Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXVIII.
In finem pro his qui commutabuntur, Psalmus ipsi David. Iste psalmus de passione Christi sonat, et ex persona membrorum suorum: licet quidam in eo putent ei minime convenire, Pro his qui commutabuntur. Commutavit se Christus: dum aequalis Patri erat, formam servi accipiens. Vel nos commutamur de infidelitate ad fidem: quia, ut diximus, iste psalmus vocem continet Dominici hominis venientis ad passionem.
Salvum me fac, Deus: quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Salvare eam Patrem, secundum 1021A infirmitatis conditionem postulat: quoniam quidem motus populi saevientis irruerunt in eum.
Infixus sum in limo profundi. In veteribus peccatis hujus populi. Et non est substantia. Per quam exinde evadam: nisi tu salves.
Veni in altitudinem maris. In profundum saeculi istius. Et tempestas demersit me: procella Judaeorum.
Laboravi clamans: raucae factae sunt fauces meae. Licet a peccatoribus urgeatur: clamare tamen salutaria praecepta non desinit. Defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Secundum imbecillitatem carnis, speravit ut ab eo calix iste transiret; sed secundum divinitatem implevit voluntatem Patris.
Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, etc. Ideo super capillos 1021B capitis mei, multiplicantur atque confortantur: quia semper major est iniquorum numerus quam justorum. Quae non rapui tunc, exsolvebam. Non enim erat debitor mortis atque peccati, sed in passione hostiam utramque complevit.
Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Scit Pater, quod non ea de coelis attulit, sed nobis assumpsit, ut ait propheta: ipse iniquitates nostras accepit, et aegritudines nostras portavit (Isai. LIII) . Et Paulus dicit: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I) . Delicta mea a te non sunt abscondita, ut illud: Delictum meum cognitum tibi feci (Psal. XXXI) .
Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, 1021C etc. Non evacuetur spes credentium de passione mea: sed cognoscant quia voluntatem tuam facere veni, sicut sequitur.
Quoniam propter te sustinui opprobrium: operuit, etc. Propter voluntatem Patris, malorum improperia supportavit, et verecundia tectus est, cum in assumpta carne colliditur: quia una voluntas fuit Patris, et Filii quod sustinuit passionem. Vel, operuit confusio: quando negaverunt apostoli.
Extraneus factus sum fratribus meis, etc. Filius enim erat Synagogae sicut et illi, secundum ordinem corporationis terrenae, a quibus exter, et hospes habitus est: quia illi sceleribus erant pleni: hic vero expers peccati. Extraneus factus sum fratribus meis. Fratres Domini, apostoli. Unde dixit: Nuntiabo 1021D nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI) . Peregrinus filiis matris meae. Christus peregrinus, ut ait Cleophas: Tu solus peregrinus es in Jerusalem (Luc. XXIV) . Solus, quia solus et primus resurrexit immortalis. Et mater, synagoga.
Quoniam zelus domus tuae comedit me. Quia fecerunt eam speluncam latronum. Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Exprobrationum enim jurgium super eum projecerunt, cum eum et Samaritanum, et daemonium habentem vocarent. Unde Judaei contra Christum dicebant: Si Filius Dei es, descende de cruce, et credimus tibi. Alios salvos fecit: seipsum non potest salvum facere (Matt. XXVII) . Qui exprobrant Filium, et Patrem 1022A exprobrant, quia qui non credit Filium, nec Patrem habet.
Operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. Opprobrium enim ei inferre conabatur: cum tentans eum Satanas ait: Dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV) . Vel quando dixerunt discipuli: Rabbi, manduca. Ille dixit: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis (Joan. IV) . Et in alio loco: Operamini cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI) . Sed esuriebat Christus salutem humani generis. Vel esuriebat fidem Ecclesiae: quia nullum cibum a Judaeis inveniebat.
Posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam. In sacco luctus ostenditur vel fletus: quo 1022B in morte Lazari usus, in parabolam factus est Judaeis, cum, eo flente, dicerent: Ecce quomodo amabat eum (Joan. XI) . Alii vero: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci nati, facere, ut et hic non moreretur?
