Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXVII.
In finem, Psalmus Cantici David. Psalmus, opera: Canticum, intelligentia mentis spiritualis. Sexagesimus septimus psalmus si intelligatur spiritualiter, refertus Legis Evangeliorumque reperitur sacramentis, qui sic inchoat ex voce prophetica:
Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus. Et specialiter intelligitur iste psalmus, et generaliter. Specialiter 1012C de ipso Domino, ut resurgat a mortuis, et disperdat inimico: suos, hoc est, diabolum et exercitum ejus, aut Judaeos. Generaliter autem, quando in tribulatione sumus et angustia, et dicimus: Exsurge, utquid dormitas, Domine? Exsurge et adjuva nos (Psal. 43) . Quomodo et apostoli in navicula excitant Dominum dormientem, dicentes: Magister, salva nos: perimus (Matth. VIII) . Et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Non dixit, pereant, sed, fugiant: qui peccatores in conspectu Dei non possunt stare. Praevidens propheta orat, ut eo exsurgente, diabolicae dominationes effugiant, quia et nunc indubitanter credendum est, quod ad invocationem ejus nominis stare non possunt.
Sicut deficit fumus, deficiant. Non ut in nihilum 1012D reducantur, sed ut quiescant a peccatis suis. Sicut fluit cera a facie ignis. Sicut cera solvitur, et non perdit naturam suam, sed mollescit: sic et isti non pereant, sed deponant malitiam suam, et sic convertantur ad poenitentiam, et salventur. Sic pereant peccatores a facie Dei. Quia peccatores non sunt digni videre Deum.
Et justi epulentur. Qui permanent in sua justitia, qui vitia non habent, delectentur in Domino. Vel aliter: poena eos judicii persequatur, ut quasi fumi tenuitas deficiant, et ut cera ante ignis faciem dissolvantur, epulantibus sanctis in coelestibus bonis. Exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Grandis fiducia est, exsultare in conspectu Domini. 1013A Sicut dispensator creditam sibi a Domino substantiam si male tractaverit et perdiderit, timet Domini praesentiam, ita et qui bene dispensaverit, exsultat in Domini praesentia. Exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia: non solum de vindicta, sed etiam de beatitudine sempiterna.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus. Cantate, in theorica semper significat Scriptura: hoc est, considerare mysteria, et sensum divinae Scripturae. Psallere autem in bono opere significat Scriptura: verbi gratia, ut auditus suum opus praestet. Similiter et os, et oculi, et manus, et omnia membra, si consentiunt, et ita percutiunt psalterium in virtutibus. Largitori laetitiae sempiternae canite: eumque vocibus honorate. Iter facite ei qui ascendit super 1013B occasum: Dominus nomen est illi. Docet ut compressis peccati tumoribus, planam ei in cordibus nostris viam per justitiam praeparemus: qui super occasum mortis ascendens, victor remeavit ex inferis. Si non nobis occidat sol iniquitatis, non potest nobis oriri sol justitiae, cujus sanitas in coelis est.
Exsultate in conspectu ejus. In ejus enim nos conspectibus gaudere oportet, et non in hujus saeculi illecebris delectari. Turbabuntur a facie ejus patres orphanorum, et judices viduarum. Illi qui se nunc tutores et judices dicunt, et hac occasione decipiunt res inopum; confundentur, cum respicere coeperit Altissimus.
Deus in loco sancto suo. In anima fideli. Semper Deus in sanctis suis habitat. Ubicumque sanctitas 1013C est, ibi habitaculum Dei est. Deus qui inhabitare facit unius moris in domo. In Ecclesia, in qua fideliter consistentibus spiritum charitatis infundit, qui unius moris sunt, et non mutantur. Siquidem justus non mutatur: quia semel judicavit in justitia permanere. Peccator autem mutatur. Insipiens enim sicut luna mutatur (Eccli. XXVII) . In Hebraeo autem habet: Dominus inhabitare facit monachos in domo: id est, in quibus non cohabitat peccatum.
