Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXV.
In finem, Canticum Psalmi resurrectionis. Per canticum, intelligentia spiritualis intelligitur. Per psalmum, opus resurrectionis: quia iste psalmus ad resurrectionem Christi pertinet.
1005D Jubilate Deo, omnis terra: Psalmum dicite nomini ejus. Quod ait, omnis terra: omne humanum genus terrenum esse demonstrat. Cui jugiter jubilationem ad Deum oportet emittere, ut a nequitiis spiritualibus eruatur. Psalmum dicite nomini ejus. Multi laudant, sed non implent opere. Date gloriam laudi ejus. Ut sicut ei vocibus jubilatis: ita in eum pro bonis actibus gloriemini; ut videntes homines opera vestra bona, glorificent Patrem vestrum qui est in coelis. Vel illud: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII) .
Dicite Deo, quam terribilia sunt opera tua, Domine! Scilicet ut non creaturam colant, sed Creatoris virtutem in his quae contemplantur, intelligant. Quam 1006A terribilia sunt opera tua! Terribile est quod potestis mirari, et non potestis comprehendere, id est, de populo Judaico electo, et postea reprobato, et gentes primitus condemnatas, et postea electas. Vel qui videntur quasi sancti, et reprobati, et de peccatoribus, qui videntur quasi reprobati, et electi. Occulta sunt judicia Dei: terribilia, id est, timenda. In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Quando viderunt in Aegypto virtutes, et signa: et in mari Rubro. Mentiti sunt quando dixerunt: Omnia quaecumque praeceperit nobis Dominus, faciemus (Exod. XXIV) . Unde dicit: Iniquitas mentita est, et inimici Domini mentiti sunt ei (Psal. XXVI) .
Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi: Psalmum dicat nomini tuo. Te adoret, te veneretur: tibi 1006B concinat, non creaturae, quam ejus usibus subjecisti. Hic interponit diapsalma, ut ad nos verba convertat, dicens:
Venite, et videte opera Domini, terribilis in consiliis super filios hominum. Gentes quae diu in errore fanatico vixerunt, sicut quondam patres nostri, ad Deum cognoscendum invitat. Qui terribilibus consiliis humano generi consuluit, ut cognoscentes Creatoris opera, scirent operum conditorem. Venite, et videte opera Domini. Venite, credite, videte, intelligite. Vox praedicatorum. Quam terribilis, in consiliis super filios hominum! Terribilis, hoc est, quomodo unus reprobatur, et alter eligitur. Reprobantur Judaei, et eliguntur gentes: sicut dixit in Evangelio: Duo in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. 1006C Duae molentes: una assumetur, et alia relinquetur (Matth XXIV) . Duo in lecto: unus assumetur, et unus relinquetur. Terribile est, dum de una massa fuerunt creati, et alii eliguntur, et alii reprobantur.
Qui convertit mare in aridam: in flumine pertransibunt pede. Ipsum adorare docet qui ad transitum Israelis, et mare siccavit, et Jordanis undas appendit (Exod. XIV) . Sed et ipse Dominus dux, haec quasi pede praeteriit, populo prosequente. Ergo sicut tunc hae aquae ipso duce divisae populo viam in terram repromissionis aperuerunt (Jos. III) : ita nunc nobis, si baptismum non polluamus, per ipsum abluti, praeeunte eo, in quo renati sumus, in regionem vivorum ingredimur. Vel pertransibunt pede, 1006D sancti praedicatores fortiter ambulaverunt praedicando: quia Deus praeparat illis viam. Unde dictum est: Calciate pedes vestros in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI) . Ibi laetabimur in idipsum: qui dominantur in virtute sua in aeternum. In idipsum, hoc est, in Christo: quia qui hic fuit humiliatus, ipse dominatur in aeternitate. Sicut enim ejus virtutis dominatio nullo clauditur fine: ita nostra laetitia, qua ei conformes efficiemur, perpetuo permanebit.
