Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXXVI.
Psalmus Cantici filiis Core. Inter psalmum et canticum quid interest, frequenter dixi: Psalmus ex Psalterio dicitur: Canticum vero ex voce profertur. Psalmus refertur ad manus, hoc est, ad opera: canticum ad theoriam.
Fundamenta ejus in montibus sanctis. Non praedixit cujus; et dixit: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Qui loquitur, propheta est. Filii sunt Core. Core quid interpretatur, frequenter dixi: Calvaria, hoc est filii resurrectionis. Fundamenta ejus, 1080B sive Dei, sive certe Ecclesiae. Quae sunt autem fundamenta, nisi Pater, et Filius, et Spiritus sanctus? Haec ergo fundamenta non sunt in vallibus, sed sunt in montibus, et non in montibus quibuscumque, sed in montibus sanctis. Loquitur Paulus: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III) , hoc est fidem Trinitatis. Denique dicit, et in alio loco: Exspectabant enim civitatem habentem fundamenta: cujus artifex et conditor Deus (Hebr. XI) : Fundamenta ejus in montibus sanctis. Ideo dixit in montibus sanctis: quia sunt et alii montes non sancti. Denique dicitur in Isaia: Super montem tenebrosum levate signum (Isai. XIII) . Et in alio loco dicitur: Quis es tu, mons corrupte (Zach. IV) ? Dicitur et in Jeremia: Dicat Domino 1080C Deo vestro gloriam, antequam offendant pedes vestri ad montes tenebrosos (Jerem. XIII) . Videtis ergo quia sunt et montes tenebrosi, et dicitur nobis a Jeremia, ut demus gloriam Deo, antequam offendant pedes nostri ad montes tenebrosos. Si enim pedes nostri impegerint ad illos montes, gloriam Domino dare non possumus. Fundamenta ejus in montibus sanctis. Quos nos possumus dicere fundamenta? Apostolos. In illis erant fundamenta: ibi primum posita est fides Ecclesiae, et ibi fundamenta sunt posita. Et quia unusquisque superaedificat fundamento: alius aurum, alius argentum, alius lapides pretiosos: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Istas portas diligit, quas videmus corruisse. Istas portas diligit, et 1080D istam Sion diligit, quae arata est sicut ager. Et videte quid dicat: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob. Videte quid dicat: Super omnes civitates Jacob, hoc est, Judae: istam tantum diligit civitatem. Et quomodo videmus alias ex parte stare, et istam penitus corruisse? Legamus Apocalypsim Joannis (Cap. XXI) : legamus et Isaiam (Cap. LXII) . Ubi aedificatur civitas Jerusalem, et duodecim portae ipsius dicuntur esse de lapidibus pretiosis constructae, et ipsa civitas de coelo descendit, et dicuntur muri ejus aurei, et dicuntur plateae ejus stratae esse smaragdo, et dicuntur singulae portae ex singulis lapidibus pretiosis (Ezech. XXVIII) . Hae sunt totae Domini divitiae, et hoc diligit Dominus 1081A quod et homines? Prohibet nos ab avaritia, et ipse de avaritia exstruit civitatem? Ergo, diligit Dominus portas Sion. Illas portas duodecim Sion, manifestum est quod de apostolis scripsit. Super omnia tabernacula Jacob, super omnes veteres sanctos. Hoc interim diximus secundum unum tropum. Dicamus autem et aliter: Diligit Dominus portas Sion. Mihi videntur portae Sion esse virtutes. Sicut enim portae mortis sunt vitia atque peccata: ita portae Sion videntur mihi esse virtutes. Denique dicit in alio loco: qui exaltas me de portis mortis (Psalm. IX) . Si autem portae mortis peccata sunt: ergo portae Jerusalem virtutes sunt. Super omnia tabernacula Jacob. Videte quomodo Jacob, hoc est, vetus populus, non habet fundamentum, 1081B nec domum fundamentis positam, sed tabernacula quae cito pertranseunt.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Ergo hoc quod dictum est, fundamenta ejus in montibus sanctis, possumus et de Deo dicere. Possumus autem et hoc dicere: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Quae est ista civitas ubi dicta sunt gloriosa? In omnibus prophetis dictum est de hac civitate. Isaias dicit: Exsurge, exsurge, Jerusalem, induere fortitudinem brachii tui (Isai. LII) . Iterum ipse Isaias: Ego civitas firma, civitas quae non oppugnatur. Dicit et David: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV) . Et in alio loco: Domine, in civitate tua imagines eorum dissipabis (Psal. LXXII) . Et Salvator gloriosa locutus est de hac civitate. Non potest abscondi civitas super 1081C montem posita (Matt. V) .
