Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXVII.
1044C Praecipit Scriptura divina, quando ad divitis prandium invitati fuerimus, cum intelligentia mittamus manum nostram ad epulas. Igitur et nobis dives prandium praepositum Scripturarum est. Venimus in pratum, ubi herbae florent: hinc rosa rubet, inde candent lilia, diversi flores sunt. Anima nostra huc, illucque trahitur, unde flores pulchriores capiat. Si rosam colligimus, lilium relinquimus: si lilium tulerimus, violae nobis supersunt. Ita et in septuagesimo septimo psalmo, qui mysticus est, et sacramentis plurimis involutus: quamcumque aspexeris litteram, flores sunt. Flores diversi, et non possumus totos colligere. Eligamus autem omne quod possumus, e paucis potest et caetera florum dignitas contemplari. Intellectus Asaph. Hoc titulo praenotatur. Ipse nos titulus ad intelligentiam provocat. Asaph unus fuit de chorodidascalis, sicut fuerunt et filii Core, et Idithun, et caeteri. Ergo de caeteris ex chorodidascalis, et iste unus est propheta. Quia ergo 1044D intellectus est simplex, et in psalmo narratur historia: necessitate compellimur omne quod scriptum est, secundum intelligentiam intelligere. Scriptum est: In terra Aegypti in campo Taneos; Interrupit mare, et eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis, et caetera. Videmus quia simplex narratur historia. Si ergo sic intellexerimus ut scriptum est, sine causa titulus praenotatus est: Intellectus Asaph. Sin autem intellexerimus ut titulus praenotatur, necessitate compellimur, aliud in littera habere, aliud in spiritu reperire.
Attendite, populus meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. Aperiam in parabolis 1045A os meum, et loquar propositiones ab initio. Videtis quia bene supra scriptum est: Intellectus Asaph. Denique et ipsa prophetia sic incipit: Attendite, populus meus, legem meam: non Moysi legem, sed legem meam. Inclinate aurem vestram in verba oris mei. Hoc est quod dicit in Evangelio: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII) . Aperiam in parabolis os meum. Aperiam vobis quod Judaeis clausum est. Aperiam in parabolis os meum. Et sine parabolis, inquit, non loquebatur eis: discipulis autem suis secreto solvebat parabolas (Marc. IV) . Aperiam in parabolis os meum. Quod illis in parabolis loquor foris, vobis intrinsecus aperiam. Et loquar propositiones ab initio. Pro propositionibus, in Hebraeo habet, in aenigmate. Ergo omne quod dicitur, aenigma 1045B est. Aenigma non est hoc quod dicitur, sed aliud quid significatur. Dicat mihi aliquis: Vim facis Scripturae, cum enim titulus habet: Intellectus Asaph, tu mihi ex persona Christi interpretaris hoc dictum. Ex persona Christi interpretemur hoc dictum, si Christiani sumus. Sumus autem Christiani, qui Christi baptismum accepimus, et non solum confitemur, sed et profitemur, quia Christiani sumus. Debemus ergo credere Evangelistis. Scriptum est in Evangelio secundum Matthaeum: Cum, inquit, locutus fuisset in parabolis Dominus noster atque Salvator, et illi non intelligerent (Matth. III) : et caetera quae scripta sunt in Evangelio. Et postea evangelista quid intulit? Haec omnia, inquit, facta sunt, ut impleretur illud quod scriptum est: Aperiam in parabolis 1045C os meum, et loquar propositiones ab initio. Vides ergo quod evangelista Matthaeus hoc ex persona Christi intellexit. Cum enim induxisset Dominum dicentem in parabolis, et illi non intelligerent: hoc, inquit, factum est, ut impleretur quod scriptum est: Aperiam in parabolis os meum, et loquar propositiones ab initio. Videtur nobis nihil remansisse quaestionis, sed diligenter attendite (Joan. V) : Studii enim mei est non declamare more rhetorico, sed Scripturarum sensus aperire. Denique et Dominus atque Salvator quid dixit? Scrutamini Scripturas, et ibi invenietis quomodo de me scriptum est. Et alibi dixit Judaeis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Videte quid dicat: Erratis. Quare? Nescientes Scripturas (Marc. XII) . 