Qui educit vinctos in fortitudine. Ipse Deus sua virtute educit eos, qui ligati sunt a diabolo in peccatis: sicut illa mulier in Evangelio: quae ligata fuerat decem et octo annis a diabolo (Luc. XIII) . Similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris. Deus natura dulcis est. Qui autem ad amaritudinem eum adducunt, 1013D peccatores sunt, et faciunt sibi amarum Deum. Non naturam suam mutant, sed ipsi sibi peccatores faciunt amarum Deum. Qui habitant in sepulcris. Alligatum intra domum suam fortem, id est, diabolum, qui peccatis vincti tenebantur, absolvit, et illos qui idolis dediti, Deum irritaverant, et tamquam in sepulcris jacebant mortui, liberavit: sicut illud in Evangelio: Vae vobis, Scribae et Pharisaei: quoniam similes estis sepulcris dealbatis (Matth. XXIII) . Sicut sanctus, templum Dei est, sic sepulcrum sibi efficitur peccator.
Deus cum egredereris in conspectu populi tui. Hoc secundum historiam, quando Deus antecedebat populum suum egredientem de Aegypto (Exod. XIV) . 1014A Cum pertransires in deserto. Deus non immoratur in deserto, sed pertransit. Terra mota est, etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Coeli distillaverunt, hoc est, manna (Exod. XVI) . Sinai interpretatur tentatio. Ergo Deus in eis habitat, qui tentantur et superant. In eis autem qui in deliciis sunt, non inhabitat. Etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Unum novi veterisque Testamenti hic designat auctorem. Nam qui coram Israelitico populo in deserto praecessit, ipse in Evangeliis deserta gentium visitavit. Et per quem tunc in Sina huic generationi manna defluxit; ipse Christianae genti corporis sanguinisque sui manna in Ecclesia subministrat.
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati 1014B tuae. Praedicationem sanctam, quae per apostolos in corda hominum proflua irrigatione descendit. Vel de lege dicit, quae data est per Moysen. Etenim infirmata est. Vel cum Paulus judicium mortis in se habuit: vel cum Petrus Dominum ter negavit: sive cum reliqui apostoli, relicto in passione Domino, fugerunt (Matth. V) . Infirmata est, lex: quoniam nemo potuit implere eam, nisi Dominus qui dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere. Et secundum Apostolum: Impossibilitatem enim legis in quo infirmabatur, Deus Filium suum misit, factum ex muliere, factum sub lege: ut eos qui sub lege erant, redimeret (Galat. IV) . Tu vero perfecisti eam: animalia tua habitabunt in ea. Resurrectio enim tua quod titubabat avertens, ita hanc praedicationem 1014C ad perfectum duxit: ut in ea gentes quae prius tamquam irrationabilia habebantur animalia, commorarentur. Animalia tua habitabunt in ea: hoc est, in haereditate. Animalia autem dixit eos, qui in Deo vivunt: hoc est, sanctos. Vel aliter: Pluviam voluntariam segregabis. Pluviam voluntariam, aut praecepta, aut manna debemus accipere. Et infirmata est: tu vero perfecisti eam. Lex quae per transgressionem Judaeorum fuerat infirmata, Evangelii gratia veniente completa est.
Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. In Hebraeo habet: Quae evangelizantur: hoc est, mulieribus quae evangelizabant apostolis: ubi dicitur: Euntes dicite fratribus meis, et caetera (Matt. XXVIII) . 1014D Aut animas significat, quae crediderunt in Christo. Secundum Septuaginta autem interpretes, ad apostolos dicitur: quia Dominus dedit eis virtutem praedicandi Evangelium. Haec dulcedo pluviae, quae mellis ac favi saporem vincit, in pauperibus, id est, in sanctis Dei defluxit, quae ab ore apostolorum, jubente Deo, cum multa virtute processit.
Rex virtutum dilecti, dilecti. Virtutes dilecti Dei: id est, Christi, apostoli sunt. Dominus ergo qui est rex virtutum dilecti, dabit evangelizantibus virtutem multam in praedicando: ut Ecclesiae devictis hostibus, Judaeis, sive daemonibus, spolia partiantur. Pulchritudo domus, Ecclesia est: cujus divisa referuntur spolia: id est, cum credentes divisi ab 1015A idolis, diversos ministeriorum gradus in ea sortiti sunt: distribuente ipso dilecto Patris, et cooperante Paracleto. Rex virtutum dilecti. Rex Pater: virtutum: hoc est, sanctorum. Dilecti, Filii. Ecce Filius meus dilectus, ipsum audite (Matt. XVII) . Dilecti. Si quis aliquem diligit, semper in ore eum habet. Ergo Spiritus sanctus propter amorem quem habet in Filium, frequenter ejus meminit. Et speciei domus dividere spolia. Ipsi apostoli dividunt in Ecclesiis spolia, quae acceperunt de idolis.
Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Cum duobus credideris Testamentis, invenies in utroque Spiritum sanctum. Et licet sit pulchritudo etiam juxta litteram, scire quae legas: tamen vis decoris omnis in sensu est. Exterior itaque verborum ornatus in 1015B argenti nomine demonstratur: occultiora vero mysteria in reconditis auri muneribus continentur. Si dormiatis inter medios cleros: hoc est, si quiescatis inter novum et vetus Testamentum: invenietis in duobus Testamentis gratiam Spiritus sancti. Cleri dicuntur singuli libri: hoc est, Genesis, Exodus, Judicum, Evangelia, Apostolus. Pennae columbae deargentatae. Deargentatae, clarum verbum significat divinae Scripturae. Et posteriora dorsi ejus in pallore auri: hoc est, in interioribus, spiritualiter mysteria intelliguntur. Si usque ad consummationem vitae praesentis, quae saepe somnus accipitur, inter duo Testamenta: id est, novum vetusque Testamentum quiescatis: invenietis in his Spiritum 1015C sanctum: cujus pennae in praedicatoribus deargentatae, pro eloquii pulchritudine respondent. In posteriora vero, quae scapulae dicuntur, eo quod pectus operiant, bonae conscientiae fructus ostenditur: quae post peractum Evangelium, in auri specie, id est, in honore regio commutantur.
Dum discernit coelestis, reges super eam nive dealbabuntur in Selmon. Reges dicit sanctos, qui repugnant suis passionibus. Isti ergo sancti dividuntur in Ecclesiis: sicut Paulus in Gentibus, Petrus in circumcisione. Coelestis Dominus, separatos hos ab idololatriis quos superius diximus, constituit in illius domus pulchritudine reges. Sed prius nive dealbabuntur in Selmon. Hoc est quod dicit, licet sancti sint; sed tamen in isto saeculo sunt quasi umbra, ex parte cognoscentes. Selmon, umbra interpretatur. 1015D Cum igitur rex coelestis Christus in Ecclesia sua coeperit apostolos, et principes constituere atque dividere: non habebunt plenam lucem, sed partem aliquam scientiae: quia nunc ex parte videmus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII) .
Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis. Iste est mons ad quem et in Isaia et in Michaea, ut ascendentes pergant, se invicem cohortantur (Isa. II, et Mich. IV) . Quod autem ait: coagulatus: Apostoli congruit verbis, qui ait: Lac vobis potum 1016A dedi, non escam (I Cor. III) . Vel mons qui in Ezechiele vulnerat principem Tyri (Ezech. XXVI) . Montem autem dicit ipsum Dominum. Utquid suspicamini montes coagulatos. Hoc ad Judaeos dicit, qui existimant Moysen et prophetas similes esse Salvatori.
Mons in quo complacuit Deo habitare in eo: Sensus iste est: Non debetis existimare plures esse Ecclesias, quae habeant ubera doctrinarum, et possint credentes scientiae lacte nutrire. Una est Ecclesia, et unus Christus sponsus Ecclesiae. In nullo enim alio inhabitabit jugiter Spiritus sanctus, nisi in Salvatore, Joanne dicente: In quem videris Spiritum descendentem, et manentem in eo (Joan. I) ; ipse est qui excisus sine manibus, implevit latitudinem omnis terrae: id est, Dominicum hominem. 1016B Etenim Dominus habitabit in finem. In corpore, quod accepit de sancta Maria, quia cum eo est evectus in coelum.
Currus Dei decem millibus multiplex. Hyperbolice dicit administratorias potestates et sanctos, quia innumerabiles sunt, sicut dixit in Daniele: Mille millia ministrabant illi, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII) . Et in Ezechiele describitur, Cherubim quatuor pennarum, in quatuor angulis habere quatuor personas: cujus auriga Deus est (Ezech. I et X) . Cherubim autem interpretatur, scientiae plenitudo. Significat autem persona leonis, regalem: hoc est, regnare passionibus: persona hominis, rationabilem; persona vituli, in opere: persona 1016C aquilae, in contemplatione, hoc est, in theoria: quae nos exaltat in virtutibus. Simul autem ut dicamus: Thronus Dei in sanctis est. Decem millibus multiplex: Multa enim millia curruum saecularium, devicerunt evangelizantes Christum in universo mundo. Millia laetantium, Dominus in illis. Ministeria divina hic esse indicat. In Sinai, in sancto. Hoc est, in sanctis est Deus quando tentantur, et post tentationem sequitur sanctitas. Impossibile est enim aliquem, licet sanctus sit, sine tentatione transire in hoc saeculo, secundum Job: Tentatio est vita hominis super terram (Job. VII) .