Adversus me exercebantur qui sedebant in porta. Illi scilicet qui habentes clavem scientiae: neque introibant, neque alios introire permittebant: Scribae et Pharisaei qui discernebant causas, cum sederent in publico judicio. Et in me psallebant qui bibebant vinum. Repleti enim vino iniquitatis, qualiter eum interficerent, concinebant. Stulte enim psallit, qui in Deum molitur insidias. Sciens enim propheta stultum in aliquibus esse psallere: audi qualiter doceat quosdam: Psallite, inquit, sapienter. Vel ebrii erant de vino, quando operiebant caput ejus, 1022C et dicebant: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit (Luc. XXII) .
Ego vero orationem meam ad te, Domine. Non enim vincor his passionibus, quia tecum sum in oratione. Ego vero orationem meam ad te, Deus. Judaeis mihi maledicentibus atque dicentibus: Crucifige, crucifige eum: ego pro eis orans loquebar: Pater, ignosce eis: non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII) . Tempus placendi, Deus. Tempus placendi, tempus est passionis, in quo Pater aiebat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III) . Tempus beneplaciti, Deus, in multitudine misericordiae tuae. Omnia enim tempora tua beneplacita sunt, sed praesertim hoc tempus quo mea passione genus humanum redimis, quodammodo plus beneplacitum facis. 1022D Exaudi me, Domine, in veritate salutis tuae. Ut post veram mortem, resurrectionis veritas approbetur.
Eripe me de luto, ut non infigar. Quaere juxta quosdam ne forsitan lutum, carnis quam suscepit significet vilitatem. Orat ut non in luto et pulvere, sicut omne humanum genus dissolvitur, corrumpatur. Libera me ab his qui oderunt me. Aperte haec de Judaeis, qui eum numquam dilexerunt, dicit. Et de profundis aquarum. Non me demergat tempestas aquae. Haec passionis tempestas non eum in profunditate abyssi retineat infernalis. Neque absorbeat me profondum. In quo dum per mortem descendit, non devoretur ab eo. Neque urgeat super me putens os suum. Aditus inferni, sive diabolus.
1023A Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice me. Haec secundum infirmitatem humanam postulat dicens: Qui alios mea passione redimis, me, praecurrente misericordia, contemplare.
Non avertas faciem tuam a puero tuo. Vox Christi ad Patrem, qui formam servi accepit, ut ait propheta: Magnum est tibi vocari puerum meum (Isai. XLIX) . Quoniam tribulor, velociter exaudi me. Ut resumam spiritum: quem tuis manibus commendavi.
Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me. Ut, me resurgente ab inferis, confundantur: Unde Christus dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X) .
1023B Tu scis improperium meum, et confusionem meam, etc. Quam in assumpta sustineo carne.
In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Tu vides quales mihi tribulationes inferant, et ostendant illusiones. Improperium exspectavit cor meum, et miseriam. Improperium, passionis, et miseriam: id est, contumeliam crucis.
Sustinui qui simul contristaretur, etc. Nullus de tanta multitudine iniquorum, aut compassus est doloribus meis, aut exstitit consolator.
Dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto. Hoc jam completum esse, in Evangeliis legimus: cum, sitiente Domino in cruce, acetum cum felle mixtum bibere porrexerunt (Joan. XIX) . Et ex hoc, et ex alio testimonio intelligitur: 1023C quod ad Christum psalmus referri debeat.
Fiat mensa eorum coram ipsis. Dicta Legis et prophetarum: ad quam saepe convenientes reficiebantur. In laqueum, et in retributiones, et in scandalum. Ut non intelligant inibi Dominum nuntiatum. Nam et Dominus in Evangeliis dixit: Moyses vos accusat in quem speratis (Joan. V) . De me enim ille scripsit.
Obscurentur oculi eorum ne videant. Divinitatem sub fragilitate latentem. Ut non videant. Hoc erat quod precabatur, mensam eorum fieri in laqueum: ne legis scilicet sacramenta cognoscerent. Et dorsum eorum semper incurva. Ut Romanis serviant semper. Vel sub onere legis: quod secundum litteram ferre potuit nemo.
