Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXI.
In finem, pro Idithun, Psalmus David. Iste psalmus plenum in Deo affectum prophetae edocet, dicens:
Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. Potest hoc et homo ille dicere: qui, relictis vanae deliramentis philosophiae, ac erroris 0998D idololatriae coeno, mundo se corde Domino subdidit.
Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus. Scit enim salutare mundi, Jesum Christum hominis formam suscepisse, qui se tranferat a morte in vitam. Ab ipso enim Deo salutare meum: sicut dixit Simeon: Quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II) . Et in alio loco dicit: Salutare vultus mei, Deus meus (Psal. XLI) . Adjutor meus, non movebor amplius. Firmiter enim se in eo staturum confidit. Adjutor meus in praesenti, susceptor in aeternitate. Ipse postea non timet cadere. Non habet ubi currat amplius, nisi usque ad Deum. Apostoli dixerunt ad Christum: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV) .
0999A Quousque irruitis in hominem, interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato, et maceriae depulsae? Non vult acquiescere iniquis, qui tenues hominum ac vitiosas mentes, in nova facinora inclinare compellunt. Interficietis vos omnes. Qui voluntatem habet occidendi, etiamsi non percutiat, occidit. Quasi parieti inclinato, et maceriae depulsae. Cum ego passionem pati advenerim, vos quasi invitum mori cogitis. Aliter, juxta Symmachi tamen interpretationem: Naturalis in vobis inversus est sensus: ut cum recti sitis creati, proni ad ruinam feramini.
Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere: cucurri in siti. Declinat a talibus, qui non solum peccatores impugnant; sed etiam justis honorem auferre nituntur. Ideo currit in sancta siti: quia beati sunt 0999B qui esuriunt, et sitiunt justitiam (Matt. V) . Cucurri in siti. Cucurrit Christus de coelo, venit in uterum, de utero in praesepium: vel caetera his similia. Cucurrit sitiens, venit ad fontem: esuriens venit ad arborem. Vel sitivit, id est, in cruce salutem humani generis sitivit. Unde dictum est: De torrente in via bibit (Psal. CIX) . Et sancti currunt et sitiunt: Currunt, ut Paulus dicit: Cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV) . Sitiunt, ut dictum est: Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Proferebant ad seducendum ore venefico bona, cum mala cordibus retinerent.
Verumtamen Deo subjecta erit anima mea: ab ipso enim salutare meum. Nam et ipse Deus meus, et salutaris 0999C meus, adjutor meus non emigrabo. In Deo salutare meum, gloria mea Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Post interjectionem Diapsalmatis profitetur se sive adjutorium, sive gloriam ab ipso habere, qui nobis de his omnibus a passionis suae contumelia reliquit exempla.
Sperate in eo, omnis congregatio populi. Ipse est et auxilium, et spes: in quo omnis coetus ecclesiasticus sperare debet ac deprecari, sicut sequitur: Effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in aeternum. Si cum fletu ei occulta cordium reseramus, ut omnes faciunt sancti, adjutoria ejus adipiscemur. Nam quia haec peccatores omittunt, adjecit:
Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris ut decipiant, ipsi in vanitate in idipsum. 0999D Qui sub justitiae ponderatione atque eloquentiae vanitate, decipiunt innocentes. Filii hominis, filii Adam, filii transgressoris. Unde dicit: Filii hominum usquequo gravi corde (Psal. IV) ? Mendaces filii hominum in stateris. Salomon dicit: Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile apud Deum (Prov. XX) . Et in alio loco dicit: Statera dolosa abominabilis Domino, et pondus aequum voluntas ejus (Prov. XI) .
Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si affluant, nolite cor apponere. Quia qui in his speraverit, regnum capere coeleste non potest. Unde dicit Apostolus ad Timotheum: Praecipe divitibus hujus saeculi non sperare in incerto 1000A divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum (I Tim. VI) .
Semel locutus est Deus duo. Quod ait semel, firmitatem dictorum ostendit, quod, duo, novi veterisque Testamenti unum demonstrat auctorem. Semel locutus est Deus duo, haec audivi; semel non ad numerum referendum est, sed ad sententiae firmitatem. Quae sunt autem quae duo pariter audivit? Et posse Deum omnia, et in sui judicii veritate misereri. Quidam ita dicunt: Semel Deus locutus est in Lege, et eadem rursus in Evangelio praecipit. Haec audivi, quia potestas Dei est. Per haec duo Testamenta, potestatem, misericordiam, justitiamque Dei cognovit: sicut sequitur: Et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua. Ipse enim omne judicium 1000B accepit a Patre (Joan. V) , ut negligentibus damnationem, poenitentibus misericordiam, justis praemia praeparet, qui nos a judicio mortis eripiat: nosque sibi quasi alumnos proprios subdat, conformesque corpori suo factos, aeternitati perpetuae dignanter adsciscat. Quia potestas Dei est. Potestas fuit, quia omnes creaturas ex nihilo creavit. Misericordia, in regendo, et gubernando. Potestas fuit in diluvio: misericordia liberavit Noe (Gen. VII et VIII) . Quia tu reddes unicuique juxta opera sua: bona bonis, mala malis. Damnas peccatores, remuneras justos.