Oculi ejus super gentes respiciunt. Ut reprobentur Judaei, et eligantur gentiles; ut illud: Qui finxit oculum, non considerat (Psal. XCIII) . Contemplatione sancta inspicit populos credituros: nam 1007A nullis penitus distinguitur membris. Qui exasperant, non exaltentur in semetipsis. Judaei scilicet, dum per fellis amaritudinem in Abrahae nativitate carnali, Dei gloriam collocant, semper humiliantur. Interjectio diapsalmatis ordinem dictorum immutat, ut a prophetica vaticinatione, ad apostolicam transeat exhortationem.
Benedicite, gentes, Dominum Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus. Apostoli haec praedicant, ut ipsum benedicant gentes Deum: quem iidem apostoli dicunt suum, obaudiantque ipsum in quem sunt renati per baptismum. Hinc iterum propheta loquitur.
Qui posuit animam meam ad vitam: Ne eam perpetua consumeret mors. Mors occidit mortem, id 1007B est, mors Christi occidit mortem nostram. Et non dedit in commotionem pedes meos. Sed stabilivit me in praedicationibus quas gentibus intuli. Hinc succedit vox martyrum.
Quoniam reprobasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum, et induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. Id est, diabolum, ut super nos erigeretur, ad probandum. Vel aliter: Non dixit de angelis, neque de sanctis, sed de peccatoribus, id est, peccatores fecisti esse super nos, ut nos sustineamus per patientiam. Ut illud: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV) .
Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in 1007C refrigerium. Martyrum hic ostendit victorias, quas in diversis passionibus meruerunt, et ad unum eos ducit refrigerium, id est, Christum Dominum: per laqueos, per cruces, per verbera, per ignes, aestusque et alia diversa supplicia, per quae et holocaustum acceptum effecti sunt, pervenisse. Ignis vorat, aqua absorbet. Ignis, tentatio: aqua, prosperitas. Vel ignem Spiritus sancti. Induxisti nos in refrigerium, hoc est, in beatitudinem aeternam.
Introibo in domum tuam in holocaustis. Hic propheta non de se tantum loquitur, sed et de his quos superius memoravit, qui introierunt in domum Dei: ut non solum se exhiberent Deo hostiam vivam, sed et illos qui eorum exemplo pro nomine Domini passi sunt: Ut reddam tibi vota mea: quae distinxerunt labia 1007D mea. Quae vota distinxerunt, nisi ut alios sibi in martyrium copularent? Vel promissum, ut Deum laudemus, et confiteamur illum creatorem. Locutum est os meum in tribulatione mea. Locuti sunt enim, ut numquam eos separaret a charitate Christi ulla persecutio.
Holocausta medullata offeram tibi. Fidem animae, vel corporis affectum, vel corpus Christi. Ossa inferiora carni: et medulla, inferior ossibus. Medullata, hoc est, viscerata cum corpore et anima. Cum incenso. Cum acceptabili orationis odore. Et arietes. Apostoli, vel doctores Ecclesiarum.
Offeram tibi boves. Qui, rejecta contumacia legis, jugo Domini cervices suas, quod suave est, subdiderunt. 1008A Cum hircis. Qui post peccatum conversi, fideliter in martyrio perstiterunt. Hic autem omnes Domino per holocaustum pacificum offeruntur: ad quos nunc propheta post diapsalma convertit sermonem, dicens:
Venite, et audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea. Vos qui Dominum metuitis, accedite et considerate qualiter animam meam in beatitudinem constituerit sempiternam: pro eo quod non solum ore postulo, sed etiam in arcanis cordis puri clamavi ad Dominum. Ad ipsum ore meo clamavi: manifestissime declaratur in hoc loco clamorem in Scripturis non vocis accipiendum esse, sed cordis.
1008B Iniquitatem si aspexi in corde meo: non exaudiet Dominus. Propterea exaudivit me Deus meus: et intendit voci orationis meae. Vidi enim puritatem mentis meae, ideo petere praesumpsi.
Benedictus Dominus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. Plenus misericordia non amovit deprecationem meam a se: quia quae justa erant, postulabam. Nam semper piae aures ejus justorum precibus patent. Sed nos suppliciter Dominum deprecemur, ut aperiat aures suas ad preces nostras, et ipse nos, data peccatorum remissione, de praesentibus aerumnis eripiat: sibique holocaustum purum effectos, mactatis vitiis, sanctorum agminibus jungat. Amen.