1023D Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta, etc. Haec omnia in eversione Jerosolymae sub Tito et Vespasiano completa sunt. Vel hoc est quod ait: Dimittetur vobis domus vestra deserta (Matth. III) . Recedente de Judaea Christo, omnes pariter cum illo recesserunt virtutes.
Quoniam quem tu percussisti ipsi persecuti sunt. De se haec Christus ad Patrem loquitur, sicut in alio propheta ex persona Patris legimus dictum: Propter peccata populi percussi eum (Isa. LIII) . Et iterum: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII) . Percussus est enim ut nos resurgeremus: vulneratus est, ut nos sanaret. Sed et 1024A sanguis, et aqua quae de vulnere lateris ejus exiit, (Joan. XIX) martyrii baptismique praetulit typum, per quod itur ad coelum. Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Cum vel Ecclesiam, vel apostolos persecuti sunt.
Appone iniquitatem super iniquitatem eorum. Sicut enim quod me non crediderunt, ad iniquitatem eis est reputatum: ita quod me persecuti sunt, iniquitati huic adjiciatur. Et non intrent in justitia tua. Coelorum cum justis non capiant regna.
Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Duos hic libros indicat scriptos: viventium ac justorum. Unde animadvertendum est quod ille sit viventium, in quo ante adventum Dei prophetae ac patriarchae scripti sunt. De quo Moyses, 1024B peccante populo, ait: Si non dimittis eis noxam: dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII) . Justorum vero dicit illum de quo Dominus ad eos qui per fidem secuti sunt, ait: Gaudete et exsultate: quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X) . Persecutores ergo isti, et a primo libro deleti sunt, et in secundo non sunt scripti.
Ego sum pauper et dolens. In Passione. Et salus tua, Deus, suscepit me. Resurgentem. Hinc jam propheta loquitur: Ego sum pauper, et dolens: Cum enim esset dives, pro nobis pauper factus est, et compeditos suos non despexit. Possumus hoc versiculo uti, si quando in laudes martyrum peroramus. Quidam et de animabus hoc intelligi putant, quod clausae corporibus non despectae sint a Deo.
1024C Laudabo nomen Dei mei cum cantico: magnificabo eum in laude. Quod vel de diabolo triumphaverit, vel vicerit mundum.
Placebit Deo. Id est, Patri. Super vitulum novellum. Qui seipsum obtulit Genitori. Cornua producentem. Fortitudinem Ecclesiae dantem. Et ungulas. Quibus sacrilegia conculcet gentium ac divellat.
Videant pauperes et laetentur. Quod humiliata superstitione gentilium, Ecclesiae Domini extollitur regnum. Quaerite Dominum, et vivet anima vestra. Quae nunc mortua est peccatis.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus. Ut eos resuscitaret. Et vinctos suos non despexit. Quia, disruptis diaboli nexibus, eos regno suo ascivit.
Laudent illum coeli et terra: mare et omnia reptilia 1024D in eis. Ipsi omnia genu flectant coelestium, terrestrium, et infernorum.
Quoniam Deus salvam faciet Sion. Coelestem Jerusalem, in qua electos suos pro meritis adunabit in uno corpore illius matris coelestis. Et aedificabuntur civitates Judae. Animae sanctorum, quae per confessionem in templum sanctum tamquam vivi lapides deferuntur.
Et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam, et semen servorum ejus possidebit eam, etc. Sancti utique qui in eam transferuntur. Vel semen eorum, id est, qui per eos conversi sunt. Sed quia titulus psalmi pro his qui commutabuntur inscribitur: oremus Dominum, ut nos a gentilitate conversos, in Judae 1025A civitates aedificet, et a jugo diaboli absolutos, ut soboles diligat proprias. Ut quos redemit per fellis amaritudinem, per aceti asperitatem, per crucis supplicia, per clavorum vulnera, per mortis contumeliam, per gloriam resurrectionis, sic custodire dignetur in saeculo, ut faciat participes sanctis suis in regno. Amen.