Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXXI.
Psalmus Asaph. Iste psalmus hortatur, ut si volumus Dominum habitare nobiscum, ea semper quae illi sunt placita, faciamus.
Deus stetit in synagoga deorum. Multa sunt schemata. Frequenter enim sedemus, interdum stamus, interdum jacemus, interdum currimus, interdum ambulamus, ita et Deus describitur pro varietate hominum, et status ipsius diversus inducitur. Si sancti sumus, et sumus similes Moysi, dicitur ad nos: Tu vero hic sta mecum (Exod. XVII) . Hoc enim dixit 1062C Deus ad Moysen. Stabat enim Moyses super petram, propterea et Dominus stabat illi. Si vero prius sancti fuerimus, et postea peccatores: jam non nobis stat Deus, sed ambulat: hoc est, movetur de loco suo, qui nobis ante steterat. Postquam nos moti fuerimus, et ipse nobiscum pariter movetur. Denique et Adam quamdiu in paradiso fuit, et mandatum servavit, stabat ei Deus. Postquam vero transgressus est: audivit vocem Dei ambulantis in paradiso. Vis scire quia ambulabat ei Deus? Quid ei dixit? Adam, ubi es? Qui ante stantem Deum non fugerat, postea ambulantem fugit (Gen. V) . Diximus de stante, diximus de ambulante, dicamus de sedente. Quandocumque sedens inducitur Deus, dupliciter inducitur. Aut quasi rex, aut quasi judex. Si quasi rex, videtur 1062D sicut Isaias: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Isai. VI) . Ibi quasi rex regnans inducitur. Quando vero quasi judex inducitur: throni positi sunt, et libri aperti sunt, ut in Daniele scriptum est: Quid dicitur? Throni positi sunt, et libri aperti sunt (Dan. VII) : hoc est, Dominus quasi judex sessurus, et omnium opera relecturus. Libri qui modo complicati sunt, tunc aperientur. Omne quod facimus, quod loquimur, quod cogitamus, etiam de otioso verbo reddituri sumus rationem. Scriptum est in libris Dei. Putat aliquis libros esse in coelo, ubi scribuntur peccata nostra: Ego libros puto conscientias nostras, quae tunc aperientur, et videbit unusquisque quod fecit. 1063A Nil occultum quod non revelabitur. Propterea throni positi sunt, et libri aperti sunt. Quanta scripta sunt in libro meo, et ne fratri quidem meo, neque amico meo audeo confiteri. Sciunt angeli quid fecerim, sciunt Throni, sciunt Seraphim; scit Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Diximus de Deo, quod aliis stet, aliis ambulet, aliis vero sedeat: aut quasi Rex, aut quasi judex: aliis vero dormit. Si quando nos derelinquit tentationibus, licet simus sancti: tamen relinquimur tentationibus ut probemur: eo tempore nobis dormit Dominus. Denique quid dicit Psalmista: Exsurge, ut quid dormitas, Domine (Psal. XLIII) ? Et apostoli, quando erant in navi, et navis fluctibus tundebatur, dormiebat eis Dominus: Propterea enim navis fluctibus tundebatur. Denique excitant eum, 1063B et evigilat, et statim tempestas quiescit (Marc. IV) . Diximus de quatuor schematibus Dei: quia aliis stet, aliis ambulet, aliis sedeat, et aliis quasi dormiat: aliis vero evigilat et consurgit. Deus stetit in synagoga deorum. Quia dii erant, propterea stabat ei Deus. In qua synagoga nostra, diversa Deus habet schemata: aliis stat, aliis sedet, aliis ambulat, aliis dormit. Cum ipse sit immutabilis, pro nostra varietate mutatur. Vide hominis dignitatem. Deus stetit in synagoga deorum. Largitur nobis nomen, ut largiatur et meritum. In medio autem deos dijudicat. Quasi imperator in medio exercitus dijudicat. Deus deos dijudicat. Res formidabilis, res terroris plena. Si deos dijudicat, de peccatore quid facit? Duos istos versiculos quasi propheta dixit; hoc vero quod sequitur:
