Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXX.
In finem, pro torcularibus, psalmus ipsi Asaph. In lege scriptum est tres esse solemnitates: Paschae, Pentecostes, et Scenopegiae. Ante Scenopegias, ante dies decem jejunium erat, et jejunium erat usque ad vesperum. Eo tempore tubis canebant, hoc est, jejunabant, et in jejunio tubis canebant: et post dies decem, Scenopegiae erant. Diligenter attendite: Tres solemnitates in lege scriptae habentur. Primum Pascha, deinde Pentecostes, deinde Scenopegiae. Ante Scenopegias, jejunium: in jejunio autem tubis canebant. Animadvertite Scriptura quid significet. Tollite velamen, quod positum est ante oculos Moysi; et videte quoniam 1058B tabernacula non possumus fieri, nisi ante jejunemus. Ipsum autem jejunium nisi habuerit signum victoriae, quod nostros adversarios deterreat, non vincitur Amalec. Quoniam ergo tres sunt solemnitates, Pascha, Pentecoste, Scenopegiae: ideo et tres psalmi habent titulos pro torcularibus: Octavus psalmus, et octogesimus, et octogesimus tertius. Videtis ergo quomodo tres psalmi scripti sint in psalterio, qui pro torcularibus, praenotantur. Videte quid dicat psalmus octavus, et octogesimus, et octogesimus tertius: et antequam de numero disputemus, dicamus quid sibi significare velint torcularia. Pro torcularibus. Torcularia non sunt alibi, nisi ubi vineae et infinita vindemia. Pro torcularibus. Propterea dicit Dominus atque Salvator: Torcular calcavi solus, et de gentibus vir non erat mecum (Isai. LXIII) . Propterea vineam de Aegypto transtulit et plantavit. Et dicit in Jeremia: Ego te plantavi vineam 1058C veram totam, electam: quomodo conversa es mihi in amaritudinem vitis alienae (Jerem. II) ? Et Noe vinum bibit, et inebriatus est. Dicitur et Salomone, dicitur etiam in mysterio: Bibite, amici, et inebriamini (Cant. V) . Legimus et in alio loco: quoniam Joseph ille vir sanctus, qui in typo praecessit Salvatoris, qui venditus est a fratribus suis: quem vendiderunt fratres sui, et regnavit in Aegypto (Gen. XLIII) . Sic Dominus et Salvator noster venditus est a Judaeis, et regnavit in Aegypto istius saeculi. Ille ergo Joseph vir sanctus, ille praecipuus qui crudelitatem pietate superavit: qui ideo venditus est in Aegyptum, ut Aegyptum pasceret, et fratres suos qui eum vendiderunt. Ille igitur Joseph invitavit fratres suos. Sed videte: Et inebriatus esse in meridie dicitur. Hoc vero secundum litteram stare non potest, ut Vir sanctus inebriatus fuerit. Inebriatus est et Noe, sed vere fuerat inebriatus. Joseph inebriatus fuit ut Noe, et inebriatus est in domo sua. Videte mysterium: Videamus 1058D ante quid significet in mysterio, et postea disputemus quid significet in sensu. Post diluvium mundi istius bibit Noe, et inebriatus est in domo sua, et denudata sunt femora ejus, et ejus apparuit turpitudo: et venit frater major et irrisit, frater autem minor texit (Gen. IX) . Hoc totum dicitur de Salvatore, quoniam dicebat in cruce passionis: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI) . Bibit, et inebriatus est, et denudata sunt femora ejus, et apparuit ignominia crucis. Venit frater major populus Judaeorum, et irrisit: et minor, populus de gentibus, texit ignominiam. Propterea maledictus Chanaam, servus erit fratris sui. Ecce maledictio illa usque hodie perseverat. Nos minor populus, imperamus majori populo Judaeorum. Sicut ergo Dominus in Passione inebriatus est, sic et sancti in ardore fidei quotidie inebriantur in Spiritu sancto. Tu qui die 1059A hesterna aurum colligebas, hodie projicis: nonne apud ignotos videris insanus? Denique et apostoli quando Spiritus sanctus descenderat super eos, et impleverat eos, et loquebantur linguis variis, propterea dicebantur musto pleni (Act. II) . Multa sunt quae dicantur de vini mysterio, et de ebrietate. In finem, pro torcularibus, Asaph. Octavus psalmus, et octogesimus, et octogesimus tertius. Nullus alius habere poterat torcularis numeros, nisi octavus, et octogesimus, et octogesimus tertius. Octavus dies resurrectionis in singulari numero. Rursum in octo decadibus, octogesimus alius major numerus. Videtis ergo quoniam haec torcularia non praescribuntur, nisi in die resurrectionis, octava, et octogesima. Dicat aliquis: Quare postea dicitur in octogesimo tertio torcularia? Haec torcularia ad Trinitatis mysterium pertinent. Propterea et tres sunt chorodidascali. In octavo psalmo, David; in octogesimo, Asaph; in octogesimo tertio, filii Core. Octavus est David, qui interpretatur 1059B fortis manu. Prima enim nostra victoria, pugnam habet atque luctam. Propterea dicitur fortis manu David. Secunda vero, hoc est, in octogesimo Asaph. Asaph autem interpretatur Synagoga. In octavo ergo vincimus, et in octogesimo cum Domino congregamur. In octogesimo vero tertio filiorum Core. Core, interpretatur Calvaria. Ascende, Calve; ascende, Calve (IV Reg. II) . Haec dicebant etiam pueri Elisaeo, quoniam passus fuerat in loco Calvariae. Multa sunt quae dicantur, quomoda Elisaeus in Bethel irrisus sit a quadraginta duobus pueris. Ista sunt torcularia, de quibus dicit et Salvator: Facite vobis amicos de iniquo mammona, ut vos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI) .