1045D Quoniam autem nescitis Scripturas: propterea nescitis Christum, qui est Dei virtus, et Dei sapientia. Dicitur ergo in Matthaeo: Haec inquit, facta sunt, ut impleretur quod scriptum est in Asaph propheta. Sic invenitur in omnibus veteribus codicibus, sed homines ignorantes tulerunt illud. Denique multa Evangelia usque hodie ita habent: Ut impleretur quod scriptum est per Isaiam prophetam: Aperiam in parabolis os meum, et loquar propositiones ab initio. Hoc Isaias non loquitur, sed Asaph. Denique et impius ille Porphyrius proponit adversum nos hoc 1046A ipsum, et dicit: Evangelista vester Matthaeus tam imperitus fuit, ut diceret: quod scriptum est per Isaiam prophetam: Aperiam in parabolis os meum, et loquar propositiones ab initio: ergo simpliciter dicamus: quomodo illud in Evangelio scriptum est, sic scriptum est in Matthaeo et Joanne, quod Dominus noster hora sexta crucifixus sit. Rursum scriptum est in Marco: quia hora tertia crucifixus sit. Hoc videtur esse diversum, sed non est diversum. Error scriptorum fuit: Et in Marco hora sexta scriptum fuit; sed multi episemum Graecum ς, putaverunt esse γ· sicut et ibi error fuit scriptorum: ut pro Asaph, Isaiam scriberent. Scimus enim quia prima Ecclesia de imperitis congregata fuit gentibus. Ergo cum legerent in Evangelio: Ut 1046B impleretur quod scriptum est in Asaph propheta: ille qui primus scribebat Evangelium, coepit dicere: Quis est iste Asaph propheta? Non erat notus in populo, et hoc fecit, ut dum errorem emendaret, faceret errorem. Dicamus aliquid simile, et in alio loco in Evangelio secundum Matthaeum: quando Judas retulit triginta argenteos, et noluerunt accipere sacerdotes, nec mittere in corbonam, quoniam erat pretium sanguinis: et emerunt inde agrum figuli in sepulturam peregrinorum (Matth. XXVII) . Pretium Christi, sepultura nostra est, et vocatur ager ille Acheldemach, quod est, ager sanguinis. Sanguinis ager non Judaeorum, sed nostra sepultura est. Nos enim peregrini fuimus et advenae, et non habebamus ubi requiesceremus. Ille crucifixus 1046C est, et mortuus est, et nos cum illo consepulti sumus. Ut impleretur, inquit, quod scriptum est in Jeremia propheta: Retulit, inquit, triginta argenteos, pretium quod appretiatum est, et caetera. Sicut scriptum est, inquit, in Jeremia propheta: hoc in Matthaeo scriptum est. Requisivimus in Jeremia propheta, et hoc penitus invenire non potuimus, sed invenimus illud in Zacharia: Videtis ergo, quia et hic error fuit, sicut ibi (Zach. XI) .
Quanta audivimus et cognovimus ea. Hi versiculi ab: Attendite, populus meus, legem meam: usque in istum versiculum, loquar propositiones ab initio: ex persona Christi dicuntur, et ipse Salvator loquitur. Jam caeteros versiculos usque ad finem psalmi, ex persona apostolorum debemus accipere. Dicente 1046D ergo Domino: Inclinate aurem vestram ad verba oris mei. O apostoli, quod, inquit, andistis in secreto, praedicate super tecta (Matt. X) . Quid dicunt apostoli? Quanta audivimus et cognovimus ea; et patriarchae et prophetae locuti sunt nobis. Et patres nostri narraverunt nobis. Non sunt occulta a filiis eorum, etc. Propterea illi locuti sunt, ut nos filii eorum sciremus. Et legem posuit in Israel: quanta mandavit patribus nostris. Illis carnaliter locuti sunt: sed nos ea spiritualiter intelligimus. Ut nota facerent ea filiis 1047A suis. Hoc est, nobis. Propterea illis locutus est, ut nobis proderent.
Filiis qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis. Pro patribus, inquit, tuis nati sunt tibi filii (Psal. XLIV) . Nos filii sumus illorum. Illi nobis narraverunt, et nos narravimus filiis nostris, filii eorum nos sumus.
Ut ponant in Deo spem suam. Ut jam non credant in idolis, sed in Deo credant. Ut non obliviscantur opera Dei. Ut videant ordinem creaturae, et ex creatura intelligant creatorem. Et mandata ejus exquirant. Non contemnant sicut Judaei, sed exquirant sicut Christiani (I Cor. X) .
