Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXXVIII.
Intellectus Aethan Israelitae. Iste psalmus in multis 1087B vocibus continetur. Habet enim vocem Patris ad Filium, Filii ad Patrem: Ecclesiae, ipsiusque prophetae, vel apostolorum. Ex prophetica ergo voce sic inchoat ad Patrem:
Misericordias Domini in aeternum cantabo. Illas misericordias, quibus hominem peccato mortuum dignatus es visitare per Filium.
A generatione et generatione. A veteri in novo Testamento. Annuntiabo veritatem tuam. Christum tuum. In ore meo. In quo confessio fit ad salutem.
Quoniam dixisti: in aeternum misericordia aedificabitur. Semper enim miseratio tua sublimatur, et numquam destruitur. In coelis praeparabitur veritas tua. In apostolis praedestinatur. Hinc vox Patris:
Disposui testamentum meum electis meis. Doctoribus 1087C Ecclesiarum, ut acquisitos per gratiam populos, vel doceant, vel informent: Juravi David servo meo. Dei quippe juratio, promissionis est confirmatio. David servo meo, id est, Christo Domino: qui ex genere David carnem assumpsit. Usque in aeternum praeparabo semen tuum. In credentibus Ecclesiae.
Et aedificabo in generatione, et generationem sedem tuam. Ipsam Ecclesiam in qua ceu rex sedebis in aeternum. Iterum propheta ait:
Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum. Apostoli enim praedicabunt Jesum Christum, et quae per eum operaris in congregatione sanctorum.
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? In prophetis utique. Aut quis similis erit Domino in filiis 1087D Dei? Multi sunt filii Dei per adoptionem: sed nullus unigenito Filio vero Deo potest assimilari.
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum. Paracletus scilicet, qui in congregatione apostolica adorandus erat, aequalis esse Patri ac Filio praedicatur. Nam et Dominus Jesus Christus cum Patre et Spiritu sancto, una subsistit omnipotentia. Magnus et horrendus super omnes qui in circuitu ejus sunt. Qui ei per innocentiam vitae appropinquare meruerunt.
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potentia et virtute. Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Hi de quibus ipse qui es veritas, ais: Pater volo, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII) .
Tu dominaberis potestati maris. Hujus saeculi potestatibus. 1088A Motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Tentationes quas commovent servis tuis.
Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Diabolum, qui clavis crucis tuae sauciatus, humiliatus est in spoliis. Tu in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos. Satellites ejus.
Tui sunt coeli, et tua est terra. Apostoli vel reliqui sancti: qui in terris positi, coelestem vitam agunt. Orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti. Haud dubium est hujus mundi plenitudinem a te procreatam. Sed et illam vivorum terram, in qua plenitudo sanctitatis, te introducente, inhabitabit, tu praeparasti electis tuis. Aquilonem et mare tu creasti. Aquilo Antichristus intelligitur. De quo ait Deus ad Jeremiam: Ab aquilone pandetur malum super cunctos habitatores 1088B terrae (Jerem. I) .
Thabor, et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Hermon, inquam, anathema interpretatur: sicut in quadragesimo primo exposuimus psalmo. Thabor vero veniens lumen, vel veniat lux. Igitur iste qui vel optative, vel prophetice advenire pronuntiatur lumen, vetus intelligitur Testamentum. Ille vero qui anathema, id est, perditionem profert, novum Testamentum ostendit, in quo peccata anathematizari jubentur, dicente Domino: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Exsultent ergo ambo in nomine Domini: cum vel ille lumen mundi venire vaticinatur: vel iste eum in ipso mundo jam lucere, signis virtutibusque demonstrat. Tuum brachium cum potentia. Fortitudo tua cum ea qua volueris, efficacia 1088C praevalebit.
Firmetur manus tua. Opera quae facis in mundo. Et exaltetur dextera tua. Majestas tua, vel Ecclesia in gentibus acquisita. Justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Nisi quis prius justitiam judiciumque fecerit, non potest effici sedes tua.