Exsultate Deo, adjutori nostro. Qui nos de tenebris Aegypti liberavit. Jubilate Deo Jacob. Supplantatori inimicorum.
1059C Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium jucundum cum cithara. Hymnum de corde puro, vel mente, ac attenuatione peccatorum mundi.
Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis nostrae. Illi canebant tuba in Pascha, Pentecoste, et Scenopegia. Nos modo in Ecclesia licet omni tempore Deo canere debeamus: sed praecipue in resurrectione, in remissione, et in domus innovatione: hoc est, cum resurgimus in Christo: cum remissionem accipimus, cum domus pectoris nostri innovata fuerit post ruinam.
Quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob. Ipsius enim praeceptum est, atque judicium, ut gratia salvemur, et non ex nobis.
Testimonium in Joseph. In Christo qui pro nobis 1059D venditus est. Posuit illud, cum exiret de terra Aegypti. Vel in rubo, vel in igne, vel in aliis mysteriis. Linguam quam non noverat, audivit. Populus ille gentium, in Ecclesia mandata, quae prius ignorabat, accepit.
Divertit ab oneribus dorsum ejus. Quando in Aegypto eramus, exstruebamus civitates Pharaonis, lutum et laterem portabamus, et tota anima nostra quaerebat paleas. Non habebamus frumentum, non habebamus coelestem panem qui de coelo venit: necdum acceperamus manna de coelo, necdum nobis serpens fuerat in eremo suspensus: necdum petra aquam nobis miserat: necdum extendebamus manus, et cadebat Amalec. Sedebamus in luto, et faciebamus opera Aegypti, civitates Pharaonis exstruebamus. 1060A Divertit ab oneribus dorsum ejus. Quam grandia ante habebamus onera! Propterea Moyses noster dicit: Venite ad me, omnes, qui onerati estis peccatis, et ego reficiam vos (Matth. XI) . Manus ejus in cophino servierunt. Cujus? Israelis. Alii sunt cophini Aegypti, et alii Jesu. Habet et Jesus cophinos suos, et duodecim cophinos de fragmentis implevit Salvator noster (Luc. IX) . O rem miram, et ingentia mysteria significantem! Quinque millia populi vescebantur in eremo, sine parvulis, et mulieribus: in loco deserto non inveniuntur nisi tantum quinque panes: locus enim desertus erat. Requiro te qui tantum litteram sequeris. In deserto loco non inveniuntur nisi quinque panes, et duodecim cophini quomodo inveniuntur? Si desertus erat locus, utique duodecim 1060B cophinos habere non poterat; sed hoc totum significatur, quod populum suum Dominus in deserto istius saeculi eduxit de Aegypto: pavit panibus suis, et quodcumque supererat, in duodecim cophinis condidit, hoc est, in duodecim apostolis, ut quod perierat in duodecim tribubus, salvaretur in duodecim apostolis.
In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Prophetae et psalmi ideo obscuri sunt: quoniam subito cum nescis, persona mutatur. Denique hucusque locutus est propheta: nunc subito inducitur persona Dei loquentis ad populum. In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Quicumque in tribulatione es, securus esto, invoca me, et exaudieris. Exaudivi te in abscondito tempestatis. Tempestas illa quando te premebat, 1060C et quasi fluctibus huc illucque trahebat: ego eram in media tempestate. Probavi te apud aquam contradictionis. Secundum litteram de Moyse et Aaron dicitur: quod ad aquam contradictionis offenderint Deum (Exod. XVII; Num. XX) . Denique ideo non sunt ingressi terram repromissionis. Nobis autem dicit Deus: Probavi te apud aquam contradictionis. Simon probatus est ad aquam contradictionis: quia in hypocrisi accepit baptismum (Act. VIII) . Quicumque ergo in hypocrisi accepit baptismum, iste probatur ad aquam contradictionis.