Memor ero Raab, et Babylonis, scientium me. Quoniam dixit: gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei, et tamen ipsam civitatem Ecclesiam intelligimus de gentibus congregatam, propterea nunc de vocatione gentium dicitur: Memor ero Raab, et Babylonis scientium me. Quicumque peccator est, securus sit. Dominus memor fuit Raab. Securum dixi, si revertatur ad Dominum. Caeterum securitas sine lacrymis, non habet remedium. Memor ero Raab. Raab illius meretricis quae suscepit exploratores Jesu: quae erat in Jericho, quo venerat Jesus, et misit duos exploratores Jericho (Josue II) . Mundus iste, qui in septem diebus subvertitur, vult interficere exploratores. Et cum ille cupiat interficere exploratores, 1081D sola meretrix Raab suscepit. Et suscepit eos non in inferiori loco, sed in coenaculo. Dicamus ergo primum secundum quod vulgo dicitur: neque enim debemus et illam interpretationem dimittere. Et suscepit eos non in inferiori loco, sed in coenaculo. In domate, hoc est, in sublimitate fidei suae, et abscondit eos in lino, hoc est, in stupa lini. Hoc interim diximus secundum historiam, et videtis quomodo de ipsa historia paulatim ad mystica ascendimus sacramenta. Jesus dux, qui populum eduxerat de Aegypto: Jesus dux, qui interpretatur Salvator, Mose mortuo, et sepulto in terra Moab, in terra Arabiae, hoc est, Lege mortua, in Evangelium cupit inducere populum suum. Emittit duos 1082A exploratores Jericho. Duos exploratores, unum in circumcisionem, alium in gentibus, Petrum et Paulum. Jericho quaerit eos occidere: illa eos suscepit meretrix, Ecclesia de gentibus congregata. Credit in Jesum, et quos volebat Jericho interficere, ipsa salvat in domate suo. Et ponit eos in domate suo, in excelsa fide sua, et abscondit eos in lini calamo. Licet meretrix sit, tamen ponit eos in lino. Linum multo labore, et diligentia in candorem venit. Scitis ipsi, quoniam linum de terra nascitur, et cum in terra natum fuerit, nigrum est: nullam speciem habet, nullum usum. Primum ergo tollitur de terra, frangitur, deinde torquetur, postea lavatur, deinde tunditur, deinde plectitur, et multa cura et labore vix venit ad candorem. Ergo hoc dicitur, 1082B quod ista quidem meretrix suscepit exploratores in lino suo, ut illi exploratores linum ipsius verterent in candorem. Quid igitur? Dat illis consilium, et sic dicit: Exspectate his tribus diebus. Non erat una dies, non duo, nisi tres dies. Videte quid dicat. Exspectate tribus diebus. Non nominat tres noctes, sed tres dies: quia illuminatum habebat cor. Et deinde dicit post tres dies. Et quid dicit: Nolite, inquit, ire per campestria, sed in montana conscendite. Ecclesiae enim fides non est in vallibus, sed in montibus constituta. Jericho ergo postea subvertitur ab Jesu, et ista sola meretrix reservatur incolumis. Ergo hoc dicitur: Memor ero Raab, hoc est, quae suscepit exploratores meos, et ego in die judicii memor ero ejus. Memor ero Raab. Raab quid 1082C interpretatur? diximus secundum historiam: dicamus et secundum nominis interpretationem. Juxta anagogen Raab dupliciter interpretatur. Aut interpretatur latitudo: aut certe interpretatur superbia. Ergo videte quid dicat. Illa quae quondam ambulabat in lata et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII) : illa quae superba erat, et habebat impetum ad ruinam, postea conversa est in humilitatem. Memor ero Raab, et Babylonis. Babylon interpretatur confusio. Videte quid dicat: Non solum Raab memor ero, sed etiam Babylonis: quaecumque anima a vitiis peccatisque confusa est. Et Babylonis scientium me. Videte quid dicat: Licet aliquis Raab fuerit, licet Babylon fuerit: tamen memor ero quicumque me scierit. Ergo si fuerimus Raab, et 1082D Babylon, etiam debemus esse securi, et dicere: Deus dixit: memor ero Raab, et Babylonis. Sed videte quid sequitur: Scientium me. Fuerunt Raab et Babylon, sed postea conversi sunt ad me. Memor ero Raab et Babylonis scientium me. Illa quae quondam erat in latitudine peccatorum, ascendit postea ad memoriam Dei. Hucusque quasi per aenigma locutus est: nunc vero apertius loquitur ad vocationem gentium. Videte enim quid dicat:
