Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXII.
1030B
Defecerunt hymni David, filii Jesse. Psalmus Asaph. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis sit; unde et in extremo habet, fiat, fiat: pro quo nos in superioribus demonstravimus, amen, amen in Hebraeo dici. Etiam hoc diligentius observandum, quod defecerunt hymni David, filii Jesse, ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat: id vero quod sequitur, Psalmus Asaph, initium sit sequentis.
Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Bonus enim est his qui eum visuri sunt: sicut Dominus inquit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matt. V) .
Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Quia, etc. Stabilitas sanctitatis ejus atque incessio ad Deum labebatur, eo quod aemulus impiorum pacis felicitatisque fuisset.
1030C Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum. Et in labore hominum, etc. Ab infirmitate, et plagis velociter convalescunt, nec sicut homines justi, tribulationum quatiuntur flagellis.
Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate, et impietate sua. Per arrogantiam enim felicitatis multiplicata iniquitate premuntur.
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. In pinguedine quoque divitiarum, oblita iniquitas processit ab eis. De hac enim pinguedine, et Moyses ait: Impinguatus est Jacob, et recalcitravit (Deut. XXXII) .
Transierunt in affectum cordis. Ut suam, et non Dei facerent voluntatem.
Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam, etc. Sive 1030D Judaei, qui Deum in carne positum blasphemantes, nequitiae laqueos tendebant in cogitationibus perversis: sive haeretici, qui per interpretationes iniquas Deo detrahunt.
Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transivit in terra. Per superbiam scientiae locuti sunt contra habitatorem coeli, sed humiliatum est usque in terram iniquum eloquium eorum, et pertransiit: quia firmam non habuit stationem. Idcirco his prophetiis Dominus de suis loquitur, dicens:
Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. Videntes haec justi qui prius in peccatoribus zelati fuerant, cernentes pacem eorum, revertuntur ad Deum: ut plenitudinem dierum capiant 1031A aeternorum, scientes, quia iniqui, nec ad dimidium accedunt.
Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso. Ignorant enim peccatores Deum omnia posse cognoscere: nescientes miseri, quia nihil ab oculis ejus absconditur.
Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Abundantes divitiis saeculi, perdiderunt dona paradisi.
Et dixi: ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas? Numquid haec videns justus frustra se justificavit, aut in contrario innocens opus fecit? Sed haec ex persona justi Dominus ipse dicit, sicut sequentia docent.
Et fui flagellatus tota die. Flagellabatur enim Dominus 1031B saepe dolis eorum: sed in die passionis certis contumeliis, et veris ictibus verberatus est. Et castigatio mea in matutino. Judas utique dixit: Quid vultis mihi dare, et ego indicabo eum vobis, ut apprehendatur (Matt. XXVI)? Ipse autem in matutino fuit flagellatus: cum sequenti die de traditione Dominica abiit, et laqueo se suspendit.
Si dicebam: Narrabo sic, ecce generationem filiorum tuorum praevaricatus sum. Ordo lectionis, et sensus iste est: Dum ipse me accuso in orationibus matutinis, hoc reperi ut dicerem: Ego si sic fuero locutus: ego si voluero Dei occulta rimari, incipio a filiis tuis alienus fieri: velut non justificetur quis, neque justum faciat opus. Hi qui me praedicant, et per me tui effecti sunt filii, in me consurgunt. Hinc propheta 1031C loquitor.
Existimabam ut cognoscerem, hoc labor est ante me. Perscrutatus sum cuncta, et si laboriose: existimavi tamen cum Apostolo, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in sanctis (Rom. VIII) .
Donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. Intellexi etiam de his sanctis ingrediens mente in eorum coetum: quia et si in prima vita in paucis vexati, in novissima tamen bene disponentur in multis. Hinc ad illos qui in divitiarum dolo confidebant, verba vertuntur.
Verumtamen propter dolos posuisti eos. Quia tribulaverunt iniquis fraudibus justos. Dejecisti eos dum alleviaverunt. In divitiis alleviati a te sunt dejecti.
1031D Quomodo facti sunt in desolationem? Interrogantis vocis hic modus est, et sequitur respondentis. Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. Exposuit enim ordinem rei, juxta illud quod Apostolus ait: cum dixerint pax et securitas: tunc repentinus illis apparebit interitus (I Thes. V) .
Velut somnium exsurgentium. Sicut quis dormiens videt in visu thesauros magnos auri argentique, et surgens omnia perdit: ita et hi divitias suas post hujus saeculi vitam in qua velut in somno versati sunt. Domine, in civitate. In coelesti utique Jerusalem. Imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Cum pulsantibus his coelestem regiam, dices: Discedite 1032A a me, operarii iniquitatis: quia non novi vos (Luc. XIII) .
Quia inflammatum est cor meum. Ut Patris faciam voluntatem. Christus Dominus haec loquitur. Et renes mei commutati sunt. Ne mihi praevaleret luxuria cogitationis humanae. Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. Et humiliatum, et ignorantem se dicit, ut verum hominem monstret. Nulla enim Deus ignoratione fallitur, sed tantum peccatores nescit.
Ut jumentum factus sum apud te. Portans in carne peccata populi tui. Et ego semper tecum. Ego in te, et tu in me.
Tenuisti manum dexteram meam. Descendente me in infernum, quia sinistra diaboli adversabatur mihi. Et in voluntate tua deduxisti me. Resurgentem. Et 1032B cum gloria suscepisti me. Coelis redeuntem.
Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Cum emphasi legendum, tam grandia mihi in coelis praeparasti, et ego infelix in terris a te parva quaerebam? Aliter: Neque in coelo, neque in terra alium praeter te quaesivi. A te enim impleta est voluntas mea, ut mihi flectatur omne genu, coelestium, terrestrium, et infernorum. Vox succedit Ecclesiae dicentis:
Defecit cor meum, et caro mea: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Post Deum cordis sui, id est, Christum Dominum cujus pars facta est, tam corde quam corpore toto desiderat. Nam defectio quam se dicit habere, non pro diminutione, sed pro desiderio accipienda est.
1032C Quia ecce qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Omnes qui fornicantur, sine Deo peccant. Qui autem peccat, longe est a Deo: ideoque perditioni est proximus.
Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Cujus sanguine sum redemptus. Ponere in Domino Deo spem meam. Quia vanum est in saeculi confidere bonis.
Ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion. Per contemplationem enim spei quam in Deum habet, sperat se induci in coelestis Jerusalem portis: ad capescendam futuram beatitudinem cum electis ejus. In quorum nos consortium non meritorum inspector, sed veniae largitor admittat Christus Dominus. Amen.