Nec fiant sicut patres eorum. Ne murmurent sicut murmuraverunt quidam in deserto, et perierunt. 1047B Generatio prava et exasperans. Non ego hoc loquor: Propheta tuus hoc loquitur de te. Generatio prava et exasperans. Generatio adultera et pessima signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae (Matt. XVI) . Quare dixit, prava? Quia facti sunt in arcum perversum. Arcus enim numquam extenditur in eum qui se mittit, sed contra adversarios. Ista autem generatio cum esset recta a Deo condita, et haberetur in manu Dei quasi arcus, ut mitteret per eam sagittas, versa est quasi arcus perversus, blasphemans in Creatorem suum.
Generatio quae non direxit cor suum. Usque hodie perversus est Israel. Et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Quoniam non recepit Filium, propterea non recepit Spiritum sanctum. Denique Spiritus 1047C sanctus, quando descendit in specie columbae, non descendit super turbas Judaeorum, sed super unum Jesum. Si vis ergo, Judaee, spiritum accipere, crede in Jesum, quoniam Spiritus sanctus sedet in Jesu.
Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum. O quanta mysteria! o quanti flores! Non dico dies, sed et totus mensis ad intelligentiam istius psalmi non potest sufficere. In singulis verbis sensus sunt. Habemus et thesaurum in vasis istis fictilibus. Multi hoc interpretantur de corpore, et de Spiritu sancto: hoc est, habemus thesaurum in vasis fictilibus. Est quidem et ista intelligentia: sed ista multo melior est, quoniam habemus thesaurum pretiosissimum in vasis fictilibus: hoc est, in verbis rusticis 1047D Scripturarum. Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli, et caetera. Legimus in Regum libris: quoniam sub Roboam filio Salomonis, Jeroboam filius Nabath scidit populum a reliquo populo, et decem tribus duxit in Samariam (III Reg. XII) . Judae vero tribus, et Benjamin remanserunt sub imperio Roboam, et multi de tribu Levi, qui habitabant in Jerusalem sacerdotes et Levitae, sicut scriptum est in Paralipomenon, reversi sunt in templum Dei, hoc est, in Jerusalem (II Par. XI) . Tres ergo tribus fuerunt: hoc est, Juda: Juda ipsa regalis tribus, et Benjamin, et postea Levitae ibi venerant de diversis tribubus ad templum. Qui erant ergo in Samaria, de tribu 1048A Ephraim habebant regem. Quomodo enim qui regnabant in Judaea, habebant regem de tribu Juda, et genere David: sic qui regnabant in Samaria, habebant regem de tribu Ephraim, et reges ipsorum vocabantur Ephraim. Legamus Osee prophetam, et omnem prophetiam ejus contra Ephraim reperiemus (Osee VII) . Et dicitur ibi: Ephraim, inquit, factus est quasi columba insipiens. Vide quid dicat. Columba enim insipiens relinquit templum, et habitat in silvis. Columba semper in domibus habitat. Ephraim vero columba mea reliquit templum, reliquit domum, et habitat in silvis, habitat in desertis. Hoc interim secundum litteram, debemus enim et historiam ponere. Nunc vero post litteram, quasi per quosdam gradus debemus ad majora conscendere. Dicamus 1048B ergo, filios Ephraim, omnes esse haereticos. Et isti enim recesserunt de domo Dei, et isti dimiserunt David, et habitabant in desertis. Et dicuntur quidem columbae, quia legunt ipsi Scripturas, sed insipienter intelligunt. Multi sunt qui dicuntur, filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum. Vide omnes haereticos, qui dereliquerunt Jerusalem, qui dereliquerunt templum Dei, qui habitant in Samaria. Ubi fecerunt vitulos aureos? In Bethel, et in Dan. Et vide quid dicat: Fecerunt vitulos aureos in Bethel, in domo Dei, idololatrae facti sunt. Et fecerunt illud in Dan: hoc est, in judicium suum, et in condemnationem. Dereliquerunt domum Domini, et nihil aliud nisi de auro cogitant. Dicat aliquis, Quare fecerunt vitulos aureos? Noster thesaurus repositus est in vasis fictilibus. 1048C Ecclesiastici enim, rustici sunt et simplices: omnes vero haeretici, Aristotelici et Platonici sunt. Denique ut sciatis, quoniam omnis eloquentia saecularis, aurum dicitur: hoc est, quoniam lingua eorum quasi propter splendorem auri dicitur: Calix aureus Babylon in manu Domini. Videte quid dicat: Babylon confusionis. Ergo mundus iste, calix aureus est. De hoc calice aureo omnibus gentibus propinatur (Jerem. LI) . Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum. Quamcumque videris scripturam haereticorum, omnes superstitiones habent. Reversi sunt in die belli. Nesciunt eum qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV) : sed ad verba sunt praeparati. Habent verba, sed audient illud quod scriptum est: Dissipa gentes quae bella volunt (Psal. 1048D LXVII) . Dicat aliquis, nostram esse sententiam: Videamus consequentia:
Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare, et obliti sunt benefactorum ejus. Consurrexerunt contra eum, qui eos regeneravit in baptismate. Et mirabilium ejus quae ostendit eis. Videte sensum Scripturarum, quomodo de filiis Ephraim venit ad historias praeteritas: ut illud quod scriptum est: Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio: parabolice dictum ostendit.
Coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos: interrupit mare, et perduxit eos, statuit aquas quasi in utre, et deduxit eos in nube diei. Dicat aliquis: Vim facis Scripturae: simpliciter 1049A enim dicitur de populo Israel, quando eductus est de terra Aegypti, et propterea secundum historiam dicitur. Et legimus decem tribus quoniam dereliquerunt Deum, et idololatrae effecti sunt, et quasi secuti sunt vitulos aureos. Videamus Asaph propheta quo tempore fuerit. Utique illo tempore, quando fuit David quadraginta annis. Rursum Salomon aliis quadraginta annis. Post octoginta annos sub Roboam, postea scissae sunt decem tribus. Vides ergo quod dicitur, non dicitur de decem tribubus, sed de haereticis prophetatur. Coram patribus eorum fecit mirabilia. Obliti ergo sunt haeretici patris sui, qui fecit mirabilia in terra Aegypti, in tenebris istius saeculi, quomodo illos liberavit. In Ecclesia renati sunt, et postea ubi nati sunt, displicet eis Ecclesia. 1049B In terra Aegypti in campo Taneos: ubi idololatria, ubi rex Aegypti, ubi equitatus Aegypti, ubi Joannes et Mambres adversarii Moysi, ubi idololatria. Nos omnes eramus in Aegypto, et a Domino liberati sumus. Interrupit mare, et eduxit eos. Ambulabat Dominus super mare, et fluctus maris mitigavit, et nos perduxit. Interrupit mare, et eduxit eos. Usque hodie, o Monache fidelis, quando educeris de Aegypto, interrumpitur mare, et sic educeris. Statuit aquas quasi in utre. In Hebraeo non habet, utrem: sed, sicut acervum. Et deduxit eos in nube diei. Ecce Dominus venit in Aegyptum in nube levi. Nubem levem, aut proprie Salvatoris corpus debemus accipere: qui leve fuit, et nullo peccato praegravatum est. Aut certe nubem levem debemus sanctam Mariam accipere: 1049C nullo semine humano praegravatam. Ecce Dominus venit in Aegyptum, saeculi istius: super nubem levem, Virginem. Et deduxit eos in nube diei. Pulchre dixit, diei: Nubes enim illa non fuit in tenebris, sed semper in luce. Et tota nocte in illuminatione ignis. Et tenebrae non sunt absconsae a te. Sicut lux tibi, ita et nox tibi (Deut. IV) . Et tota nocte in illuminatione ignis. Dominus noster, ignis consumens est. Ignis consumens. Non dixit quid consumens, nobis intelligentiam dereliquit. Qui super fundamentum Christi aedificaverunt, lignum, fenum, stipulam (I Cor. III) : Dominus illis ignis consumens est. Ignis duplicem habet naturam, et lucet, et urit. Si peccatores sumus, incendit: si justi, lucet nobis.
Interrupit petram in deserto. Interrupta nobis est 1049D petra in eremo. Percussa est petra, et fluxerunt aquae. Illa petra quae dicit: qui sitit, veniat et bibat; de cujus ventre fluxerunt flumina (Joan. VII) . Et adaquavit eos velut in abysso multa . . . In deserto, ubi aqua non erat, abundantia nobis aquarum facta est.