Ecce alienigenae et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic. Alienigenas vocat ad distinctionem Israel. Nos enim sumus alienigenae, et Tyrus. Tyrus interpretatur tribulatio, hoc est, sor: et populus Aethiopum niger, et in peccatorum sordibus involutus. 1083A Et populus Aethiopum. Hoc est, quod dicitur: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII) . Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum. Quod dicitur, hoc est: Illi qui ante alieni erant, illi erant in tribulatione: qui erant positi in corde maris. Dicitur enim de Tyro: Tyrus posita in corde maris. Illi igitur qui prius erant in mari, et fluctibus tundebantur, postea inventi sunt in Ecclesia. Et populus Aethiopum. Nos quondam Aethiopes fuimus, Aethiopes vitiis atque peccatis: quoniam peccata nos nigros fecerant, sed postea audivimus: Lavamini, mundi estote (Isai. I) . Et diximus: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L) . Nos ergo Aethiopes versi sumus in candorem. Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic. Ubi 1083B fuerunt? Ubi gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea? Septuaginta interpretes ita transtulerunt: Numquid Sion dicet homo? Spreverunt ergo multi, nec intellexerunt μήτι Σιὼν, quid est, et addiderunt ρ et legunt μήτιρ Σιὼν ἐρεῖ ἄνθρωπος. Et hoc propterea dicunt: quoniam sequitur: et homo natus est in ea. Speraverunt etiam ita debere dici: mater Sion dicet homo, quoniam filius natus dicitur: propterea errant in matris vocabulo. Dicamus ergo primum secundum quod vulgo dicitur: neque enim debemus et illam interpretationem dimittere. Dicamus ergo et nos: Mater Sion dicet homo, et homo natus est in ea. Isti qui nati fuerunt in Ecclesia, alienigenae, Tyrus, et populus Aethiopum: isti sunt qui nascuntur 1083C in Ecclesia: credunt in Ecclesiam, et nascuntur in Ecclesia. Nisi enim baptizati fuerint, filii Ecclesiae non erunt. Isti vero qui baptizati sunt in Ecclesia, matrem appellant Ecclesiam. Dicamus, et secundum Hebraicam Veritatem: Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea? Quod dicit, hoc est, quis poterit nuntiare Sion? quis ei poterit nuntiare hominum: quoniam homo nascetur in ea, et ipse salvabit eam? Hoc est, nullus hominum potest ei nuntiare, quia Sion salvetur in homine qui in ea nascitur. Et homo natus est in ea. Quis est iste homo? Et ipse fundavit eam Altissimus. Respondeant Ariani: quoniam dicunt Altissimum solum Patrem esse: ecce hic de Filio dicitur: Et ipse fundavit eam Altissimus. Non dixit: Filius Dei, qui erat in principio 1083D apud Patrem. Sed quid dixit? Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Si autem, Altissimus dicitur, quanto magis verbum Dei!
Dominus narrabit in scriptura populorum, et principum horum qui fuerunt in ea. Non dixit, qui sunt in ea, sed qui fuerunt in ea. Dominus narrabit: et quo modo narrabit? Non verbo, sed scriptura. In cujus scriptura? In populorum. Non sufficit in populorum, sed etiam principum dicit. Et quorum principum? Qui sunt in ea. Non dixit hoc, sed qui fuerunt in ea. Videte ergo quomodo Scriptura sancta sacramentis plena est. Legimus apostolum Paulum: legimus Petrum, et legimus illum dicentem: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. 1084A XIII) ? Et quod Paulus loquitur, loquitur Christus. Qui enim vos recipit, me recipit (Matth. X) . Dominus ergo noster atque Salvator, narrat nobis et loquitur, in scripturis principum suorum. Dominus narrabit in Scripturis populorum: in Scripturis sanctis. Quae Scriptura populis omnibus legitur, hoc est, ut omnes intelligant. Quod dicit, hoc est: Sicut scripserunt apostoli, sic et ipse Dominus, hoc est, per Evangelia sua locutus est, non ut pauci intelligerent, sed ut omnes. Plato scripsit in scriptura, sed non scripsit populis, sed paucis. Vix enim intelligunt tres homines. Isti vero, hoc est, principes Ecclesiae et principes Christi, non scripserunt paucis, sed universo populo. Et principum, hoc est, apostolorum, et evangelistarum, horum qui fuerunt in 1084B ea. Videte quid dicat: Qui fuerunt, non qui sunt: ut, exceptis apostolis, quodcumque aliud postea dicetur, abscindatur, non habeat postea auctoritatem. Quamvis ergo sanctus sit aliquis post apostolos: quamvis disertus sit, non habet auctoritatem. Quoniam Dominus narrat in scriptura populorum, et principum horum qui fuerunt in ea.