1063C Usquequo judicatis iniquitatem? Ipse Deus loquitur ad judices, hoc est, ad principes populi. Specialiter isti versiculi qui sequuntur, ad judices dicuntur. Si saeculi judices, manifestum est. Si vero Ecclesiae judices, de episcopis intelligamus atque presbyteris. Usquequo judicatis iniquitatem? Qui judicat iniquitatem, judex iniquitatis est. Ille erat judex iniquitatis, de quo dicitur in Evangelio: qui Dominum non timebat, et hominem non reverebatur. Usquequo judicatis iniquitatem? Dedi vobis potestatem in gregem meum, et in populum Dei: debetis judices esse, et non lupi. Et facies peccatorum sumitis. Judicate egeno et pupillo, humilem et pauperem justificate. Eripite pauperem, et egenum, etc. Quando venerit ad vos judicium, non consideratis causam, non consideratis 1063D judicium, sed personnas eorum qui habent causas. Ac si dicat: Si venerit pauper, habens justum negotium, et venerit dives, habens malum negotium: vos personam aspicitis, non negotium. Hoc interim secundum unam interpretationem. Caeterum est et alia interpretatio sacratior. Solet in theatris unus homo frequenter diversas habere personas: nunc ingreditur in mulierem, nunc in virum, nunc in regem, et qui in regem processerat, rursum in servo procedit. Dixi exemplum, ut de carnali venire possimus ad spirituale. Et nos diversas personas accipimus. Quando enim irascor, personam leonis assumo. Quando res alienas rapio, lupi personam assumo. Quando vero crudelis sum et interficio, assumo personam crudelis. Sed quomodo 1064A qui sunt peccatores, in peccatis habent diversas personas, sic econtrario qui sancti sunt, habent et ipsi diversas personas, sed in bono. Quando eleemosynam facio, habeo personam quasi elementis. Quando vero bene judico, habeo personam boni judicis. Quando vero injuriam patior, et humilis sum, habeo personam humilis. Infelix est, qui plures in malo habet personas. Felix est, qui diversas personas habet in bono.
Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Qui? Mali judices. Quos ego deos vocabam, vitio suo mali appellati sunt. Nescierunt me, neque intellexerunt judicium meum: in tenebris ambulant. Quia dereliquerunt lucem: propterea in tenebris ambulant. Ego dixi: vos estis lux mundi, et vos declinastis a luce, et facti estis tenebrae. Quia ergo hoc 1064B fecerunt, videamus quid sequitur. Movebuntur omnia fundamenta terrae. Videte, principes mali qualem habent retributionem. Propter malos judices, terrae fundamenta quatiuntur. Hoc interim diximus primum secundum litteram: quoniam totius orbis concussio propter malos principes venit. Dicamus autem et aliter: Movebuntur omnia fundamenta terrae. Ego malos judices, qui fundamenta posuerunt in terram, et non in coelum, subvertam: qui debuerunt fundamentum habere Christum, quem posuit architectus Paulus: et noluerunt, sed in terram posuerunt fundamenta sua.
Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Audiat Eunomius, audiat Arius, qui dicunt Filium Dei similiter esse filium, ut nos sumus. Quod dii sumus, non est naturae, sed gratiae. Quotquot enim eum receperunt, 1064C dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I) . Propterea feci hominem, ut de hominibus dii fiant. Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Videte quanta sit dignitas, et dii vocamur et filii. Ego feci vos deos, sicut feci Moysen Pharaonis Deum (Exod. VII) : ut postquam dii fueritis, digni efficiamini filii mei. Considerate Scripturam divinam: Non est personarum acceptio apud Deum. Non dixit: Ego dixi, dii estis, reges et principes, sed omnes quibus aequaliter corpus dedi, et animam, et spiritum: aequaliter donavi, et deitatem, et adoptionem. Aequaliter omnes nascimur, et imperatores, et pauperes: aequaliter et morimur. Aequalis enim conditio est.
