Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXXIV.
In finem filiorum Core. Psalmus hoc titulo praenotatur. Frequenter dixi, ubicumque titulus est, filiorum Core, nihil triste est, sed semper laetum. Tristitia enim patris, filiorum gaudio consolatur. Denique 1074D diligenter psalmos relegite, et ubicumque inveneritis titulum, filiorum Core, nihil triste reperietis. Frequenter dixi Core, quod interpretatur Calvariae locus: necesse est ut laetum aliquid significet. Denique quis est iste Core? Qui de Jericho ascendebat in Bethel. Bethel domus Dei. Diligenter animadvertite. Quicumque in Jericho est, et vult ire ad domum Dei, necesse est ut ascendat. Ergo de Jericho Core noster, hoc est, Elisaeus, ascendit in domum Dei in Bethel, et egrediuntur de Bethel, hoc est, de domo Dei, hoc est, de synagoga ubi prius fuerat domus Dei, egrediuntur pueri quadraginta duo, et illudunt Elisaeum et Core nostrum, et dicunt: Ascende, Calve; ascende, Calve. Ille venit ad domum suam, et irridetur a parvulis Bethel. Verum Elisaeus ille patientissimus, qui propterea venerat in Bethel ut salvaret, respexit se aliquando: respexit, et jussit de saltu 1075A exire duos ursos, et interfecerunt quadraginta duos pueros (IV Reg. II) . Sic et Dominus noster, hoc est, noster Core, cum venisset in Bethel, et vellet ascendere, irrisus a parvulis, jubet exire duos ursos, hoc est, Vespasianum et Titum, et interfecerunt quadraginta duos pueros. Qui sunt isti quadraginta et duo pueri? Ab ascensu Christi usque ad subversionem Jerusalem, quadraginta et duo anni sunt. Diligenter aspicite, et sic invenietis. Dedit itaque illis locum poenitentiae quadraginta et duos annos post resurrectionem suam, cum ad Bethel ascenderet. Sed quoniam illi irridebant: Ascende, Calve; ascende, Calve; egressi sunt duo ursi, et intefecerunt illos.
Benedixisti, Domine, terram tuam. De adventu dicitur Salvatoris. Hoc proprie secundum historiam. Caeterum secundum tropologiam, cum dixerimus de historia, postea dicemus. Benedixisti, Domine, terram 1075B tuam. Hoc diximus de adventu Salvatoris. Terra quae te offenderat, quae idololatriis fuerat inquinata, te veniente salvata est. Benedixisti, Domine, terram tuam. Loquitur peccator postea veniam consecutus. Benedixisti, Domine, terram tuam. Licet tribulos et spinas attulerit, tamen creatura tua est, et ideo salvata est. Avertisti captivitatem Jacob. Eorum qui in Christo crediderunt. Avertisti captivitatem Jacob. Quicumque in peccatis est, captus tenetur.
Remisisti iniquitatem plebis tuae. Non propter opera eorum, sed propter misericordiam tuam salvasti populum tuum. Et operuisti omnia peccata eorum. Usque ad finem de adventu Salvatoris psalmus est, sicut dixit, misericordia et veritas. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria 1075C in terra nostra. Vere enim gloria Dei habitavit in terra nostra, et deinde justitia de coelo prospexit. Etenim Dominus dabit benignitatem. Quam benignitatem? Terra nostra dedit fructum suum. Maria, terra nostra, caro nostra, dedit fructum suum. Justitia ante eum ambulavit. Justum fructum dedit terra virgo. Hoc interim diximus secundum historiam: nunc dicamus secundum tropologiam: Remisisti iniquitatem plebis tuae. Nemo dimittit, nisi quod debetur. Operuisti omnia peccata eorum. Virtutibus operuisti, et propterea peccata non parent. Ac si diceret: Iniquitatem operuisti justitia; impudicitiam operuisti castitate; nigredinem operuisti candore.
Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuae. Converte nos, Deus salutum nostrarum, 1075D etc. Videte quid dicat: Tu quod in te fuit, aversus es ab ira propter clementiam tuam. Converte nos, Deus. Tu aversus ab ira, nos avertisti a peccatis. Converte nos, Deus salutum nostrarum. Quare non dixit, salutis nostrae, sed salutum nostrarum. Si semel peccaremus, una indigeremus salute. Multa peccavimus: propterea multis indigemus salutibus.
Deus, tu conversus vivificabis nos. Quamdiu ergo ad nos Dominus non convertitur, mortui sumus.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Quod Salvator descendit, misericordia Dei est. Non venisset medicus, nisi aegrotarent plurimi. Quoniam aegrotabant plurimi, propterea venit medicus. Quoniam indigebamus 1076A misericordia, propterea venit Salvator.
Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Multi putant quando loquitur Moyses et dicit: haec dicit Dominus, et Isaias, et caeteri, et cum dicitur: Factum est verbum Domini ad Isaiam, sive ad Ezechiel prophetam; quoniam forinsecus sermo fiat, et per istas aures audiat propheta quod loquitur a Domino: Non est ita. Denique et Dominus noster quid loquitur ad Pharisaeos et Judaeos? qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII) . Et Isaias ait: Dominus addidit mihi auriculam (Isai. V) . Videte quid dicat: Dominus addidit mihi auriculam. Quoniam non habebam illam auriculam quae in corde est; addidit mihi ut Dei possim audire sermones. Et nunc ergo propheta quodcumque audit, audit in corde. 1076B Quando enim clamamus in cordibus nostris, abba pater, et clamor ille silentii est, et silentium auditur a Domino: sic et Dominus loquitur ad cor nostrum, quod clamat, abba pater. Ideo ergo nunc dicit propheta: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Tale quid et Abacuc propheta dicit: Stabo in contemplatione, et videam quid respondeat mihi Dominus, et quid respondeam ad eum (Abac. II) . Et audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Ergo et hoc quod dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: loquitur in corde, loquitur in sensu. Vultis scire qualis sit clamor cordis? Vultis scire quoniam clamor apud Deum non vocis, sed lacrymarum est? Dicitur in Lamentationibus Jeremiae: Non tacuit pupilla oculi mei (Thren. II) . Quoniam loquetur 1076C pacem in plebem suam. Proprie dicitur hoc de populo Judaeorum, qui in Christum credituri sunt. Hoc est de adventu Christi. Dicitur et de fide populi Judaici, hoc est, de apostolis, et quicumque apostolis crediderunt. Quoniam loquetur pacem in plebem suam. Pax non dicitur, nisi quando bellum non est.
Et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor. Hoc est, qui primum sequebantur carnem, et postea convertuntur ad cor. Ut sciatis quia pro Judaeis dicitur iste versiculus, hoc est, de his qui crediderunt in Salvatorem: videte exempla quae diximus. Fac mihi Judaeum legere Leviticum, et omnia illa sacramenta quae scripta sunt, et quomodo leprosus ingreditur in synagogam, quomodo gallina tollitur et obtorquetur illi collum. Deinde dicitur de 1076D sanguine quomodo aspergatur: dicitur de aqua: dicitur de hyssopo: dicitur etiam quomodo scindantur illi vestimenta, et sic ingreditur in synagogam ille qui leprosus fuerat. Si secundum litteram legamus, quid nobis prodest quod legimus? Si vero conversi fuerimus ad cor, si spiritualiter intellexerimus: videbimus quoniam leprosus non potest intrare ad populum Dei, nisi scindantur vestimenta ejus, nisi quodcumque clausum fuerit reveletur. Denique videte, quoniam iste leprosus nisi per sanguinem et aquam, et hyssopum, non ingreditur synagogam. Ergo et tu qui usque hodie leprosus fuisti, non apparebat lepra tua antequam venires ad sacerdotem. Sed quoniam venisti ad sacerdotem, dissuit 1077A sacerdos vestimenta tua, et quod tectum videbatur et sanum esse, ostendit leprosum. Omnia peccata tua et lepram tuam posuit ante oculos tuos, et ideo te reducit in synagogam Dei per sanguinem et aquam. Per sanguinem, per passionem Christi, et per aquam, per baptismum. Ergo post lepram sanari non poteris, nisi per passionem et per baptismum. Et cum hoc feceris, dicitur et illud: Asperges me hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L) . Usque hodie in Aegypto es: quamdiu non veneris ad sanguinem et ad aquam, salvari non poteris. Vis ut exterminator qui interfecit Aegyptum, non te interficiat? Tolle hyssopum, intinge in sanguine, asperge postes tuos. Exterminator cum viderit sanguinem in fronte tua, 1077B accedere non poterit. Hoc totum quare dixi? Quia scriptum est: Et in eos qui convertuntur ad cor. Ergo non poterit Deus loqui pacem plebi suae, nisi eis qui convertuntur ad cor.
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius. Ostendo viam salutis, do misericordiam, licet necdum conversus es ad cor: tamen exspecto, do locum poenitentiae. Et hoc totum quid est. Ut inhabitet gloria in terra nostra. Propterea te ad poenitentiam vocat: ut qui leprosus eras, habeas hospitem Christum.
Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt. O quam praeclara amicitia! Misericordia et veritas obviaverunt sibi. Peccator es: audi quid dicat, misericordia. Sanctus es: audi quid dicat, et veritas. Nec si peccator es, desperes: nec si 1077C justus es, superbias. Dicamus aliter: Duo sunt credentes populi: unus de gentium populo, et alius de Judaeorum. Judaeis repromissum est quod veniret Salvator: nobis autem qui extranei eramus a lege Dei, non est repromissum. Misericordia igitur est in populo gentilium, veritas in populo Judaeorum: quia quod repromissum est, venit hoc est, quod repromissum est, patribus, hoc completur in filiis. Justitia et pax osculatae sunt. Videte quid dicat: Justitia et pax osculatae sunt. Ipsum est quod supra dixit: Misericordia et veritas. Misericordia ipsum est quod et pax: veritas autem ipsum est quod et justitia. Si quid enim ad pacem pertinet, hoc et ad misericordiam, et si quid ad veritatem, hoc ad justitiam. Videte ergo quid dicat: Justitia et pax deosculatae sunt, hoc est, misericordia 1077D et veritas amicitiam fecerunt, hoc est, et gentilium populus et Judaeorum sub uno pastore Christo est.
Veritas de terra orta est. Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV) . Ille qui dicit, ego sum veritas, de terra ortus est. Quae est ista veritas quae de terra orta est. Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus exiet (Isai. XI) . Et in alio loco: Quoniam Deus operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII) . Quid dicis, Manichaee, qui negas carnem habuisse Salvatorem? Ecce veritas, id est, Salvator de terra, hoc est, de Maria ortus est. Et justitia de coelo prospexit. Justum enim erat, ut Salvator misereretur populo suo. Videte quid dicat: O justa judicia Dei et ininvestigabiles viae ejus! Veritas de 1078A terra orta est, hoc est, Salvator. Et rursum: Et justitia de coelo prospexit. Justitia ipse Salvator est. Quomodo de terra orta est? Quomodo de coelo prospexit? De terra orta est, quod homo natus est; de coelo prospexit, quoniam Deus semper in coelis est, hoc est, natus quidem est de terra; sed ille qui de terra natus est, semper in coelo est, hoc est, sic apparebat in terris, ut coelum non derelinqueret. Deus enim ubique prospexit: quoniam donec peccabamus, avertebat oculos suos a nobis. Quod dicit, hoc est: Justum est ut figulus misereatur operibus suis, ut pastor misereatur gregi suo. Nos populus ejus sumus, nos creatura ejus sumus. Propterea ergo de terra ortus est, et de coelo prospexit, ut impleat justitiam suam, et misereatur operi suo. Denique ut 1078B sciatis quoniam justitia non crudelitatem sonat, sed misericordiam, videte quid dicat:
Etenim Dominus dabit benignitatem. Propterea prospexit de coelo, ut misereatur operibus suis. Et terra nostra dabit fructum suum. Veritas quidem de terra orta est. Hoc de praeterito. Nunc de futuro dicitur: Et terra nostra dabit fructum suum. Nolite desperare: quod semel natum est ex Maria, quotidie et in nobis nascitur. Et terra nostra dabit fructum suum. Et nos possumus parere Christum, si volumus. Et terra nostra dabit fructum suum, de quo fiat coelestis panis, de quo dicitur: Ego sum panis, qui de coelo descendi (Joan. VI) . Haec quidem omnia diximus de misericordia Domini, quoniam propterea venit ut salvaret humanum genus. Verumtamen scire debemus, quoniam ipse judicaturus 1078C est vivos et mortuos, ipse veniet ad judicium.
Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos. Nolite negligentes esse. Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos. Videte quid dicat, gressus suos: ubi non sunt lapides, ubi non sunt spinae et tribuli, ubi aequalis est via, ubi ambulare potest, ubi non potest impingere. Et nos ergo faciamus in corde nostro viam Domino; de qua via laborabat et Joannes, et clamabat in eremo, ut faceremus viam Domino (Matt. III) . Ergo et nunc dicitur: Et ponet in via gressus suos. Ubi invenit viam, ambulat. Licet ante habebamus spinas et tribulos, licet et lapides, dicitur nobis in Isaia: Et lapides de via projicite (Isa. LVII) . Hoc autem propterea dicit: ne cum voluerit deambulare in via nostra, impingat 1078D pedem suum. Lapides qui in via sunt, et projici jubentur, peccata nostra sunt. Non ambulat in corde nostro Christus, si peccatum aliquod fuerit, statim impingit in lapides. Et ponet in via gressus suos. Faciamus viam, et ponet in via gressus suos Jesus, cui sit gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.