Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXVIII.
Psalmus Asaph. Iste psalmus vocem continet prophetae, captivitatem terrenae Jerusalem deplorantis: quae captivitas non tantum ad illam civitatem, quantum ad animam, quae saepe civitas scribitur, referenda est.
Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam: polluerunt templum sanctum tuum. Apostolus dicit: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis 1055A (I Cor. III) . Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Ergo si increscentibus vitiis succumbit anima Christiana: tunc haereditas quae Dei esse debuerat, adversario subditur, et tunc templum Spiritui sancto dedicatum, coinquinatum a gentium criminibus disperditur. Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. Sicut enim poma cum maturescere coeperint, a suis custodiuntur, maturaque facilius devorantur: ita et adversarius noster irruentibus vitiis custodit sibi consentientem animam donec eam ad plenum voluntatis suae consensum adducens, valeat devorare. Quamdiu enim in ea scintilla lucet fidei, acerba est deutibus inimici.
Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. 1055B Effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. Haec quidem in Jerusalem ante adventum acta sunt Salvatoris: sed passionem infantum figuraverunt, ubi carnes eorum bestiis atque volucribus, id est, persecutoribus expositae sunt, et tanta multitudo sanguinis est effusa, ut vix omnium sepeliri corpuscula possent. Circuitus autem in Jerosolymis, plorantis Ecclesiae intelligitur luctus, juxta illud: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Jerem. XXXI; Matth. II) .
Facti sumus opprobrium vicinis nostris, etc. Opprobrium fiunt sancti his qui prius fratres fuerant, et tunc separati ab Ecclesia, timentes Deum persequuntur: quod ad haereticos refertur:
1055C Usquequo, Domine, irasceris in finem, accendetur velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen, etc. Ne nobis irascaris quaesumus, Domine, qui te novimus: sed in illos potius retorque furorem tuum, qui Christum tuum ignorant.
Quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. Illum carnalem, qui seductus est astu inimici.
Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, Domine, quia pauperes facti sumus nimis. Praeveniat nos quaesumus, Domine, misericordia, quae est unigenitus tuus, ut veniens propitietur iniquitatibus nostris, et eruat nos a peccatis. Pauperes enim facti sumus in mundo propter illum.
1055D Adjuva nos, Deus, salutaris noster; propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, etc. Tunc nobis, vel adjuvas, vel propitiaris: si claritas nominis tui, quae in gentibus benedicitur, nos morte sua a morte eripiat.
Nequando dicant gentes, ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Gentes, sive nationes, potestates adversae sunt, quae invalescunt adversum nos, dicentes: Ubi est Deus verax vester? Sicut pagani martyribus saepe dicebant.
Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. Judicium hic invocat: quo sanguis martyrum exquiratur a Domino, qui in Apocalypsi ait: Quiescite modicum, donec impleatur numerus conservorum 1056A vestrorum (Apoc. VI) . Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Qui te per longas lacrymas requirentes, absolvi et tecum esse desiderant.
Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios mortificatorum. Eos scilicet qui per martyrum exempla currentes, crucifixerunt se vitiis et concupiscentiis.
Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Ut non judicii poena damnentur, sed in hoc saeculo septuplam compositionem poenitendo dissolvant. Sinus autem saepe pectus hominis intelligitur, in quo anima requiescit. Improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. Tibi enim exprobrant: quia martyres tuos in quibus habitas, contumeliis affligunt.
Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae. Propter 1056B innocentiam autem, quam gerunt, oves vocantur, vel quia Christum pastorem habent. Confitebimur tibi in saecula, et in generatione et generationem. Hoc est, a prophetis usque in Evangelia. Annuntiabimus laudem tuam. Quia tibi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.