Et eduxit aquam de petra, et eduxit tamquam flumina aquas, et apposuerunt adhuc peccare ei, etc. O perversitas cordis pravi, in Deum male loquitur, et qui justitiam esurire debuerat, carnes requirit et olera. Nam sicut Moyses percussit in eremo petram, et produxit populo aquas (Num. XX) , ita et Dominus quem Paulus percussum ait propter peccata nostra, immensos nobis protulit fontes (Rom. IV) : apostolos scilicet, quos petra monstravit, et per quos 1050A fluxerunt torrentes. Torrentes autem doctores accipimus: per quos torrentes, id est, subsequentes Ecclesiarum doctores repleti sunt. Ex quorum nos praedicatione, sitim verbi Dei restinguimus. Sed et ad fontem Baptismi nobis atque martyrii, eadem petra ostendit. De latere enim ejus cum percussus est, sanguis et aqua processit, quod baptismum et martyrium figuravit (Joan. XIX) . Torrentes autem doctores dicti, quia priusquam crederent, ab imbribus et volutabris hujus saeculi erant repleti. Nunc autem baptismo abluti, a fonte vitae perennis inundaverunt. Addit murmuratio Judaica, dicens:
Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? Difficilem putat virtutem Dei: ut qui eduxerit aquam de saxo, quasi non possit manna dare de coelo.
1050B Ideo audivit Dominus, et distulit. Utique se ab eis, ne in terram repromissionis intrarent. Et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel. Jacob non semper supplantator vitiorum intelligitur; nec Israel in omnibus videns Deum accipitur. Apostolus autem docet esse Israelem secundum carnem (I Cor. X) , de quo dicitur: Et fornicatus est Israel (Judic. VIII) . Si enim vidisset mente Deum, fornicatus utique non fuisset. Sic de Jacob, cum Esau pollutum idolis adorabat, dicens: Video faciem tuam tamquam faciem angeli Dei (Gen. XXIII) ; vel, cum impinguatus recalcitravit, non erat supplantator vitiorum. Ideo et hic ita intelligendum est: quia accensus est in Jacob terrenus ignis concupiscentiae, et ita in ultione divina, super Israel carnalem ascendit.
1050C Quia non crediderunt in Deum, nec speraverunt in salutari ejus. Nec Patrem, nec Filium, qui salus mundi est, crediderunt.
Et mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum. Praestita haec sunt Hebraeis: sed et modo in Ecclesia prophetis et apostolis praecipitur, ut nobis verbum praedicationis, quo anima spiritualiter pascatur, annuntient. Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo. Ipse homini cibum praebuit, qui dixit: Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi: qui manducaverit ex eo, vivet in aeternum (Joan. VI) . Ex hoc enim pane coeli, sancti reficiuntur et angeli. Cibaria misit eis in abundantia. Ut jam non litterae hordeo, sed spiritualis tritici dogmate satientur.
1050D Et transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, etc. In ventis, flatum Spiritus sancti demonstrat. Collatio autem multitudinis, quae pulveri vel arenae maris assimilatur, terrenum et durum eorum arguit sensum.
Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum, et manducaverunt, et saturati sunt nimis. Castra, synagogas dicit. Tabernacula vero, corda eorum in quibus haec defluxerunt. Quod autem eos nimis indicat saturatos, ingluviem eorum carnalem increpat: quod hi qui de Dei praeceptis refici debuerant, de pulvereis se carnibus sentiunt satiatos. Et desiderium eorum attulit eis: non sunt fraudati a desiderio suo. Immensa pietas Domini, ut 1051A terreno victu esurientes pascit: sic et qui eum desideraverit, coelesti, quem superius diximus, pane replet. Ergo hi qui carnes tantum, et non Deum desideraverunt, quid in sequenti tulerint, videamus.
Adhuc esca eorum erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum. Haec de his qui Deum post acceptum manna dereliquerunt. Nam et nunc in Ecclesia si quis Carne et Sanguine Christi reficitur, et declinat ad vitia, noverit sibi Dei judicium imminere, sicut Paulus apostolus ait: Qui acceperit corpus et Sanguinem Christi indigne, judicium sibi sumit, et bibit (I Cor. XI) . Et electos Israel impedivit. Impediuntur, et nunc electi Ecclesiae: si ne ipsi quoque sacerdotes innocenter haec sacramenta percipiant.
