Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXV.
In finem, in carminibus, psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios.
1035D Notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus. Antequam illuminaret crux mundum, et antequam videretur Dominus in terra, notus erat in Judaea Deus, in Israel autem magnum nomen ejus. Quando autem venit Salvator, in omnem terram exiit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba ejus (Psal. XVIII) .
Et factus est in pace locus ejus. Quod Hebraice dicitur in Salem . Videtur ergo secundum litteram dicere Jerusalem, quae ante vocabatur Salem, et postea Jebus, et deinde dicta est, Jerusalem, in qua fuit rex Melchisedech. Legimus: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX) . Non dixit secundum ordinem Aaron, sed Melchisedech. 1036A Quid voluit dicere, Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech? Manifestum est quod in illo loco de Christo dicitur. Sed quid ait, secundum ordinem Melchisedech? Aaron victimas obtulit, Aaron hostiarum sanguinem fudit. Melchisedech nihil horum fecit, sed tantummodo panem et vinum obtulit (Gen. XIV) . Hoc ergo fecit Melchisedech, et propterea dicitur, secundum ordinem Melchisedech. In Hebraico habet: Et factum est in Salem umbraculum ejus. Videte quid dicat secundum tropologiam: non est umbraculum Domini, nisi ubi pax est. Ubi zelus atque discordia: ibi non est protector Deus. Dicamus et secundum Septuaginta. Locus Dei non est, nisi in anima quae pacem habet. Quae ergo anima non habet pacem, sciat se 1036B non esse locum Dei. Pacem meam do vobis: pacem meam reliquo vobis (Joan. XIV) . Haec est Salvatoris haereditas. Et habitatio ejus in Sion. Secundum litteram possumus dicere Jerusalem, et Sion: quoniam ibi fuit templum. Secundum tropologiam vero, et anagogen dicimus: quia in Sion habitatio Dei sit. Sion interpretatur, specula. In quacumque ergo anima notitia Scripturarum est atque doctrina, ibi inhabitat Deus.
Ibi confregit fortitudines arcuum. Ubi, in Jerusalem et Sion. Jerusalem interpretatur, pax; Sion, specula. Videamus ergo quae sit pax, et quid sit specula. Dupliciter interpretemur: Aut humana anima in qua sit pax Dei, et contemplatio: aut certe Ecclesia, aut certe Scriptura sancta. Ibi enim pax est, et ibi 1036C habitatio, et specula Dei. Ibi confregit fortitudines arcuum. Illas sagittas ardentes quas mittebat diabolus. Scutum, gladium, et bellum. Bellum illud de quo dicitur in alio loco: Dissipa gentes quae bella volunt (Psal. LXVII) . Et quid sequitur? Sela, quod interpretantur Septuaginta, diapsalma, et Hebraice dicitur, semper. Videte ergo quia semper confringit Dominus scutum, et gladium, et bellum.
Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Dupliciter interpretamur montes. In veteri Testamento, prophetas; in novo Testamento, apostolos. De istis montibus dicit: Levavi oculos meos in montes: unde veniet auxilium meum (Psal. CXX) . In istis montibus, et civitas Dei posita est. Non potest civitas abscondi super montem posita. Nos omnes sedebamus 1036D in tenebris, et in umbra mortis: et illuxit nobis Dominus de montibus aeternis (Matth. V) : hoc est, de prophetis, et apostolis. Conturbati sunt omnes insipientes corde. Hunc versum de infidelibus possumus dicere.
Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt, etc. Vere haec vita somnus est, et divitiae. Quando enim videmur eas tenere, statim amittimus. Sicut illud quod scriptum est in propheta: Sicut cum aliquis dormit sitiens, si invenerit aquam, bibit: postea cum vigilaverit, ipsa sitis manet (Isai. XXIX) : ita sunt et divitiae in hoc mundo: dum teneamus, amittimus.
Dormitaverunt qui ascenderunt equos. Secundum 1037A tropologiam dicamus. Denique Pharao ascendit equos, et dormitavit, et periit. Aegyptii habebant equos, sed perierunt. Inde et praeceptum est in Lege: ut non Hebraeus habeat equos. Denique Salomon non habebat equum de Jerusalem, aut de Judaea: sed emebat sibi de Aegypto (Deut. XVII: III Reg. X) . Semper equi in Aegypto venduntur. Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Psal. XIX) . Illi ergo qui ascenderunt equos, dormitaverunt ac perierunt. Habet et Dominus noster equos: habet et montes lucidos. Econtrario, et diabolus habet montes tenebrosos. Sicut ergo sunt montes lucidi et montes tenebrosi: ita sunt et equi boni, et equi mali. Diximus de equis malis, dicamus et de equis bonis. Illo 1037B tempore quando ad Eliseum venerunt, ut eum comprehenderent: exiit puer et vidit exercitum in circuitu Assyriorum, et dixit Eliseus: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis (IV Reg. VI) . Et ibi scriptum est: Domine, aperi oculos pueri tui, ut videat. Et, apertis oculis, vidit puer currus et equos. Hi erant auxiliatores. Videte ergo quid dicat, currus et equos. Nemo hominum erat super ipsos, sed erant soli currus et equi: Hoc est, quod vult dicere. Multitudo angelorum, ipsi et currus erant, ipsi et equi: ascensor autem erat Dominus. Propterea dicit in Cantico Habacuc: Et equitatio tua salus (Habac. III) . Hoc ad Deum dicitur. O si nos essemus equi Dei, et super nos dignaretur Deus ascendere! Illi ergo contrarii equi dormitaverunt, 1037C et ascensores eorum.