Sicut laetantium omnium, habitatio est in te. Propheta loquitur ad Ecclesiam, et dicit ei: Sicut laetantium omnium habitatio est in te. Quare non dixit: laetantium omnium habitatio est in te: sed dixit, sicut laetantium omnium? Dicitur in alio psalmo: In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati (Psal. CXXX) , et non dixit, consolati. Sic et in isto loco dicit: Sicut laetantium omnium habitatio 1084C in te. Hoc totum quare dixit? Quoniam in praesenti saeculo quamvis aliquis sanctus sit, quamvis renuntiet saeculo, non habet perfectam victoriam. Denique dicitur in Evangelio: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V) . Si autem dictum est: Beati qui flent, quoniam ipsi ridebunt: manifestum est, quoniam in praesenti saeculo non est certa laetitia: ergo laetitia nostra quasi laetitia est. Habitatio in te. Videte quid dicat, ut aliquis numquam recedat ab Ecclesia. Scire debemus, quoniam quod interpretati sumus de Ecclesia, potest et intelligi de anima nostra. Si enim Sion interpretatur specula, anima autem nostra, non aliter, nisi semper sublimiora considerat: vera Ecclesia verum templum Christi non est, nisi anima humana. Ecclesia Christi non est alia, nisi 1084D anima credentium in Christum. Vos, inquit, estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III) . Fundamenta ejus in montibus sanctis, hoc est, Dei fundamenta non sunt, nisi in montibus sanctis, in dogmatibus animae credentis. Diligit Dominus portas Sion. Habet Sion nostra plurimas portas, quas si aperuimus, ingreditur ad nos sponsus, et dormit nobiscum. Denique ipse dicit: Ecce ego sto ante ostium, et pulso: Si quis mihi aperuerit, intrabo et coenabo cum ipso (Apoc. III) . Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Civitas non est unum aedificium, sed in multis aedificiis consistit. Sic et Sion nostra, nisi plures virtutes habuerit, civitas Dei non erit. Memor ero Raab et Babylonis scientium me. Illa quae quondam erat in 1085A latitudine peccatorum, ascendit postea in memoriam Dei. Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea? Rem vobis miram loquor; sed veram. Sion nostra in qua aliquotiens alienigenae sunt, et Tyrus, et Aethiopes: illa specula: illa meretrix: illa Raab: illa Babylon: illa quae divaricavit pedes suos omni transeunti, secundum Ezechiel (Cap. XVI) : illa meretrix si voluerit, virgo repente efficitur. Virgo fit, et concipit Filium Dei, et generat. A timore tuo, Domine, concepimus, et parturimus, spiritum salutis tuae fecimus super terram. Videte ergo, quoniam illa meretrix a Deo concepit et parturivit Salvatorem: Spiritum salutis tuae fecimus super terram. Ergo anima nostra illa Raab, illa meretrix, potest concipere, et parere Salvatorem. Et homo natus est in ea. 1085B Si voluimus, quotidie nascitur Christus. Per singulas virtutes nascitur Christus. Si enim Christus Dei virtus, et Dei sapientia est, quicumque virtutem facit, virtutem generat. Et ipse fundavit eam Altissimus. Ipse qui nascitur in te: ipse fundamentum dat Sion tuae. Dominus narrabit in scriptura populorum. Manifestum est, quoniam quod Dominus loquitur in Scriptura, nulli ita loquitur quomodo Sion. Et tamen cum ista omnia fuerint: cum natus fuerit in ea Christus, non est certa et secura victoria, sed semper in periculo sumus. Sicut laetantium omnium habitatio est in te. Qui laetus est, ex ipsa hilaritate securus est. Qui autem securus est, cito decipitur. Qui autem insidias reformidat, cito potest evadere, praestante Domino, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.