Vos autem sicut homines moriemini. Videtis ergo quoniam qui homo est, moritur. Deus enim non moritur. 1064D Et Adam quamdiu servabat praeceptum, et Deus fuit, non mortuus est. Postquam vero gustavit de arbore illicita, statim mortuus est. Denique dicit ei Deus: In quacumque die gustaveris, morte morieris (Gen. II) . Melius habet in Hebraeo: Vos autem sicut Adam moriemini. Sicut ille ejectus est de paradiso, sic et nos ejecti sumus. Et sicut unus de principibus cadetis. Quoniam dixerat: Filii excelsi omnes, non potest filius esse excelsi, nisi et ipse excelsus fuerit. Ego dixi, ut omnes vos excelsi sitis, ut ego excelsus sum. Vos vero sicut unus de principibus cadetis. Quoniam excelsi eramus, propterea cecidisse dicimur. Ubi sunt qui dicunt diabolum, diabolum esse factum? Ubi sunt qui dicunt malam naturam 1065A a Deo creatam? Secundum Hebraeum hic duo dicuntur: Vos autem sicut Adam moriemini. Sicut Pater vester noluit audire praeceptum Domini, et cecidit: ita et vos moriemini. Ergo illud de Adam dictum est. Hoc vero quod sequitur: Et sicut unus de principibus cadetis, quis est iste unus de principibus qui cecidit? Si volueris dicere Adam, jam in superioribus versiculis dictum est: Vos autem sicut Adam moriemini. Simulque videte significantiam verbi: Vos autem sicut Adam moriemini. Quoniam Adam mortuus est, et nos morimur. Diabolus vero qui princeps fuit et cecidit, non mortuus est. Neque enim potest angelica dignitas mortem recipere, sed tantum ruinam. Idcirco dixit: Sicut unus de principibus cadetis. Quomodo cecidit lucifer qui mane 1065B oriebatur: Et ecce, et hic cecidit, et ibi cecidit. Propterea cecidit, quia semper in coelestibus versabatur. Iste est cui dicitur in Ezechiel: Tu es resignaculum similitudinis (Ezech. XXVIII) . Videte quid dicat: Resignaculum similitudinis. Non dixit: tu es signaculum similitudinis: sed resignaculum similitudinis. Signaverat te, Deus, et similem sibi fecerat. Tu vero postea resignasti te ad similitudinem et imaginem Dei, et tu conditus es. Denique dicitur in ipsa prophetia: In medio Cherubim nutritus es: inter lapides jaspidis et carbunculi fuisti in paradiso Dei, et cecidisti, inquit, et a monte Dei vulneratus es. Iste est princeps Tyri ex eo tempore quo cecidit; siquidem Tyrus lingua Hebraea dicitur Sor (): hoc est, tribulatio. Ergo et iste princeps qui primo 1065C erat in coelo: nunc factus est princeps Tyri, hoc est tribulationis istius saeculi. Sicut unus de principibus cadetis. Quando dicit, sicut unus, ostendit esse et alios. Legite Apocalypsim Joannis: Draco quando de coelo cecidit, tertiam partem stellarum secum duxit (Apoc. XII) . Hucusque Deus locutus est ad homines, et rursum per prophetam loquitur.