Ex tunc ira tua. Ex quo tempore ira Dei? Quando populus clamabat ad Aaron in eremo, dicens: Fac nobis deos quos sequamur (Exod. XXXII) . Hic enim Moyses, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus, quid ei acciderit. Eduxisti eos de terra Aegypti, et continuo te negaverunt.
De coelo auditum fecisti judicium. Locutus es de coelo, audivit omnis populus, et contremuit: et tamen in te non crediderunt. Terra tremuit, et quievit, Israel autem nec timuit, nec quievit.
Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi. Hoc est, quod dicitur in alio loco: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII) . Alienis a te, quos submittit diabolus. Et quid sequitur? 1037D Si mei non fuerint dominati: tunc immaculatus ero. Si me non vicerint malae cogitationes, tunc ero mundus in conspectu tuo. Et quid statim sequitur? Et emundabor a delicto maximo. Vide quid dicat. Si me cogitatio non vicerit, et ad opus non perduxerit: a magno peccato liberatus sum. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi. Nullus est enim mundus in conspectu Dei, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus. Astra non sunt munda in conspectu Dei, et adversus angelos suos perversum quid excogitavit. (Job. XV et XXV) . Hoc totum quare? Quoniam si astra non sunt munda, si in angelis perversum invenitur: quanto magis in cogitatione hominum! Ubi sunt illi qui dicunt, recede a me, quia mundus 1038A sum? Quotide quid patimur: quid sit in cogitationibus nostris, novimus, et erubescimus dicere. Multi sunt qui opera mala non fecerunt, alii sunt qui nec locuti sunt: caeterum qui in cogitatione non peccaverit, nullus hominum reperitur. Propterea nunc dicit, Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi.
Terribili. Cui? Deo. Et ei qui aufert spiritum principum. Quando videmus aliquos potentes, verbi causa, imperatores, praefectos, et in saeculo isto nimium potentes, dicamus et nos ad Deum: Qui aufert spiritum principum. Spiritum possumus et de anima dicere: possumus et de superbia dicere. Intelligamus et de superbia dicere. Intelligamus, et aliter: qui aufert spiritum principum. Principes hic intelligimus sanctos. Ac si dicat: Princeps fuit Salomon, princeps 1038B fuerunt caeteri sancti, princeps fuit etiam et Apostolus Judas, et quoniam peccaverunt, Deus tulit ab eis Spiritum sanctum. Nemo ergo dicat: Ego episcopus sum, aut diaconus, aut monachus; ego princeps sum in isto saeculo: potens est Deus tollere spiritum principum. Denique ut sciatis, quia tollit Deus spiritum; recessit spiritus Dei a Saul bonus, et suffocabat eum spiritus malignus. Sequitur: Et suffocabat eum spiritus Dei malus (I Reg. XVI) . Ergo malum habet spiritum Deus? Nequaquam: sed ideo recesserat spiritus Dei, ut postea suffocaret eum spiritus malus: propterea spiritus Dei dicitur malus. Denique sanctus David, sciens quia spiritus tolleret principum: rogat Deum, et dicit: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L) . Terribili 1038C apud reges terrae. Et secundum litteram intelligitur. Caeterum praestet Deus nobis, ut reges terrae simus. Reges terrae, ut imperemus carni nostrae. Unde dicit et Apostolus: Non regnet peccatum in mortali vestro corpore (Rom. VI) . Et in alio loco scriptum est: Cor regis in manu Dei (Prov. XXI) . Juliani persecutoris cor in manu Dei fuit. Saul cor in manu Dei fuit. Manasse cor in manu Dei fuit, et omnium impiorum regum Juda in manu Domini fuerunt. Videtis quoniam secundum litteram stare non potest. Reges ergo sancti sunt, et istorum cor in manu Domini est. Et nos ergo petamus Deum, ut reges simus, ut imperemus carni nostrae, ut subjecta sit nobis. Unde dicit et Apostolus: Ideo castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, 1038D ipse reprobus efficiar (I Cor. IX) . Imperet anima nostra, serviat corpus, et statim veniet Christus, et habitabit in nobis. Denique quid dicit ipse in Evangelio? Veniam, inquit, et stabo ante ostium, et pulsabo: et si quis mihi aperuerit, intrabo, et coenabo cum eo (Apoc. III) . Quotidie stat ante ostium pectoris nostri Christus, intrare desiderat. Aperiamus ei, ingredietur in nos, et hospes noster erit, et conviva, hoc est, et nobiscum comedet: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.