1051B In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus ejus. Et defecerunt, etc. Peccant quotidie iniqui, quoadusque deficiant, et cum festinatione deficiunt: qui sacerdotibus Dei obaudire contemnunt, sicut et populus ille qui contra famulum Dei Moysen murmurabat.
Cum occideret eos, quaerebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. Flagellati in peccatis revertebantur: excussoque infidelitatis somno, maturabant ut audirent verbum Dei.
Et rememorabant, quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. Nullum posse intellexerunt adjutorium ferre, nisi illum qui eos de servitute Aegypti liberavit.
Et dilexerunt eum in ore suo. Cum dicerent: 1051C Omnia quaecumque praeceperit Moyses, faciemus (Exod. II) . Et lingua sua mentiti sunt ei. Dicentes Moysi: Omnia quaecumque dixerit Dominus, faciemus.
Cor autem ipsorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. Nam et Dominus testimonio utens Isaiae prophetae, dicebat: Populus hic labiis me honorat: cor autem ejus longe est a me (Isa. XXIX) .
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, etc. Multitudo enim misericordiarum continet eum, ut dum exspectat poenitentiam, non puniat delinquentem: quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII) .
Et rememoratus est, quia caro sunt. Scit enim, quia 1051D caro semper resistit legi Dei. Spiritus vadens, et non rediens. Novit enim quia homo, amisso spiritu, in pulverem revertitur. Nam et Spiritus sanctus cum recedit a peccatoribus, quamdiu in volutabris peccaminum sunt, non revertitur ad eos.
Quoties exacerbaverunt eum in deserto: in iram concitaverunt eum in inaquoso. In incredulitate utique atque ariditate cordis sui.
Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et Sanctum Israel exacerbaverunt. Erat tunc Moyses sanctus Israel, qui Deum et mente videbat et oculis, quem saepius 1052A exacerbabant. Sed et nunc exacerbant, cum audiunt, quod Christum Dominum in carne nasciturum annuntiat.
Non sunt recordati manus ejus: die qua redemit eos de manu tribulantis. Pharaonis utique, qui figuraliter diabolus dicitur.
Sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos. Sicut enim tunc in decem signis, id est, plagis, Moyses populum ex Aegypto liberavit: ita et Paulus apostolus decem Epistolis praesentis mundi tenebras oppressit.
Convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum ne biberent. Vana philosophorum verba, quae in doctrinis Platonicis Ecclesiae parvulos interimebant: in ultionem divinam illis conversa est et in cruorem, 1052B ut qui sanguinem fundebant, id est, animas jugulaverant seducendo, sanguine deinceps potarentur.
Misit in eos cynomyiam, et comedit eos. In cynomyia Cynicorum sectam indicavit, quae libidinem atque luxuriam, summum praedicat bonum. Et ranam, et disperdidit eos. In ranarum vocibus, et poetarum carmina designantur, quae per inflationem verbositatis exterminationum fabulas intulerunt.
Et dedit aerugini fructus eorum. In aerugine, sive canicula, fornicationis forma monstratur. Nam sicut haec lento repens conamine, crudelissime arborum fructibus insidiatur: ita et haec blande illiciens homines, iniquis eos atque occultis morsibus saevissime vorat. Et labores eorum locustae. In locusta, humani generis discordiae confutantur. Quae cum 1052C sine rege ordinatum ducat exercitum, humanum tamen genus semper dissidet ac discordat.
Occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina. Et tradidit grandini jumenta eorum, et possessiones eorum igni. In grandine castigatio divina monstratur: in qua vel vineae, vel arbores flagellantur: hae scilicet quae pro bonis fructibus, tribulos protulerunt. Ab hac enim grandine et jumenta occiduntur, ut eorum insipientia arguatur, qui divinum nomen bestiis indiderunt. Ignis quoque ad depascenda vitia et illuminanda credentium corda mittitur, sicut Dominus ait: Ignem veni mittere in terram: et quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII) ?
Misit in eos iram indignationis suae: indignationem, et iram et tribulationem, immissionem per angelos malos. 1052D Ut qui divinis plagis non arguebantur, diabolicis insidiis tunderentur. Qui autem sint angeli, ipse Dominus in Evangelio declaravit: Ite, inquit, in ignem, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matt. XXV) .
Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit. Habet viam divina ira, cum in peccati ultione quis traditus non liberat animam suam a supplicio gehennae. Vel cum insipientia, quae jumentis est similis, in morte sempiterna concluditur.
