Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXIII.
1032D Intellectus Asaph. Ideo intellectus, in titulo praenotatur: quia duplex captivitas sequitur; carnalis videlicet, et spiritualis.
Utquid, Deus, repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuae tuae. Immensum Dominicae pietatis donum est, qui sic repellit, ut revocet: irascitur, ut emendet.
Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio. Ecclesiasticae utique congregationis quam patriarcharum, sive prophetarum, vel vocationibus, vel sacrificiis figurasti.
Redemisti virgam haereditatis tuae. Virga haereditatis Dei, Christus est, sicut Jeremiae videnti vigilantem virgam dicitur: Bene vides, quia vigilo ego super 1033A populum meum (Jerem. 1) ; et iterum: ||Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et ipsum gentes deprecabuntur (Isa. XI) . Haec ergo virga liberata est a persequentibus inimicis. Mons Sion in quo habitasti in eo. Sive in assumpto corpore, sive in Ecclesia. Utrumque enim ad montem pertinet sanctum.
Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Qui Ecclesiam tuam impugnare conantur. Quanta malignatus est inimicus in sancto! Ut hos malis consiliis homines persecutores eorum efficeret.
Et gloriati sunt qui oderunt te, etc. Instinctu enim diaboli gloriantur: cum in odium Dei, sanctos martyres poenis affligunt.
Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra: polluerunt 1033B tabernaculum nominis tui, etc. Facta sunt quidem haec secundum historiam: vel cum Nabuchodonosor eos adduxit in Babyloniam (IV Reg. XXV) , vel cum Titus Vespasianusque, succensa civitate cum templo, multitudine gladio prostrata, reliquum vulgus captivum abduxit. Sed et modo cavendum est, ne quod tunc contigit Jerosolymae, Christianae nunc eveniat plebi: sicut superius isto versiculo quem praeterivimus quomodo dixit: Posuerunt signa sua, et signa non cognoverunt, sicut in exitu desuper: sic Babylonii in arrogantiam victoriae tumore sublati, in templo tuo signa sua posuerunt, quomodo solent super portarum fornices de hostibus trophaea constitui. Quod Symmachus planius interpretatus est, dicens: Posuerunt signa sua manifeste in edito, in introitu 1033C portarum. Ergo habeat unusquisque nostrum, in corde suo, vexillum crucis: non adversarii signum, ne ejus securi succidatur a gratia, sed falce evangelica purgetur ad gloriam. Non succendatur in concupiscentiis, sed accendatur a spiritualibus sacramentis. Non polluatur vitiis, sed virtutibus repleatur. Nec existimet Deum aliquid non posse cognoscere, sed confiteatur nihil oculis ejus abscondi. Postremo non praebeat consensum in improperiis diaboli, sed glorificet nomen Dei sui.
Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Sinus est sanctuarium ejus, sicut per alium ait prophetam. Sicut enim pastor gregem suum fovet, et fetus in sinu portat: sic Dominus plebem suam vegetat (Isa. XL) . Tunc ergo ab 1033D hoc sinu, vel inspectionem, vel potentiam suam avertit, cum pecca verimus in eum.
Deus autem rex noster ante saecula. Sicut per Salomonem ex sapientia, quae est Christus, dicit: Condidit me in initio viarum suarum, ante saecula fundavit me (Eccl. XXIV) . Operatus est salutem in medio terrae. Sive in Judaea quae medium terrae dicitur, sive in utero virginali.
Tu confirmasti in virtute tua mare. Saeculum, vel quae in eo sunt. Tu confregisti capita draconis in aquis. Potentiam daemoniorum in baptismo subjecisti. Tu confregisti capita draconis in aquis: id est, diaboli. Et dedisti eum escam populis Aethiopum. Ut versa vice ab his devoraretur, sive comminueretur, 1034A per signum crucis, quos prius devoraverat in persuasionibus vanis.
Tu dirupisti fontes, etc. Apostolos, vel reliquos praedicatores.
Tuus est dies, et tua est nox. Claritas Evangelii, vel obscuritas Legis: quia te utraque pronuntiant. Tu fecisti solem. Hominem illum per quem sedentes in tenebris lucem viderunt magnam. Et lunam. Ecclesiam, quae in obscuritatibus saeculi lucet.
Tu fecisti omnes terminos terrae. Jussu enim tuo cuncta creata sunt. Aestatem, et ver tu plasmasti ea. Quamquam et tempora anni, et omnia elementa mundi Deus fecerit, tamen secundum allegoriam, ver dicimus, cum justi in hoc saeculo bonis operibus florent: Aestatem, cum fructum laboris sui percipiunt.
1034B Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. Stant tui martyres in agone, improperat diabolus, exacerbat gentilis populus. Tu, Domine, memor esto eorum qui ob amorem nominis tui talia patiuntur.
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. O diabole, o ministri diaboli, qui non vultis corpora devorare, sed animas. Tunc enim anima devoratur ore bestiae, cum conniventiam praebet diabolicae voluntati. Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Et si ad horam subduntur tribulationibus, non pereant; sed probati manifesti fiant.
Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt, qui obscurati sunt terrae dumis iniquitatum. Dumi interpretantur 1034C spinae. Hi ergo qui obscuraverunt persecutionibus suis terram tuam, repleti sunt sentibus iniquitatis. Tu vero, Domine, qui per Testamentum tuum, sive vetus, sive novum, quia utrumque a te processit, et quasi unum habetur, promisisti protegere tuos, succisis nunc spinis, erue nos.
Ne avertatur humilis factus confusus. Non obliviscatur a te, qui in tribulationibus multis atteritur. Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Cum promissa tua perceperint.
Exsurge, Deus, judica causam tuam. Pro his improperiis quae vel tu sustinuisti pro nobis, vel nunc Ecclesia sustinet. Memor esto improperiorum tuorum: eorum quae ab insipiente sunt tota die. Ut in judicio confundantur.
1034D Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum. Qui te utique in praesentibus pressuris invocant, consolentur a te. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Nisi enim eorum superbia ascendat: hi non humiliantur. Sic enim et Dominus in Apocalypsi dicit: Impius impie agat, et iniquus amplius faciat iniquitatem (Apoc. XXII) . Ecce ego venio cito, et merces mea mecum. Nos quoque supplices deprecamur, Domine, ut ereptos nos ab spinis iniquitatum, a superbiae ruinosae cothurno, post mundi contemptum attollere digneris in coelum.