Dei consistunt: Sed nec his quidquam deest, juxta illud oraculum Salvatoris: In die illa nihil rogabitis Patrem (Joan. XVI) . In hac ergo plenitudine propheta spem ponens, subjecit:
Sic psallam nomini tuo, Deus, in saeculum saeculi. Vox Ecclesiae. Psallam, praedicabo, et opere complebo. Ut reddam vota mea de die in diem. Ut reddam 0998C vota mea: id est, quidquid spopondimus Deo custodire: De die in diem: hoc est, et hic te semper laudare, et in futuro sine fine. Psallet assidue et vota jugiter reddet, cum corruptio corporis hujus induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, et refulserit (I Cor. XV) . Quod et nobis praestare dignetur, ut conformes facti gloriae suae: eruti a corruptione mortis secundae, psallere mereamur nomini ejus in spiritualium oblatione votorum.