Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXI.
In Salomonem. Et hic psalmus proprie ad Christum refertur. Salomon quippe pacificus, et pacificus est Christus: et permanet cum sole, et ante lunam generationis generationum. Si super Salomone iste psalmus intelligitur, hoc penitus stare non potest. Salomon quippe, nec cum sole, nec cum luna permansit. Si vero volumus intelligere de Christo, quaerendum quomodo Christus non habeat finem: cum sol, et luna, et coelum, et omnia veterascere, et transire dicantur. Sed iste septuagesimus 1028A primus psalmus quem propheta cecinit, Filium Dei in mundum venturum ostendit; eumque post assumptae carnis injurias liberatosque pauperes de manu potentis, coelis redditum, a Patre omne sumpsisse judicium. Tale igitur sumit exordium:
Deus, judicium tuum regi da. Loquitur ergo, ut diximus, propheta ad Patrem, ut judicium Filio donet, non quod eum in una Deitate subsistentem non habeat, sed ut in corpore venturum ostendat. Et justitiam tuam filio regis. Populo qui in adoptionem filii assumptus, per baptismum in eo renatus est. Nam congrue convenit, ut populus justitia vivat: rex autem judicium, quod a Patre suscepit, exerceat, quod sequens confirmat versiculus.
Judicare populum tuum in justitia. Quem per passionem 1028B ac resurrectionem illius acquisisti. Et pauperes tuos in judicio. Ut, post praesentes aerumnas, consolationem capiant sempiternam.
Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam tuam. Montes collesque duplam habere intelligentiam, saepe monuimus, id est, partis deificae, et adversae. Ergo hi qui, seducente adversario, faventibus divitiis, in modum collium montiumque elevati sunt: subditi nunc Deo, illam pacem justitiamque suscipiant, quam populus quem superius adoptivum diximus, tenet, id est, Christum, qui est pax nostra, et justitia.
Judicabit pauperes populi. Ut pro eo pauperes facti, coelestibus regnis locupletentur. Et salvos faciet filios pauperum. Qui per eos conversi sunt. Et humiliabit 1028C calumniatorem: Largito justis praemio, humiliat diabolum, qui nunc eis calumniator exsistit.
Et permanebit cum sole. Cum claritate paterna. Nam huic soli aptari ista non possunt: quia cum hoc mundo dissolvetur. Et ante lunam generationis generationum. Prior enim stabit ante omnem congregationem Ecclesiae, manebitque in sempiternum.
Et descendet sicut pluvia in vellus. Sicut enim in vellus Gedeonis pluvia descendens (Judic. VI) , cum terra arida defecit, ita et hic illapsus est in uterum virginalem per infusionem Spiritus sancti. Et sicut stillicidia stillantia super terram. Arida enim erat terra humani corporis cum advenit, nec ullum fructum exhibere poterat sanctitatis: sed ipse eam praedicationis suae stillicidiis fecundatam fructibus 1028D replevit aeternis.
Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis. Quod in diebus Augusti Caesaris est impletum, cum Dominus de thalamo virginali processit. Nam ita his diebus omnia bella quieverunt, ut etiam illud impleretur, quod alius propheta cecinit, dicens: Converterunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isai. II) . Dies autem ejus sunt, cum concipitur, cum nascitur, cum nutritur. Dies ejus, sunt, cum opera Patris operatur, cum patitur, cum ad inferna descendit, cum resurgit, cum se discipulis praebet, cum coelos ascendit. Donec auferatur luna. Elevetur Ecclesia.
Et dominabitur a mari usque ad mare, etc. Totum 1029A hunc mundum sua passione acquisitum atque subjectum Christo Domino propheta testatur.
Coram illo procident Aethiopes. Peccatis tenebrosi. Et inimici ejus terram lingent. Juxta illud: Te adorabunt, et pulverem pedum tuorum lingent (Isai. XLIX) .
Reges Tharsis, et insulae munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent, etc. Omne hic mundiale imperium, honores, et ordines ad Christum Dominum accedere, eique colla submittere, bonorumque morum dona deferre, propheta pronuntiat: quod ex magorum muneribus intelligimus inchoatum. Ipsi enim gentium regumque typum tenuisse monstrantur.
Quia liberavit pauperem a potente. Populum fidelem a potestate diaboli. Et pauperem cui non erat 1029B adjutor. Parcet pauperi, et inopi, etc. Qui, abjectis mundi divitiis, poenitentiam egerunt: parcitur his, et salvabuntur.
Ex usuris et iniquitatibus redimet animas eorum. Ne de pereuntibus usuris in terra constituant thesauros, sed in coelo collocent sacculos qui non veterascant. Sed et usurae peccata sunt, cum malitia a Satana accepta multiplicatur. Et honorabile nomen eorum coram illo. Coram Deo Patre.
Et vivet. In sanctis suis, sicut et Paulus dicebat: Jam non vivo ego: vivit autem in me Christus (Galat. II) . Et dabitur ei de auro Arabiae. Offerent ei mentis puritatem, tamquam aurum Arabicum, splendore pulcherrimo rutilans. Et adorabunt de ipso semper. Eo quod ab iniquitatibus liberati sunt. 1029C Tota die benedicent ei. In uno Ecclesiae corpore congregati.
Et erit firmamentum in terra. Magnum enim terrae labenti attulit ejus adventus passio ac resurrectio firmamentum. In summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus. Super omnes enim altitudines saeculi elevata est gratia baptismi; per quam peccata tolluntur. Et florebunt de civitate. Id est, de coelesti Jerusalem. Sicut fenum terrae. Fenum duplam habet rationem. Est fenum quod arescens decidit, et est fenum floridum, et viridi coma perdurans, de quo ornantur coronae sanctorum. Sancti ergo per baptismum renati, florebunt de coelesti Jerusalem bonorum operum ornamento splendidi. Sicut fenum terrae. Non illius terrae maledictioni 1029D subditae, sed illius melle ac lacte manantis.
Et erit nomen ejus benedictum in saecula. Ab his quos inibi transtulit, perpetualiter benedicetur. Ante solem permanet nomen ejus. Potestas scilicet nominis ejus: juxta illud: Ante luciferum genui te (Psal. CIX) .
Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae: omnes gentes magnificabunt eum. Hoc enim evangelista commemorat, Domino sic dicente: Praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo (Matt. XXIV) . Sed et omnes gentes venient, et adorabunt coram te, Domine.
Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Fecit enim in veteri Testamento: facit et 1030A in novo, cum dignanter vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt.
Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum. Juxta illud: Et erit credentibus in me nomen novum, quod benedicetur in terris, id est, Christianum. Et replebitur majestate ejus omnis terra, fiat, fiat. Cum effuderit Spiritum suum sanctum super omnem carnem: quod jam in Actibus Apostolicis legimus fuisse completum (Act. II) . Qui et nunc in nobis Paracletum, id est, Consolatorem dignetur infundere, ut intelligere possimus cum pro redemptione nostra corpus assumpsisse terrenum, suscepisse mortem, penetrasse inferos, redisse victorem ad coelos.