Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXVI.
1008C
In finem, in Hymnis, Psalmus Cantici David. Iste psalmus licet parvus sit, tamen apostolorum prophetarumque continet vocem, qui aut venisse, aut venturum Dominum gentibus nuntiaverunt.
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis. Prima deprecatio est ut misericordiam praebeat Deus: deinde benedictionem. Benedictio ergo quae succedit misericordiae, talis sit, ut compressa dominatione carnali, spiritum faciat triumphare. Non nostri judex sit, sed misericors. Deus misereatur nostri. Vox apostolorum est, loquentium ad plebem de gentibus congregatam. Credidistis quidem ad vocem nostram. Ecce haec Ecclesia congregata est in nomine Domini: propterea nos dicimus: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis. Maledictionem primam in homine 1008D sua benedictione dissolvat. Illuminet vultum suum super nos. Non illum tristem videamus in peccatis nostris, sed gaudentem in virtutibus. Non eum sentiamus judicem, sed Patrem. Illuminet vultum suum super nos. Dei facies quae est? Utique imago ejus. Dicit enim et Apostolus, imaginem Patris esse Filium (Rom. II) . Ergo imagine sua nos illuminet, hoc est, imaginem suam Filium: illuminet super nos, ut ipse nos illuminet. Lux enim Patris, lux Filii est, Qui videt Patrem, videt et Filium. Ubi nulla est distantia inter gloriam et gloriam, uterque est gloria. Precantur haec apostoli et prophetae, ut vultu Dei illuminati, fiat praedicatio eorum lumen omnium gentium.
1009A Ut cognoscamus in terra viam tuam, et in omnibus gentibus salutare tuum. Sic enim invalescat praedicatio nostra, ut via sive salutare tuum, id est, Christus Dominus in his qui nunc terrena sapiunt, et in gentilitatis versantur errore, cernantur. Ut cognoscamus in terra viam tuam. Hoc autem petimus, ut illumines vultum tuum: hoc est, imaginem tuam super nos, quae apud te semper abscondita fuit, et quasi in secreto, et tenebris erat mysteriorum tuorum: secundum illud quod scriptum est: posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII) . Hoc petimus, ut illumines super nos, ut mysterium quod a generationibus absconditum fuit, juxta Apostolum, reveletur in nobis (I Cor. II) . Hoc autem totum quare poscimus, quare desideramus? Nisi illuminaveris 1009B imaginem tuam super nos, viam tuam, et scientiam tuam nosse non possumus, ut majestatem tuam quae in coelis nota est, notam habeamus et in terra. Ut cognoscamus in terra viam tuam. Ego sum, inquit, via, vita et veritas (Joan. XIV) . Ut cognoscamus in terra viam tuam. In terra cognoscamus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matt. VI) , ut quem angeli adorant in coelis, homines quoque adorent in terra. Sed dicet aliquis: quia nota erat via Dei: Notus enim in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus. Notus erat Deus, sed Dei via non erat nota in Judaea. Quoniam ergo via Dei Patris non erat nota in Judaeis, propterea nunc dicit: In omnibus gentibus salutare tuum. Non in uno populo, sed in cunctis gentibus. In omnibus gentibus salutare 1009C tuum. Ubi nos habemus in Latino, salutare; in Hebraeo, Jesus dicitur. Denique et angelus hoc loquitur: Et vocabis nomen ejus Jesum (Luc. II) . Hic enim salvabit populum suum. In omnibus gentibus salutare tuum. Ecce completum est, quod apostoli deprecati sunt: In omnibus gentibus notum est salutare ejus. Quocumque humanus sermo esse potest, ibi Jesus resonat.
Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. Confiteantur tibi populi, Judaeorum? Non: sed, populi omnes confiteantur. Quomodo omnes gentes, sic et omnes populi. Confiteantur tibi populi, Deus. Quid confiteantur? Utique peccata sua: vel certe confiteantur imaginem tuam esse in te. In Filio te confiteantur, in illo te videant: in illo te adorent.