Audi, populus meus, et testificabor tibi. Nobis loquitur Deus. Quodcumque populo dixit, etiam nobis loquitur. Israel, si audieris me. Quid quaeris, ut audiant? Videamus quid praecipiat. Non erit in te Deus 1060D recens. Cui Deus venter est, Deus ei recens est. Quotcumque vitia habemus, quotcumque peccata, tot recentes habemus deos. Iratus sum: ira mihi Deus est. Vidi mulierem et concupivi: libido mihi Deus est. Unusquisque enim quod cupit et veneratur, hoc illi Deus est. Avarus aurum deum habet. Nec adorabis Deum alienum. Noster Deus, virtus est: aliorum, vitia.
Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti. Nos sumus qui educti sumus de terra Aegypti: si tamen exivimus, si in eremo sumus, si terram repromissionis cupimus videre. Si reliquimus Sodomam, non respiciamus ad Sodomam. Salvati sumus in monte, non desideremus Aegyptias 1061A carnes, non dicamus: Quam bene nobis erat in Aegypto, cum manducabamus carnes in ollis, et allia, et cucumeres (Num. XI) ! Vis accipere Domini cibos? Vis comedere ipsum Dominum Deum tuum et salvatorem? Audi quid dicat: Dilata os tuum, et implebo illud. Dilatate ora vestra, ipse est Dominus, et panis. Ipse hortatur nos ut comedamus, et ipse noster cibus est. Quantumcumque dilataveris, tantum accipies. Non est igitur in mea potestate, sed in tua est. Si volueris, totum me accipies: si nolueris, accipe saltem partem.
Et non audivit populus meus vocem meam. Ego sto ante ostium, et pulso. Volo ut aperias et ingrediar, et non vis aperire (Apoc. VIII) .
Et Israel non intendit mihi: et dimisi eos secundum 1061B desideria cordis eorum, etc. Infelix est qui a Deo non corripitur. Si quis peccans non percutitur, iste miser est. Ideo dicit: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Ideo eos dimisi: quoniam saepe percussi, et disciplinam non receperunt. Rogavi, non audierunt: percussi, non senserunt dolorem. Dimitto eos in voluntatibus suis, ut saturati vitiis suis, vel sic agant poenitentiam.
Si populus meus audisset me. O clementissime Pater, o misericors Deus! Rogavit, et non est auditus: quasi iratus dimittit filium lascivientem. Iterum videt perire, et dolet, quia perit. Et quid dicit: Israel si in viis meis ambulasset, pro nihilo, etc. Numquid grande mihi erat liberare te de tribulatione? Numquid non poteram majestatem meam mittere, et 1061C eruere te de periculo? Sed quia dimisi te libero arbitrio, et stadium tibi proposui, et non coronatur, nisi qui pugnaverit, propterea victoriam tuo arbitrio derelinquo (II Tim. II) .
Inimici Domini mentiti sunt ei. In Hebraico melius habet: Inimici Domini negabunt eum, hoc est, Judaei: inimici enim ipsius negaverunt eum. Sed isti inimici qui negaturi sunt eum, ergo perient? ergo reliquiae non erunt? Et quomodo jurasti Abrahae, Isaac, et Jacob: quoniam semen ipsorum sit quasi stellae coeli et sicut arena maris? Quare promisisti patribus, et non reddis filiis? Inimici Domini negabunt eum. Sed quid dicit? Et erit tempus eorum in saeculum. Cum introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI) . In futuro credent, modo non 1061D crediderunt. Nunc dicam ad Judaeos. Solent sibi applaudere, et dicere: Et erit tempus eorum in aeternum. Nos dicamus, verum est: credituri enim sunt de Judaeis. Denique legimus in Apocalypsi Joannis, duodecim millia de singulis tribubus, hoc est, centum quadraginta quatuor millia creditura, et hoc dicitur virginum esse. Ubi autem virginum tantus numerus erit, non virginum quantus erit? Ergo et nos dicamus Judaeis, et non erit tempus vestrum in aeternum, hoc est, in futuro saeculo. Sed ad te qui hodie non credis, quid pertinet? Et erit tempus eorum in saeculum. Inimicorum Dei quale tempus erit.
Et cibavit eos ex adipe frumenti. Induxit eos in terram repromissionis: cibavit non manna ut in deserto, 1062A sed frumento quod cecidit, quod surrexit. Et cibavit illos ex adipe frumenti. Videte mysterium Scripturarum: Ex adipe frumenti. Frumentum adipes habet: numquid et intestina habuit? Sed voluit largitatem et pinguedinem gratiae spiritualis ostendere, et ideo adipes nominavit. Et de petra melle saturavit eos. Ipse frumentum est: ipse petra est, qui populum Israel satiavit aqua in deserto. Spiritualiter melle, et non aqua saturavit eum, ut quicumque crediderunt et acceperunt cibum, mel sentiant in ore suo. Quam dulcia faucibus meis eloquentia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII) ! Denique et Dominus noster post resurrectionem propterea favum comedit, et de petra melle saturatus est (Luc. XXIV) . Ergo rem dico novam: Ipsa 1062B petra mel comedit, ut nobis mel tribueret, et dulcedinem, ut qui in Lege biberant myrrham, hoc est, amaritudinem: postea in Evangelio comedant mel Evangelii: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.