Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXX.
Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. Iste psalmus vocem continet prophetae: de illa Redemptoris humilitate corporea conquerentis, ac de ejus resurrectione gloriosa canentis.
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Orat ergo Mediator noster, ut haec confusio mortis non sit, ut caeterorum omnium, diuturna. Et in tua justitia libera me, et eripe me. Inclina, etc. Justitia enim tua est ut qui fecerit voluntatem tuam, transeat a morte in vitam: per quam et ego nunc eripi deprecor. Vel aliter: Inclina ad me aurem tuam, et 1026A salva me. Aures Domini dicuntur, quando exaudire dignatur: quia formam servi accipiens, factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen.
Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias. Quia absque te neque refugium neque munitio: neque protectio a quoquam praestari potest. Numquid Deus localis est? Licet localis sit ad se venientibus: sed non est localis: quia ubique est.
Quia firmamentum meum, et refugium meum es tu. Firmamentum, cum aequalis in eo consistit substantia. Refugium, juxta imbecillitatem corpoream.
Deus meus eripe me de manu peccatoris: et de 1026B manu, etc. De potestate populi Judaici, qui me venturum in Lege non intellexit. Et iniqui. Semper malignantis. Non omnes peccatores etiam iniqui. Peccatores sunt transgressores, id est, Judaei, et mali Christiani: qui vetus, et novum Testamentum transgrediuntur. Iniqui qui non credunt, ut Paulus ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt.
Quoniam tu es patientia mea, Domine. Quia pro tua patior voluntate. Spes mea a juventute mea. Ab initio aetatis corporeae. Ideo spes non confunditur: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris: per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. II) .
In te confirmatus sum ex utero. Legis utique, ex quo initiavi credere. De ventre matris meae. Synagogae de qua processi. Tu es protector meus, Domine. 1026C In te cantatio mea semper. A te protegar in passione, et tuum in gentibus nomen concinam.
Tamquam prodigium factus sum multis. Dicebant enim illi: Samaritanus es tu, et daemonium habes (Joan. VIII; Matt. XVII) . Et tu, Domine, adjutor fortis. Dixisti mihi: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
Repleatur os meum laude tua, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. Unus dies est sanctis tuis in hoc mundo, quem nulla obscurat nox: in quo et cum quibus, laudem, gloriam, magnificentiamque concino tuam: quia ego in his sum. Ego cano tibi. Sed et nunc ipse Dominus aperit os nostrum, ut possimus ejus gloriam nuntiare, atque laudem ejus disserere.
1026D Ne projicias me in tempore senectutis, cum deficiet, etc. In consummatione utique aetatis istius.
Quia dixerunt inimici mei mihi. Dicentes, hic non est de Deo, qui sabbatum non custodit (Joan. IX) . Et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum dicentes: Deus dereliquit eum, etc. Haec dixerunt impii, et erraverunt: obcaecatum enim est malitia cor eorum. Sed et in ipsa passione quasi derelicto Deo dicebant: Sine veniat Elias, et liberet eum (Matt. XXVII) .
Deus, ne elongaveris a me: Deus meus, etc. Ut alligato forte, victor redeam ex inferno.
Confundantur et deficiant detrahentes animae meae. operiantur, etc. Cum ego resuscitatus fuero.
1027A Ego autem semper sperabo in te, Domine, etc. Ut quae tibi lex offerre praecepit in sacrificiis suis visibilibus, redemptus populus deportet in moribus.
Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Resurgens enim congregabo Ecclesiam, in qua tuas concinam laudes.
Quia non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. Cognovit ille negotiationem, qui magistrum vendidit. Nam ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem (Joan. XVII) . Domine, memorabor justitiae tuae solius. Paternae eum justitiae memorem propheta dicit, sicut et ipse in Evangelio ait: Ego quae audivi a Patre meo, haec loquor (Joan. VIII) .
Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc 1027B pronuntiabo mirabilia tua, et usque in senectam et senium: Deus, ne derelinquas me. Numquid enim est derelictus a Patre? sed semper testimonium perhibuit, quia verax est.
Donec annuntiem brachium tuum generationi omni, etc. Haec omnia Christianae generationi annuntiavit: quam suo sanguine acquisivit et pro qua passus est quae sequuntur. Quae fecisti magnalia, Deus! quis similis tibi? Qui me misericordi consilio ad redemptionem humanam misisti.
Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas! et conversus vivificasti me. Multae quidem ei tribulationes in carnis infirmitate ostensae sunt ob salutem humani generis, sed omnia vivaciter toleravit. Et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Hoc 1027C est, de profunditate inferni. Dicant nunc Judaei, qui hunc psalmum in solum David canere volunt: quando de profundo abyssi est eductus.
Multiplicasti magnificentiam tuam, Deus, etc. Cum hi qui in inferno tenebantur, mecum redierunt.
Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi. Qui de illo vino novo evangelicae et apostolicae praedicationis repleti, in psalmis me intelligunt praeconatum: Veritatem tuam, Deus, psallam tibi in cithara, Deus sanctus Israel. In his qui te mente retinent.
Exsultabunt labia mea, etc. Haec ad clausulam psalmi propheta dicit. Et anima mea quam redemisti. Ne ei mors secunda dominaretur.
Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam: cum confusi, et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi. 1027D Sive vitia, sive potestates aereae, quae mihi iniquas inferunt immissiones. Nos vero deprecemur Dominum, ut repleto laudibus ejus ore humano, ea semper meditemur in cordibus, quae ei placitis vocibus proferamus.