Ascendisti in altum, cepisti captivitatem. Ascendisti in coelos: captivasti nos, qui captivi tenebamur a diabolo. Qui quondam in Sinai descendens, populo legem distribuit, ipse nunc in sancto, id est, in assumpto 1016D homine (de quo angelus ad Mariam (Luc. I) : Quod nascetur ex te, sanctum vocabitur) coelorum excelsa conscendens: eos qui in captivitate diaboli tenebantur, absolvit: ac post se tamquam captivos deductos aeternae vitae restituit. Sic et carnem assumptam, quasi captivam evexit ad sidera. Accepisti dona in hominibus. Bene dixit, accepisti. A Patre accepit: accepit ut homo, dat ut Deus: et quod accepit, hominibus accepit, ut det. Ipse enim plenus est, et nihil indiget. Dedit dona spiritualium gratiarum 1017A hominibus: qui per fidem ad eum deinceps accesserunt.
Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum. Et his hominibus; id est, ex gentibus populo largitus est Christus: qui non credebant Deum inhabitare posse mortalibus: et hos salvasti, qui non credebant quod possibile est Deum habitare in hominibus: hoc est Salvatorem accipere carnem. Vel etiam eis ministravit bona, qui erant sine spe quod in Ecclesia ejus inhabitare possint.
Benedictus Dominus die quotidie. Qui proficit, quotidie potest benedicere Deum. Quid enim mihi prodest, si heri benedixi: et hodie non possum benedicere? Et pro superioribus beneficiis, et quod nunc nobis ad se veniendi planum praeparat iter, assidue est 1017B benedicendus. Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Quia ab ipso salvamur. Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Securus esto, peccator: noli dubitare quod quotidie possis benedicere Deum. Ecce enim dicit: Prosperum iter faciet nobis Deus. Ergo Deus adjuvat nos, et cooperatur nobis. Salutarium nostrorum. Bene dixit pluraliter, salutarium: quod quanta peccata commisimus, tot et salutes habemus. Diapsalma in Hebraeo habet Sela (): hoc est semper et jugiter. Ergo Deus semper nos adjuvat.
Deus noster. Quia praeter ipsum alium nescimus. Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis. Praesto est enim ut salvos faciat pereuntes: quia pro redemptione nostra natus. Et Domini Domini 1017C est exitus mortis: quia prior mortis exitum patefecit, dicente Apostolo: Factus est, inquit, primogenitus mortuorum, quoniam ipse resurrexit a mortuis, et nos simul fecit resurgere (Coloss. I; Apoc. I) . Aliter: Diabolus introitus est mortis: Dominus vero educit.
Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum. Ab exitibus mortis egressus confringit capita diaboli, et omnes virtutes ejus. Tu confregisti capita draconis in aqua. Quot peccata sunt, tot capita habet diabolus: Principatus et potestates, quae tamquam caput cunctis eminebant, hoc est, diabolicas dominationes. Verticem capilli perambulantium in delictis suis: Summitatem extollentiae eorum qui poenitentiam negligentes, perdurant in peccatis. In 1017D tantum enim confringitur caput ejus, ut non remaneat in eo aliqua virtus qua stimulet peccantes. Summum capitis, capillus est, et capilli, vertex. Ergo hoc dicit, quod nec minimum remaneat in diabolo, quod non frangatur.
Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris. Ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Basan, confusio interpretatur. De confusione igitur nos convertit Deus. Hoc autem ideo, quia crucem sustinuit, et pes ejus proprio cruore perfusus est, clamantibus contra eum Judaeis atque dicentibus: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX) . Qui Judaei stimulati fuerunt ab inimicis Christi: hoc est, a daemonibus. Ut autem 1018A hoc totum fieret, ipsius Salvatoris voluntas fuit qui haec passus est fieri. Vel de confusione hujus saeculi convertam humanum genus: hoc est per passionem meam, et crucem, quae isti putant stultitiam et confusionem. Convertam Basan, populum meum. Convertam in profundum maris: id est, de profundis vitiis, et peccatis saeculi istius: de commotione, et fluctibus convertam populum meum. Ut intingatur pes tuus in sanguine. Quoniam pes ipsius intinctus est in sanguine suo. Torcular calcavi solus, et de gentibus vir non fuit mecum (Isa. LXIII) . Et iterum: Quis est iste qui ascendit ex Edon? fulvida vestimenta ejus ex Bosor (Ibid.) . Edom, interpretatur sanguis: Bosor, caro. Ipsum Dominum nostrum significat crucifixum. Lingua canum tuorum ex inimicis 1018B ab ipso. Canes dicit ipsos Judaeos, ut superius: qui clamaverunt, crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX) . Ex inimicis autem submissi a daemonibus negare Salvatorem, et blasphemare eum. Aliter: Quoniam ipse tua voluntate venisti et passus es: et tua voluntate crucifixus es a Judaeis. Tinctus est enim pes Domini in sanguine, cum caro assumpta in qua divinitas latebat, lancea verberatur. Ab ipso igitur sanguine, et eorum lingua tincta est, qui dixerunt: En sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matt. XXVII) . Sed post gloriosum Dominicae ascensionis triumphum, ultione Dominica, et hostium pes in eorum sanguine tinctus est: et canina scilicet inimicorum rabies ab eo est satiata.
1018C Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei qui est in sancto. O quam admirabiliter in hoc psalmo vetus Testamentum cum Evangeliorum dictis concordat! Visa sunt enim itinera Christi in ingressu maris Rubri (Exod. XIV) : visa sunt et in Evangeliis ipsius regis nostri; cum in sancto homine elevatus, coelis invectus est (Joan. XX; Act. I) .
Praevenerunt principes conjuncti psallentibus: in medio juvencularum tympanistriarum. Et quidem in illo maris transitu praevenerunt principes: id est, prius egressi sunt vel Moyses, vel reliqui seniores, et conjuncti sunt juvenculis coelesti itinere. Praevenerunt principes, angelorum sanctorum animas, qui laudes Domini mortificato corpore concinebant, dicentes: Tollite portas, principes, vestras: quia jam 1018D redit triumphator inferni (Psal. XXIII) . Ideo autem tympanistriarum: quoniam mortuum est corpus ipsorum peccato. Et Maria soror Moysi, et Aaron tenens tympanum in Exodo, antecedebat psallentes et dicebat: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV) . Aliter: Praevenerunt principes juncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum. Apostoli cum Ecclesiis, juncto pariter praecesserunt gradu. Bene eos praevenisse testatur: quia principes fidei de Judaeis sunt.
In Ecclesiis benedicite Dominum. Manifestius est locutus, quas supra dixerit tympanistrias. Dominum de fontibus Israel. Quia salus ex Judaeis est: et inde prima Ecclesia. Ex adumbratione enim Legis, Ecclesiae 1019A doctrina processit: in qua nunc Dominus, qui ex Israeliticae stirpis propagine carnem suscepit, benedicitur.
Ibi Benjamin. Paulus apostolus, qui ex tribu Benjamin descendit. Ibi, in Ecclesia. Adolescentulus. Novissimus omnium apostolorum. In mentis excessu. Quem pertulit in Damascum cum iret.
Principes Juda duces eorum. Apostoli sunt principes Juda: hoc est Domini, quemadmodum dicit Jacob: Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX) . Zabulon, et principes Nephtalim. Zabulon interpretatur fluxus noctis. Nephtalim, latitudo. Quando liberati fuerimus de passione libidinis: hoc est, illius fluxus: tunc incipimus latitudines virtutum. Vel aliter; Principes Zabulon, et principes Nephtalim. 1019B Petrum et Andream apostolorum principes monstrat: qui in crassitudine tenebrarum, illius lucem magnam annuntiantes, doctores sunt Evangelii constituti, juxta illud: Terra Zabulon, et terra Nephtalim, via maris trans Jordanem Galilaeae gentium, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isa. XLIX) .