1053A Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham. Sicut haec gesta in Aegypto referuntur: ita et Dominus, principatus, et potestates, sive daemoniorum, sive vitiorum, in hoc mundo, sacrosancto adventu suo delevit, ac triumphavit in ligno crucis suae, et ab eorum corde depulit, qui calliditati diabolicae dediti fuerant, quia Cham calliditas interpretatur.
Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto. His plagis verberata Dominus Aegypto, eduxit populum suum de suprascripta servitute, quem sanguine suo redemerat, et collocavit eum in Ecclesia, quae prius sterilis fuerat ac deserta: de qua ait: Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV) .
1053B Et eduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. Collocatis his in spe aeternitatis, operuit mare inimicos eorum, scilicet ut cum hi abluebantur baptismo, diabolus cum suis exercitibus mergeretur.
Et induxit eos in montem sanctificationis suae: in montem quem acquisivit dextra ejus. In ipsam Ecclesiam quam virtute gloriosae resurrectionis suae acquisivit.
Et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis, et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. Ejectis peccatis gentibus a cordibus humanis, data est eis possessio terrae viventium: factumque est, ut ubi quondam sortilegus hariolusque habitaverat, nunc mente videns 1053C Deum inhabitet.
Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia ejus non custodierunt. Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum. Ad Judaeos nunc sermo convertitur, quos nec virtus, nec beneficia mollierunt divina: sed sicut patres eorum occiderunt prophetas, ita et isti ipsum Dominum persequuntur. Conversi sunt in arcum pravum. Arcus enim perversus est, qui dum contra inimicos sagittam putatur jacere, sauciat tenentem. Sic et Judaei, qui in Deum liberatorem suum, iniquas jaculantur verborum sagittas.
In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt. Relicto enim eo, servierunt idolis ac simulacris, adorantes 1053D etiam in montibus.
Audivit Dominus et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel. Illum qui tantum nomine, et non visione Israel erat.
Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, in quo habitavit inter homines. Vel in tabernaculis Silo sub Eli, vel in Jerusalem sub Salomone. Sed his repulsis, elegit potius templum regis virginis incorruptae, sive Eclesiae sanctae ex gentibus evocatae.
Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem 1054A eorum in manus inimici: et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. Juvenes eorum, etc. Manifeste hic excidium illud quod in Jerosolymis sub Tito Vespasianoque actum est, praeconavit. Et quia tamquam acta agenda praedixit, noverit qui legit, quia apud Deum futura jam facta sunt. Sed utinam et in nobis haec, Domino cooperante, fiat, ut concupiscentia decidat, erecta potestate virtutum. Forma iniqui amoris corruat, erecta Ecclesiae pulchritudine. Interimatur populus vitiorum, vivificata numerositate virtutum. Respuatur terrena haereditas, acquiratur regnum Dei. Juvenculus, id est, incipiens peccatum, a virtute Sancti Spiritus exuratur, et virgo anima collaetetur. Incentores vitiorum, gladio, id est, verbo Dei trucidentur, 1054B ut exsultent mentes ab his viduatae cum Christo.
Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino, et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit eis. Ut dormiens et quasi ebrius, habetur Dominus in cordibus iniquorum. Quum autem poenitentiam agere coeperint, excitatur. Et percussis vitiis usque in posteriora temporum, traditisque in opprobrium sempiternum, vigilat in eis.
Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit: sed elegit tribum Juda, montem Sion quem dilexit. Non ad hoc repulit tribum Joseph vel Ephraim, ut in aeternum sperneret: sed noluit de ea suscipere carnem, eligens tribum Juda, de qua beata 1054C Maria procederet, ex qua nasceretur ipse, ut dilectionis suae montem, id est, Ecclesiam elevaret.
Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in saecula. Ipsam Ecclesiam suam singulari virtute firmavit, ut immobilis in saecula sempiterna persisteret.
Elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium, et de post fetantes accepit eum. Pascere, etc. Omnia haec ad Christum Dominum referenda sunt, qui a paterno consilio, ad redemptionem nostram electus est de grege mortalium: carnem assumens, pascens Christianum populum, sive supplantatorem vitiorum, sive mente videntem Deum. Qui nunc Ecclesiam suam suis voluntatibus inhaerentem, in bonitate cordis sui pascere, et in coelesti 1054D Jerusalem collocare dignetur. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto, in saecula saeculorum. Amen.