Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXIV.
1003C
In finem, Psalmus David, Canticum Jeremiae et Ezechiel, et populi de captivitate. Iste psalmus in persona Christi cantatur, et de reversione Babyloniae in Jerusalem, et de nostra ad coelestem Jerusalem.
Te decet hymnus, Deus, in Sion: et tibi reddetur votum in Jerusalem. Non theatralibus neque simulacrorum templis, sed tibi, omnipotens, laus ac votum jugiter est reddendum in Sion, id est, in Ecclesia, tuam gloriam speculante: vel in coelesti Jerusalem dignus commemoraris inhabitator. Reddetur ergo tibi laus, quia Deus es; votum, quia redemptor es.
Exaudi orationem meam. Per Spiritum sanctum: qui gemitibus inenarrabilibus interpellat pro nobis. Ad te omnis caro veniet. Ac si diceret: Ad te convertetur omnis homo.
Verba iniquorum. Dogmata philosophorum, fatuitatesque gentilium. Praevaluerunt super nos. Cum 1003D te nesciremus, quomodo Jeremias dixit: Vere mendacium et vanitatem locuti sunt patres nostri, et non profuit eis (Jerem. XVI) . Et impietatibus nostris tu propitiaberis. Usque in finem nos fuissemus in errore, nisi tu propitius fuisses nostri: qui nos sanguine proprio mercatus es. Sic et Paulus apostolus ait: Qui nos reconciliavit Deo Patri per crucem (I Cor. V) .
Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Vocat Deus omnes: nec ullum spernit; sed pauci sequuntur. Ergo qui se dignum ejus electioni praebuerit, cohabitat ei cum apostolis sanctis in tabernaculis sempiternis.
Replebimur in bonis domus tuae. Id est, Ecclesiae, quae diversis munerum spiritualium exuberat bonis. 1004A Sanctum est templum tuum. Homo ille in quo plenitudo divinitatis inhabitat; de quo dicitur ad Mariam: Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. II) : cum in ea Dominus carnem assumpturus inhabitabit. Mirabile in aequitate. Quia non credentibus Judaeis, mirabiliter ipse Dominus veritatem aperuit.
Exaudi nos, Deus salutaris noster: spes omnium finium terrae et in mari longe. Providens propheta, terrae, maris, ac finium omnium, spem Christum esse annuntiavit. Quod autem se ab eo exaudiri postulat: sic intelligitur, ac si diceret: Jam veni, ut per te salvari merear.
Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia. Ipse Dominus Verbum caro factum est in assumpto 1004B homine. Accinctus potentia, celsitudinem montium diabolicae dominationis oppressit, et sempiternis ignibus praeparavit. Accinctus Dei contrahit vestimentum. Non enim possumus expansam fortitudinis suae vestem cognoscere. Qui conturbas profundum maris. Saeculi hujus profundam jactantiam, praedicatione apostolica commovens. Sonum fluctuum ejus quis sustinebit? In eversione enim simulacrorum dant daemonia sonum: illicientes paganos, ut interimant sanctos Dei. Sed hic sonus, Dei potentia oppilatur.
Turbabuntur gentes. Cum sanctis praevalere non potuerint. Et timebunt termini terrae a signis tuis. A virtute crucis, quae eis prius stultitia erat: vel ab his mirabilibus compunguntur. Exitus matutini, et 1004C vespere delectabis. Matutinis vespertinisque hymnis Ecclesiae delectatur Deus, per animam fidelem: quae relicto inanium superstitionum ritu eum devote laudaverit. Per mane, laetitia: per vesperum, tristitia.
Visitasti terram. Visitavit utique terram nostri corporis, assumendo materiam carnis. Et inebriasti eam. Non vino luxuriae, sed infusione Spiritus sancti. Multiplicasti locupletare eam. Diversarum opibus gratiarum.
Flumen Dei repletum est aquis. Denique dicit Dominus in Evangelio: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII) . Attende evangelistam: hoc enim dicebat de Spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum. Nos ergo qui credidimus, jam flumen Dei sumus. Replebimur 1004D aqua, cum baptismo abluimur, et si digni sumus ut Spiritu sancto impleamur. Locupletamur ab eodem spiritualis infusionis imbre, cum vitae perennis fonte repleti, donis spiritualibus irrigamur. Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus. Praeparasti, inquam, Domine, cibum nostrum in communione beati corporis ac sanguinis tui: quod si digne hauriamus, judicium mortis effugimus. Tu es enim panis vitae descendens de coelo: et vitam retribuens mundo.
Rivos ejus inebrians, multiplicans genimina ejus: in stillicidiis ejus. Rivi enim in nobis a flumine illo: id est, a Spiritu sancto emanant, qui nos diversis gratiarum donis inebriant: ut alii detur sermo sapientiae, 1005A alii prophetia, alii curatio, alii interpretatio, vel reliquae donationes: quas operatur unus atque idem spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII) . Per quae donationum genera, multiplicantur Ecclesiae. Quae primum quidem quasi stillicidia in nobis defluunt, dehinc rivi fiunt. Post haec multiplicantur in generationibus: ut afferant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum (Matth. XIII) . Laetabitur germinans. Terra scilicet laetabitur (Isai. LVIII) : cum in ea hic fructus spiritualis exorietur.
Benedices coronam anni benignitatis tuae. Qua sanctos praemiis, et temetipsum eorum agminibus coronabis. Annum vero acceptabilem, ipsum esse Dominum alius propheta commemorat: Benedices coronam 1005B anni ejus. Circulum et semper in se currentia anni tempora, coronam vocavit. Aut certe quia in passione Domini victoria de toto orbe suscepta est. Et campi tui replebuntur ubertate. Campi, legis qui nullum jucunditatis fructum in littera protulerunt: nunc spiritualiter intellecti, fructus evangelici dogmatis ubertate complentur.
Pinguescent speciosa deserti. Ecclesia scilicet, quae divina Dei gratia fluit. Et exsultatione colles accingentur. Martyres, sive reliqui sancti: qui immensis a Deo praemiis honorati, perpetuis gaudiis accingentur.
Induti sunt arietes ovium. Patriarchae, prophetae, sive apostoli: qui duces fuerunt ovium gregis ecclesiastici, translati a morte in vitam: induuntur immortalitate 1005C perpetua. Et valles abundabunt frumento. Clamabunt sancti minoris meriti, et coronam non capient: fructibus tamen aeternae vitae alentur. Clamabunt, etenim hymnum dicent. Omnes promiscue electi pro diversorum munerum donis, Deo perpetuas concinunt laudes. Quorum ut congregemur meritis, deprecantes oramus, ut jungamur praemiis, ut si non meremur honorari praemiis, vel ornari coronis, saltem veniam consecuti, poena careamus aeterni judicii. Amen.