Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXXII.
Canticum psalmi Asaph. Iste psalmus vocem prophetae continet collaudantis Deum. Ait ergo:
Deus, quis similis erit tibi? Quia nullus est similis tui: nullum alium auctorem, nisi te quaerimus. Ne taceas, neque compescaris, Deus. Nos tacemus, tu pro nobis loquere. Justi vox est quae dicit: Neque compescaris, Deus. De justitia sua securus est.
1067B Quoniam ecce inimici tui sonuerunt. Possumus secundum tropologiam de Ecclesia interpretari et haeresibus. Possumus autem secundum litteram interpretari de populo Judaeorum, et de caeteris gentibus, quae in circuitu expugnant Judaeam. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt. Vocem et detractionem adversariorum sonitum voluit appellare. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt. Videte quid dicat: Sonuerunt, hoc est, quasi cymbalum tinniens, sic sonuerunt auribus meis. Sonus proprie dicitur, cum auditur tantummodo sonus, et vox non intelligitur. Ergo quod dicit, hoc est: Illi quidem loquebantur, et quasi volebant me arguere: caeterum ego non quasi vocem, sed quasi sonum audiebam. Et qui oderunt te, extulerunt caput. Videte quid dicat: Ergo qui elevat 1067C caput, odit Deum. Superbis enim Dominus resistit: humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, et I Petr. V) . Et qui oderunt te, extulerunt caput. Si causam habes contra aliquem: si tibi detrahit frater tuus, et tu es humilis pro Christo, et ille superbus propter diabolum, tu imitaris eum qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matt. XI) . Ille autem qui erigitur, illum imitatur qui dicit: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, ero similis Altissimo (Isai. XIV) . Et qui oderunt te, extulerunt caput.
Super populum tuum malignaverunt consilium. Sufficit alicui, si populus Dei sit. Cogitaverunt adversus sanctos tuos. Hoc interpretatione non indiget. Legisse, intellexisse est.
Dixerunt, venite et disperdamus eos de gente. Et 1067D non sit gens, quia populus Dei est. Et non memoretur nomen Israel ultra. Non memoretur hic, qui sensu videat Deum.
Quoniam cogitaverunt unanimiter simul. Infelices nos: Infelix populus Dei, non potest in bono tantam habere concordiam, quantam mali habent in malo. Adversus te testamentum disposuerunt tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae: Moab Agareni, Gebal, et Amon et Amalec, alienigenae cum habitantibus Tyrum: etenim Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium Lot. Undecim sunt qui pugnant adversus sanctum. Quoniam ergo pugnaverunt contra sanctos, ad perfectum numerum, id est, duodecimum, venire non potuerunt. 1068A Tabernacula Idumaeorum. Non habent domus fundamentum, sed tabernacula quae cito pertranseunt. Idumaea dupliciter interpretatur, aut sanguinea, aut terrena. Videte ergo qui pugnant adversus sanctos. Tabernacula Idumaeorum, terreni et Ismaelitae interpretantur, obedientes sibi, hoc est, quodcumque cor habuerit, et mala cogitatio, statim faciunt. Propterea dicitur in Ezechiele: Fili hominis, loquere adversus prophetas, qui sequuntur cor suum, et quodcumque impellit cogitatio, faciunt (Ezech. XIII) . Nos autem non debemus sequi cogitationem nostram, nec dici Ismaelitae, hoc est obedientes sibi, sed Ismael, hoc est, obedientes Deo. Moab, ex patre, hoc est, recedentes a Deo Patre. Agareni, proselyti. Qui cum deberent esse habitatores 1068B Dei, proselyti facti sunt. Gebal interpretatur, vallis vana. Ge, dicitur vallis. Bal vero interpretatur, vana. Isti ergo qui contra Dei populum sunt, non sunt de monte, sed de valle vana. Et Ammon interpretatur, populus turbidus: hoc est, qui confidunt in multitudine, et non in simplicitate. Amalec, interpretatur lingens terram. Quicumque enim pugnant adversus populum Dei, non comedunt coelestem panem, sed lingunt terram sicut serpens. Alienigenae. Ubi dicitur, alienigenae, in Hebraeo habet Philistiim. Philistiim vero interpretantur, cadentes potione: hoc est, qui inebriati sunt de calice diaboli, et inebriati ceciderunt. Cum habitantibus Tyrum. Tyrus lingua Hebraea dicitur Sor, quod interpretatur, tribulatio et angustia. Qui debuerant esse peregrini 1068C in isto saeculo, facti sunt habitatores. Isti ergo qui expugnant populum Dei, habitant in Sor, hoc est, in angustia et tribulatione animae suae. Istae ergo tantae gentes quae pugnant adversus sanctum, videamus quem habent principem: Salvatorem, an diabolum. Quid sequitur? Etenim Assur venit cum illis. Assur, Nabuchodonosor adversarius Dei, qui populum Dei duxit in captivitatem: licet videatur gentes habere plurimas pro se dimicantes: tamen principem habent Assur, hoc est, diabolum. Facti sunt in adjutorium filiis Lot. Lot, interpretatur declinans. Daemones ante fuerunt angeli, et postea cum diabolo ceciderunt, et facti sunt satellites ejus, sicut scriptum est in Apocalypsi Joannis: Quia draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum 1068D (Apoc. XII) . Ergo quid dicit? Isti qui venerunt cum tantis gentibus, et expugnaverunt populum tuum, et venit cum eis Assur, et principem habent diabolum, facti sunt in adjutorium filiis Lot, hoc est, daemonibus. Qui a te declinaverunt, hoc operantur quod et daemones. Videtis quia difficillima loca sunt; videtis quia obscura sunt, et in singulis sermonibus magna sunt sacramenta, et necessitate compellimur in verbis Hebraicis, et plenis mysteriis diutius immorari. Neque enim nunc rhetoricum locum eventilamus, sed id quod a Spiritu sancto dictum est, interpretari nitimur. Nisi enim sic interpretetur, ut diximus, quid prodest Ecclesiis Christi legere tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, 1069A et caetera nomina? Quoniam ergo venerunt contra populum tuum, videamus quid eis imprecetur Psalmista.
Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin. Legistis in Judicum libro: Iste est Madian quem expugnavit Gedeon (Judic. VII et VIII) . Jabin, et Sisara isti sunt, quos expugnavit Debbora et Barach (Judic. IV) . In torrente Cison disperiunt in Endor. Debbora et Barach interfecerunt Sisaram principem militiae. Ergo quod dicit, videte quid sit: Domine, quantam habent superbiam! quoniam cum tanto veniunt exercitu, quoniam Nabuchodonosor habent principem Assyriorum: quoniam facti sunt in adjutorium filiis Lot: quoniam hoc agunt quod agunt daemones: quoniam superbia ipsorum usque ad te elevata est: propterea te deprecor, ut ad ignominiam 1069B suam, non a viro vincantur, sed a muliere. Facti sunt ut stercus terrae. Qui? Madian, et Sisara, et Jabin. Isti tres facti sunt, sicut stercus terrae. Madian interpretatur relinquens judicium: Quicumque pugnat contra populum meum, non cogitat futurum esse judicium. Sisara interpretatur equi visio. Isti qui pugnant contra populum tuum, non sunt de grege tuo, et de pecoribus tuis, sed de equis qui insaniunt in feminas. Isti ergo equi semper parati in praelium sunt. Sicut Jabin. Jabin interpretatur intellectus. Qui sibi in sua sapientia confidunt, et non in gloria Dei. Facti sunt ut stercus terrae. Illi qui gloriabantur in exercitu, qui habebant principem Assur, et dicebant: In coelum ascendam, non solum in terram ceciderunt, sed in terra stercus facti sunt.
1069C Pone principes eorum. Quorum? Qui pugnant contra populum tuum. Sicut Oreb et Zeb, et Zebee, et Salmana. Omnes principes eorum. Legisse vos puto historiam in Judicum libro: quoniam Gedeon qui vocatur alio nomine Jerobaal, pro populo Dei pugnans, hos quatuor reges vicerit et interfecerit eos (Judic. VI et VII) .
Videte quales sunt principes Madianitarum, qui reliquerunt judicium Dei: Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana. Quis putat in istis verbis esse mysteria Salvatoris? Legunt hoc philosophi, et irrident. Legunt rhetores, et putant esse deliramenta. Non solum autem rhetores, sed et Judaei non habent clavem scientiae: quoniam velamen positum est ante oculos eorum. Oreb interpretatur foramen, in quo coluber ingreditur. Zeb interpretatur lupus. Videte 1069D nomina principum adversariorum Christi. Zebee, hostia, hoc est, quos lupus suffocaverit. Et Salmana, perfecti in malitia. Videte ergo nominum sacramenta.
Qui dixerunt: haereditate possideamus sanctuarium Dei. Dixerunt, sed non perfecerunt: quia Dominus pugnabat pro populo suo.
Deus meus, pone illos ut rotam. Videte clementiam prophetae: Non precatur contra eos, sed pro eis. Videte quid dicat: Deus meus, qui Deus es omnium, meus proprie Deus. Deus meus, pone illos ut rotam. Qui quasi fundamentum habent in malitia: non habeant fundamentum, sed vacillent, et non stent in malitia. Sicut stipulam ante faciem venti, sicut ignis qui comburit silvam. Sicut stipulam: non sicut frumentum, 1070A sed, stipulam; quod dicit, hoc est: si quis est in eis stipula et palea, pereat. Sicut ignis qui comburit silvam. Non dixit, arbores frugiferas; sed, silvam, quae non habet fruges. Si quis ergo stipula est, et non habet frumentum: si quis silva est, et non habet fruges, hic pereat. Sicut flamma comburens montes. Superbia in eis pereat.
Ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua. Quid? Occides eos? Non: sed, Turbabis eos. Ut salventur.
Imple facies eorum ignominia. Ut confundantur. Quare hoc? Ut quaerant nomen tuum, Domine. Videtis ergo quia non contra eos, sed pro salute ipsorum deprecatur. Denique et in sequentibus videte quid dicat:
Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur et pereant. Pereant secundum hoc quod 1070B mali sunt, et salvetur quod bonum est. Denique videte, quoniam perditio hic non abolitionem sonat, sed salutem. Qui sequitur.
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. Erigat se qui vult ut erigatur. Nos dicamus: Tu solus Altissimus in omni terra. Quantumvis aliquis exaltetur, nos habeamus Deum, cui excelsius nomen est, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.