1009D Laetentur et exsultent gentes. Quoniam de captivitate diaboli liberatae sunt: quoniam quae ante incurvabantur ad adoranda idola, ligna et lapides, nunc erecto vultu coelos respiciunt. Quoniam judicas populos in aequitate. Ubicumque aequitas est atque judicium, ibi non laetitia, sed formido est peccatorum. Et quomodo dixit: Deus misereatur nostri, et benedicat nos, et nunc dixit: Laetentur et exsultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate? Videtur sibi esse contrarius. Si enim misericordia indigent, quomodo laetantur et exsultant: quoniam judicas populos in aequitate? Ubicumque enim misericordia est, ibi non est judicium; ubi autem judicium est et aequitas judicii, ibi procul est misericordia. Sed iste 1010A sensus est: Laetentur et exsultent gentes. Quare, laetentur? Quoniam judicas populos in aequitate: quoniam nequaquam accipis personam unius gentis, sed omnium Deus es. Non tibi soli Judaei placent, sed omnis mundus tuus est. Dicat aliquis: Vim facis Scripturae, non hoc sensu dixit. Interpretatur seipsa Scriptura, quae loquitur: Quoniam judicas populos in aequitate. Quos populos? Et gentes in terra dirigis. Gentes quae ante non recto pede gradiebantur, fecisti eas ut ambularent in viam tuam. Ut cognosceremus in terra viam tuam, ut ambularemus in via, non in inviis, et per unam viam veniremus ad te, de quo nascitur via. Non enim imus ad Patrem, nisi per Filium. Dicat aliquis: Arianorum dogma est. Ergo per Filium venitur ad Patrem. Ego hoc dico, 1010B quoniam per imaginem imus ad faciem; et in lumine videmus lumen, in Filio videmus Patrem. Mysterium et dispensatio est quae loquitur. Caeterum si quis putat esse blasphemum, quoniam viam diximus esse Filium, et per viam imus quasi ad Deum, videamus haec ipsa via quid dicat: Nemo venit ad me, nisi Pater meus adduxerit eum ad me (Joan. VI) . Quomodo ergo Filius ducit ad Patrem, sic et Pater ducit ad Filium. Haec humana verba sunt. Caeterum et Filius ducit ad Patrem, et Pater ducit ad Filium, et una natura, et una substantia est.
Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Jam supra dixerat, et in isto parvulo psalmo, hos duos versiculos iterum repetit. Dixerat enim supra: Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur 1010C tibi populi omnes: Laetentur et exsultent gentes, et caetera: et nunc rursus repetit hos versiculos, quasi apostoli praecinant cunctis gentibus. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel (Psal. CXXVIII) . Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Videte quomodo illi praecinunt, et omnium gentium turba respondet. Sic et nunc dicentibus illis in principio: Confiteantur tibi populi omnes, et praecipientibus apostolis, et dicentibus: Confiteantur tibi populi, Deus: Confiteantur tibi populi omnes, quoniam illos vident reticescere, propterea idipsum iterant, et dicunt: Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Semel diximus, non audistis; iterum dicimus, ut canatis. Hoc autem totum quare diximus, et semel et secundo, ut confiteantur 1010D populi Deo? Quare hoc dicimus? quare hoc praecipimus? Quoniam judicas populos in aequitate. Judaeos, qui prae nimietate malitiae, populi accipiuntur, juxta illud: Populi meditati sunt inania (Psal. II) . Et gentes in terra dirigis. Diriget eas in via vitae, data peccatorum remissione. Cum dicitur, omnes, non solum pro gentium populo, sed etiam pro Judaeorum orat, ut et ipsi conversi, confiteantur Christum Filium Dei. Terra dedit fructum suum. Terra, sancta Maria, de nostra terra, de nostro semine, de hoc luto, de hoc limo, de Adam. Terra es, et in terram ibis (Gen. III) . Terra, ista, dedit fructum suum. Quod perdidit in paradiso, invenit in filio. Terra dedit fructum suum. Primum dedit florem. Dicit et in 1011A Cantico canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II) . Iste igitur flos fructus factus est, ut nos illum comederemus, ut nos manducaremus carnes ejus. Vultis scire quis sit iste fructus? Virgo de virgine: Dominus de ancilla: Deus ex homine, filius ex matre, fructus ex terra. Videte quid dicat ipse fructus: Nisi granum frumenti ceciderit in terram, et mortuum fuerit, non potest facere fructus multos (Joan. XII) . Terra dedit fructum suum: dedit granum frumenti. Quod granum frumenti cecidit in terram, et mortuum est, et ideo multos fructus affert. Multiplicatum est in spica: quod unum ceciderat, in multis resurrexit. Cecidit enim granum tritici in terram, et seges copiosa surrexit. Terra dedit fructum suum. Propterea, confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur 1011B tibi populi omnes. Terra dedit fructum suum. Quis est iste fructus?
Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus. Deus, Pater: Deus noster, Filius. Ipse enim Deus noster. Et vocabis, inquit, nomen ejus Emmanuel, id est, nobiscum Deus. Deus noster benedicat nos. Deus Spiritus sanctus. Videte mysterium Trinitatis in uno versiculo comprehensum. Terra dedit fructum suum. In isto fructu, Trinitatis mysterium continetur. Benedicat nos Deus Deus noster. Qui Deus est omnium per naturam, noster proprie factus est Deus. Benedicat nos Deus. Expellat veterem maledictionem. Maledictio nos ejecit de paradiso: reducat benedictio. Et metuant eum omnes fines terrae. Non dixit: Diligant eum omnes fines terrae. Perfecta 1011C quippe dilectio, foras mittit timorem. Timere incipientium est; diligere, perfectorum. Qui adhuc timet, in initio est positus, non habet perfectam et plenam fidem. Qui autem diligit Deum, omnia ei provenient in bonum. Videtur brevis, et simplex esse sententiola. Sed ventilemus eam, et in istis simplicibus verbis, ingentia mysteria reperiemus. Inveniemus intrinsecus, quod forinsecus latet. Diligentibus autem Dominum, omnia cooperantur in bonum. Job vir sanctus tentatus est, perdidit filios et filias, domus ipsius corruit, universa perdidit, omnia repente perdidit; nec pater, nec dominus; nihil enim illi remansit in corpore sanitatis, nisi sola lingua per quam blasphemare posset. Videte tentatorem diabolum. A planta, inquit, pedis usque ad 1011D verticem percussit eum vulnere pessimo, hoc est, elephantia (Job. I) . Inde toto corpore vermes fluebant, et putredo. Solam linguam integram ei reservavit, ut posset Dominum suum blasphemare. In omnibus his non peccavit Job labiis suis. Videte magnitudinem tentationis, videte magnitudinem virtutis. Videte et considerate sententiam Apostoli esse completam: Diligentibus autem Dominum, omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII) . Eo tempore quo perdebat res suas, quo filios amittebat; videbantur quidem ei esse contraria quae accidissent; sed quoniam diligebat Dominum, illa mala quae ei infert, cooperantur illi bona. Illi vero vermes corporis praeparabant ei coeli coronam. Antequam tentaretur, 1012A Deus ei numquam locutus fuerat: postquam autem tentatus est, venit ad eum Deus, et familiariter loquitur, quasi amicus cum amico suo. Veniant plagae, omnia poenarum genera, dum post plagas, Christus adveniat. Egressi sumus de psalmo, sed non inutiliter, quia dixeramus: Et metuant eum omnes fines terrae, et dixeramus, quoniam metuere parvulorum est: caeterum diligere, perfectorum, et dixeramus ad hoc comprobandum de Apostolo: Diligentibus autem Dominum, omnia cooperantur in bonum. Et timeant eum omnes fines terrae. Nequaquam sola Judaea, sed omnes fines terrae. Secundum tropologiam autem, omnes fines terrae: non medietas terrae: non illi qui in terra sunt media, sed qui in fine terrae sunt, qui relinquunt terram, et ad coelos ire 1012B festinant. Hoc igitur quod apostoli dixerunt in principio, nos dicamus in fine: Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri; et notam faciet in terra viam suam. Cum manifestus in claritate venerit Christus, tunc omnibus notum faciet cur tanta carnis humilitate descenderit. Terra dedit fructum suum. Maria genuit Salvatorem.