Manda, Deus, virtuti tuae. Christo tuo. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Ut donum baptismi quod contulit, Spiritus sancti infusione confirmet. Confirma hoc, Deus, quod operatus e sin nobis: hoc est, salutare quod donasti nobis per tuam passionem confirma, et da auxilium, quoniam homines sumus, et non possumus incedere in virtutibus, si non adepti fuerimus auxilium tuum.
A templo tuo quod est in Jerusalem: tibi offerent 1019C reges munera. Reges dicit, qui regnant sibimetipsis, secundum quod scriptum est: Cor regis in manu Dei (Prov. XII) . Ipsi offerent Deo munera. Virtutes sanctorum, munera sunt Dei. Vel a templo illo corporali, quod bene vivendo sanctum fecerunt. Reges in quibus peccatum ultra non regnat, offerent in coelesti Jerusalem, quae est primitivorum Ecclesia, munera regi aeterno: scilicet seipsos offerentes hostiam vivam, placentem Deo in conspectum omnium angelorum.
Increpa bestias calami. Bestiae calami, daemones sunt, fragilis infirmaeque virtutis. Vel haeretici sunt, qui tractant, et scribunt contra te ut decipiant nos. Oportet enim et haereses esse in nobis. Ferae enim dicuntur ab eo quod capiunt animas, et interficiunt. 1019D Vel increpa feras arundinis: Judaeorum belluinam superbiam. Congregatio taurorum in vaccis populorum. Ipsos haereticos significat; quia neminem possunt decipere nisi simpliciores, et parvos; hoc est, vaccas minores. Tauros enim non possunt decipere: hoc est, magnos. Ut excludant eos qui probati sunt argento. Et propterea simpliciores decipiunt: hoc est, multitudinem, ut veniant usque ad sanctos, et excludant eos de regno coelorum. Vel in tauris, duces Judaeorum: qui persecutionem in Dominum vel in sanctos ejus intulerunt, indicat: ut illud: Tauri pingues obsederunt me (Psal. XXI) . In vaccis vero stultas populi sequentis animas demonstrat. Quod ibi ostenditur, cum vaccas aureas in Samaria sub 1020A Jeroboam adoravit (III Reg. XII) . Ergo consilium eorum quod habent ut sanctos de via justitiae retrahant: in eorum animabus requiescat, juxta illud: Gladius eorum intret in cor ipsorum, ut hi non excludantur a regno Dei, qui per multas tribulationes tamquam argentum probati, inventi sunt justi. Tale consilium praevidebat Jacob cum diceret: In consilio eorum non introeat anima mea (Gen. XLIX) .
Dissipa gentes quae bella volunt. Haereticos, vel Judaeos, qui plerumque contra Ecclesiam certamina parant. Venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. In tribulationibus ac erroribus idololatriae positi, vel qui peccatis nigri sive tenebrosi sunt: credentes quod Christus Dominus ipse est Deus Filius Dei: offerunt ei munera, id est 1020B mentes puras, auro argentoque lucidiores; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V) .
Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Vos utique qui prius terrenum regnum diligentes ignorabatis Deum: nunc evicto carnali livore, coelestia regna penetratis.
Psallite Deo qui ascendit super coelos coeli ad orientem. Illi utique qui quondam mortis occasu ascenderat in crucem, invectus est nunc super sidera, victorque mortis residet gloriosus. Ad orientem autem usque: sive quia ipse Oriens sit dictus: sive quia per eum omnes oriantur ad vitam.
Ecce dabit voci suae vocem virtutis suae. Voci Domini tunc dabitur vox virtutis, cum quod praecipit efficitur: quam mortui cum audierint, resurgent. Date 1020C gloriam Deo super Israel. Magis Deum quam carnalem Israel honorate. Aliter: Non labiis, ut Israel, sed corde honorate Deum.
Magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus. In apostolis et prophetis. Unde dicit: Mandavi nubibus meis, ut pluant super Israel imbrem (Isai. V) .
Mirabilis Deus in sanctis suis. In hoc mirabilis est Deus: quoniam ita dilexit humanum genus, ut signa faciat in sanctis suis. In istis magis mirabilis est Deus quam in caeteris creaturis, quod eos post multas tribulationes evexit in sublimitatem coelorum. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Ad tolerandas passiones mundanas, vel spirituales nequitias. Benedictus Deus. Qui nos a morte in vitam, a corruptione in incorruptionem 1020D demutare dignetur, ut sanctis ejus participes facti, sempiternis in eum gaudiis exsultemus. Amen.