Surge, Deus, judica terram. Surge, quia navis nostra fluctibus tunditur. Surge: Deus, judica terram: quoniam mali judices non judicant, sed evertunt legem tuam, et pecora tua lacerant. Tu surge, qui verus judex es. Quia ergo mali judices mortui sunt sicut Adam et ceciderunt sicut unus de principibus: propterea tu surge, tu judica, tu salva creaturam tuam. Mercenarius enim cum lupum viderit, 1065D fugit (Joan. X) , relinquit oves: non potest ita dolere alieno, quomodo dolet patri et matri. Dicamus et aliter: Surge, qui pro nobis passus es, pro nobis mortuus es: surge, et salva nos. Dicamus aliter: Qui venisti humilis et contemptus, veni quasi judex et vindica nos. Surge, Deus, judica terram. Videte significantiam proprietatesque sermonum. Non dixit: judica coelum, sed terram. Ergo terra judicatur, non coelum. Si ergo terra judicatur, et non coelum, ergo in coelo peccata non fiunt; si autem fierent in coelo peccata, diceret: Surge, Deus, judica terram, et coelum. Et videte clementiam prophetiae. Non dixit, interfice terram: sed judica, et salva. Non dixit, judica per angelos, judica per ministros tuos. Illi enim 1066A si judicaverint, non possunt misereri, quia exsecutores sunt sententiae tuae. Tu vero si judicaveris, poteris ipse misereri. Surge, Deus, judica terram. Imperator potest suam mutare sententiam: praefectus non potest. Propterea te judicem deprecamur, non contemnentes, sed precantes. Homines etenim et angeli ad comparationem tui crudeles sunt. Tu solus mitissimus judex es. Vultis scire quoniam Deus clemens est judex, et omnis homo crudelis est? Dormiente patrefamilias inimicus homo zizania superseminavit. Servi volunt evellere, et dicit paterfamilias: Dimittite ut simul crescant: ne cum zizania de frumento evellitis, eradicetis simul et triticum (Matt. XIII) . Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. Propterea te judicem deprecamur, quia omnibus 1066B gentibus misertus es. Quare non dixit, tu possidebis omnes gentes; sed, tu haereditabis? Ubicumque haereditas ponitur, ibi mors ante praecessit. Propterea haeredes et cohaeredes dicimur. Haeredes dixit Christi, quia pro nobis mortuus est. Cohaeredes, quia nobiscum regnaturus est. Tu haereditabis: Misisti enim servos tuos, revertamur ad apostolos, alium in circumcisionem, alium in gentes. Quamdiu Moysen miseras, quamdiu Isaiam, quamdiu Jeremiam, quamdiu alios prophetas: notus erat in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. In modica terra nominis Dei notitia ferebatur. Misisti Petrum piscatorem, qui dimiserat rete, qui ab opere callosam habebat manum. Non misisti oratorem, non misisti philosophum: Misisti hominem rusticanum, hominem piscatorem. 1066C Iste piscator, iste rusticanus de Jerosolyma perrexit Romam, et rusticanus cepit Romam quam eloquentes capere non potuerunt. Rursum ivit Paulus apostolus, et de Jerosolyma praedicavit usque in Illyricum, et praedicavit, ubi non erat praedicatum Evangelium, ne super alienum fundamentum poneret aedificium (Rom. XV) . Deinde dicit, quod de urbe Roma iret ad Hispaniam. Videte Paulum persecutorem, qui in Judaea fuerat persecutor, praedicat gentibus. Ubi sunt qui praedicant Alexandrum Magnum Macedonum imperatorem, quod in brevi spatio vicerit tantas gentes? Habuit exercitum, habuit et ingentes turbas, et non tale aliquid potuit, sed modicum quiddam. Iste vero Paulus quondam persecutor fuit, qui dicebat: Et si imperitus sum sermone, 1066D non tamen scientia (I Cor. XI) . Qui soloecismos facit in loquendo, crucem Christi portat, et quasi triumphans omnes capit. Totum orbem subegit ab Oceano usque in mare Rubrum. Dicat aliquis: hoc totum lucri causa fecerunt. Hoc enim dicit Porphyrius: Homines rusticani et pauperes, quoniam nihil habebant, magicis artibus operati sunt quaedam signa. Non est autem grande facere signa. Nam fecere signa in Aegypto magi contra Moysen (Exod. VII) . Fecit et Apollonius, fecit et Apuleius. Infiniti signa fecerunt. Concedo tibi, Porphyri, magicis artibus signa fecerunt, ut divitias acciperent a divitibus mulierculis, quas induxerant: hoc enim tu dicis. Quare mortui sunt? Quare crucifixi? Fecerunt et alii signa magicis artibus, sed pro 1067A homine mortuo non sunt mortui, pro homine crucifixo non sunt crucifixi. Sciunt isti hominem esse mortuum, et moriuntur sine causa? Felix ergo nostra victoria, quae in sanguine apostolorum dedicata est. Fides nostra non probatur, nisi per illorum sanguinem. Benedicamus ergo Deum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.