Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXIX.
In finem pro his qui commutabuntur, testimonium Asaph. Iste psalmus vocem continet prophetae deprecantis, narrantisque magnalia Dei.
Qui regis Israel, intende. A Deo regitur, qui mente videt Deum. Ergo hunc propheta intendere sibi deposcit. Qui educis tamquam oves Joseph. Non illum Joseph, cujus typum in alio psalmo repulit: sed illum 1056C qui triginta argenteis a discipulo venditus, paterna virtute ex inferno deductus est cum grege justorum.
Qui sedes super Cherubim. Super plenitudinem omnis scientiae. Appare. Huic mundo te videndum praebe. Coram Ephraim, et Benjamin, et Manasse. Illum Ephraim Manassemque commemorat, quos alibi fortitudinem sui capitis dicit, id est, Ecclesiam vel apostolos. Quod autem Benjamin in medio posuit: significat Paulum apostolum, qui de tribu Benjamin descendit, caeteris apostolis sociandum (Philip. III) .
Excita potentiam tuam. Quam Aegyptiis ac filiis Israel ostendisti. Et veni, ut salvos facias nos. Ut sicut illos eruisti de Aegypto, ita nos salves a potestate daemonum.
Deus, converte nos. Ad te cognoscendum. Et ostende 1056D faciem tuam, et salvi erimus. Ostende Filium tuum, ut salvemur.
Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? Non enim irascitur, si justitiam petamus; sed conscientia delicti, putat etiam ab oratione irasci.
Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura. Saepe ob desiderium Dei, sive recordationem peccati, lacrymae nobis panes, potusque fiunt. Quod autem ait, in mensura, illud indicat, ut in hac oratione, in qua peccatis absolvi cupimus, vel Deum videre desideramus: victus tenuis accipiatur, si in precatione, non in multiloquio proferatur.
1057A Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, etc. Judaeis atque haereticis, qui in circuitu Ecclesiae obstrepunt, nosque impugnant.
Domine Deus virtutum, converte nos ad te, et ostende faciem tuam, etc. Illum qui dixit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV) .
Vineam de Aegypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. Dux itineris fuisti in conspectu ejus, etc. Licet haec synagogam figuraverint, ad Ecclesiam referenda sunt, quae a tenebris saeculi ad coelestem dignitatem, ejectis vitiorum gentibus, fide favente, translata est. Cui etiam via, id est, mandata per quae graderetur, largita sunt, plantatis in ea doctoribus, per quos in omnem terram Evangeliorum sonus nuntiaretur. Ipse quoque a Domino super Cherubim 1057B residente custoditur, dirigitur, ac nutritur.
Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Cum patriarchis atque apostolis claritatis suae.
Extendit palmites suos. Nos sumus vites, qui ex vinea illa fronduimus. Usque ad mare. Id est, usque ad baptismum accessimus, qui prius in vanitate saeculi hujus fluctuabamus. Mare enim Apocalypsis baptismum signat. Et ad flumen propagines ejus. Ut qui in ea renascebantur, baptismo abluerentur. Hinc ad synagogam revertitur.
Ut quid destruxisti maceriam ejus? Tunc enim munitio synagogae deposita est, cum ei caecitas contigit, donec plenitudo gentium subintraret. Et vindemiant eam omnes transeuntes viam. Spoliatur ab his qui per hujus saeculi viam ad Deum transeunt: dum 1057C Judaeos converti faciunt praedicando.
Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. In apro atque singulari fero immanitas diaboli intelligitur, a quo exterminata est propter incredulitatem.
Domine Deus virtutum, converte nos. Synagogam ad Ecclesiam.
Respice de coelo, et vide, et visita vineam istam. De qua superius sum locutus. Et perfice eam quam plantavit dextera tua. Quam virtus, id est, Filius tuus resurrectione sua fundavit. Et super filium hominis. Filium virginis. Quem confirmasti tibi. Quem, devicta morte, ad tuam dexteram collocasti.
Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Synagoga utique cum Judaeis non credentibus.
1057D Fiat manus tua super virum dexterae tuae. Super populum quem dextera, id est, Christus tuus salvabit. Et super filium hominis quem confirmasti tibi. Ipsum Mediatorem, Salvatoremque nostrum.
Non discedimus a te, vivificabis nos. Si tibi fide adhaereamus, tunc pane illo vitae quem de coelo misisti, reficimur. Et nomen tuum invocabimus. Ipsum cui dedisti nomen super omne nomen.
Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Ipsum, qui est imago tua: ipsum, qui est facies tua, qui est illuminatio vultus tui, in quo manes, et qui manet in te. Qui purificatis mentibus nostris dignetur illabi, seque nobis 1058A mundi Salvatorem ostendere, nosque inspectione sancta salvare. Ipsi gloria et imperium tecum, et cum Spiritu sancto, et nunc, et in saecula saeculorum. Amen.