Misericordia et veritas praecedunt faciem tuam. Ubi enim misericordia ac veritas comitantur, illic et inspectio faciei tuae convertitur. Beatus populus qui scit jubilationem. Spiritualem utique jubilationem, per quam mundi nequitiae collidentur: sicut quondam ad jubilationem Jesu, et sacerdotum, Jericho corruit, mundi figuram tenens (Josue) .
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. In illuminatione utique Spiritus sancti. Et in nomine tuo 1088D exsultabunt tota die. In nomine illo novo quod benedicitur in terris, id est, Christiano. Et in tua justitia exaltabuntur. Sequentes atque custodientes eam.
Quoniam gloria virtutis eorum tu es. In te enim gloriantur, et non in alio. Et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. Sicut enim eis beneplacita fuerunt praecepta tua: ita tibi beneplacitum est, ut in te exaltetur virtus eorum.
Quoniam Domini est assumptio nostra. Carnis utique. Et sancti Israel regis nostri. Ipsius Domini nostri Jesu Christi, qui in Ecclesia regnat. Hinc iterum propheta ad Patrem loquitur:
Tunc locutus es in visione sanctis tuis. Prophetis, reliquisque electis. Et dixisti, posui adjutorium. Populo 1089A scilicet. In potentem. Id est, super diabolum, qui opprimeret superbiam ejus. Et exaltavi electum de plebe mea. Christum Dominum. Qui propterea electus de populo dicitur: quia carnem assumpsit ex homine.
Inveni David servum meum. Invenit eum: elegit utique, ut ex ejus genere assumeret carnem. Quod autem ait, servum, Apostolus explanat: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed formam servi accepit (Philipp. II) . Oleo sancto meo unxi eum. Non tristi et corrupto, sed pleno laetitia, et sanctitate.
Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum. In assumpto corpore.
Nihil proficiet inimicus in eo. Diabolus scilicet. Et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Judas traditor, 1089B qui merito filius iniquitatis, id est diaboli, dicitur: quia diabolus intravit in cor ejus, ut traderet Christum.
Et conscindam a facie ipsius inimicos ejus. Judaeos utique, qui saepe a Domino confusi tamquam conscissi gladiis, discedebant a conspectu ejus. Et audientes eum in fugam convertam. De daemonibus dicit iniquis: qui coram eo saepius fugiebant, clamantes: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia tu es Filius Dei (Matth. VIII) .
Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso. Veritas, quia ea quae a me audivit, loquitur. Misericordia, quia sanat infirmos, tam in mente quam in corpore. Et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Fortitudo Ecclesiae sanguine suo redemptae.
1089C Et ponam in mari manum ejus. Ostendam opera ejus mundo. Et in fluminibus dexteram ejus. Super principatus et potestates mundi.
Ipse invocabit me, Pater meus es tu: Deus meus et susceptor salutis meae. Saepius eum invocasse Patrem Deum, in Evangeliis legimus: sicut illud est: Pater, clarifica me apud temetipsum (Joan. XVII) . Et iterum: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII) . Deus meus. Deus autem vocat cum dicit: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? et multa alia.
Et ego primogenitum ponam illud excelsum prae regibus terrae. Est enim Dominus Jesus primogenitus ex mortuis (Coloss. I) : sicut ait Apostolus: Excelsus factus, coelos ascendens: regna mundi cuncta 1089D subjiciens.
In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. In Ecclesia quam per misericordiam, et testamentum praeceptorum suorum redemit, haec in ea perpetualiter conservantur.
Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Congregatio enim sanctorum quae in Ecclesia est, in qua Deus tamquam in throno residet, sicut sol fulgebit in regno Patris.
Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, etc. Quod derelictores legis, judiciorum oblitores, profanatores justificationum, mandatorumque transgressores, in virga, id est, in disciplina Dei corripiantur, et misericordia divina non auferatur: illud 1090A ostenditur, ut nullus sine spe recuperationis ab Ecclesia arceatur: quia sicut severitas divina terret, arguente justitia: ita pietas reparat, moderante clementia.
Semel juravi in sancto meo. In homine illo Dominico. Si David mentiar. Nullo enim mendacio circumscribitur Deus: sicut ait evangelista: Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant (Matt. V) . Semen ejus in aeternum manebit. Populus acquisitus. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo. Ipsam Ecclesiam in claritate futurae beatitudinis permanere, iterum atque iterum promittit. Et sicut luna perfecta in aeternum. Tota lucida, tota perfecta: nil obscuritatis continens in se. Et testis in coelo fidelis. Ipse Christus Dominus, qui fidele 1090B testimonium reddidit de opere Patris in mundo, in coelos est evehendus. Hinc ad Patrem vox apostolica.
Tu vero repulisti et despexisti. Quia separamur a rege nostro, dum patitur. Distulisti Christum tuum. Tradendo eum inimicis.
Avertisti testamentum servi tui. Per quod promiserat nos secum regnare. Profanasti in terra sanctuarium ejus. Promiseras enim quod non dares sanctum tuum videre corruptionem, et nunc jam in sepulcro tegitur.
Deduxisti omnes sepes ejus. Verba Legis et prophetarum in quibus retinebatur. Posuisti firmamentum ejus formidinem. Nos qui eum audiebamus cum doceret turbas.
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Transeunt 1090C enim illum qui dixit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV) : cum vel vestimenta ejus dividunt, vel corpus clavis, et mucrone confodiunt. Factus est opprobrium vicinis suis. Judaeis, ac principibus sacerdotum, qui dicebant: Vah! qui destruebas templum Dei, et post triduum reaedificas illud: descende de cruce (Matt. XXVII) .
Exaltasti dexteram deprimentium eum. Cum humilias eum in mortem. Laetificasti omnes inimicos ejus. Pilatum cum gentibus et Judaeis.
Avertisti adjutorium gladii ejus. Cum non profuit Judaeis sermo praedicationis illius. Et non es auxiliatus ei in bello. In conflictu utique passionis.
Destruxisti eum ab emundatione. Si enim alligata fuisset munditia ejus, non utique vestimenta ejus 1090D nostra facinora inquinassent: sicut ipse ait: Aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi (Isai. LIII) . Nam et inter iniquos deputatus, et cum latronibus crucifixus est. Et sedem ejus in terra collisisti. Sanctorum animas super quas quiescebat; quae conturbabantur de obitu ejus.
Minorasti dies temporis ejus. Dies illius sunt diminuti, ut velocius remearet ad Patrem. Perfudisti eum confusione. Confusione utique mortis. Haec dicebant apostoli, ignorantes eum a mortuis debere resurgere. Quod autem hoc nescirent, evangelista commemorat. Nam de dilecto discipulo ait: Nondum enim sciebat Scripturas: quia oporteret illum a mortuis 1091A resurgere (Joan. XX) . Et Petro quasi deliramenta visa sunt verba resurrectionis hujus. Thomas autem ait: Nisi videro, non credam (Ibid.) . Ideo ergo talia loquebantur apostoli quasi exprobrantes Patri: quia ignorabant eum ab inferno redire. His igitur succedens, Ecclesia dicit:
Usquequo, Deus, irasceris in finem: exardescet sicut ignis ira tua? Quamdiu irasceris, ut eum a morte non revoces?
Memorare, Domine, quae sit substantia mea. Nulla mihi est vitae substantia, nisi in eum quem praestolor reverti de tartaro. Numquid enim vane constituisti omnes filios hominum. Si enim illos non vane, sed veraciter in spe resurrectionis constituisti, quanto magis Filium tuum debes resuscitare!
1091B Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem: aut quis eruet animam suam de manu inferi? Scio quia nullus homo carneus evadit mortem, neque animam suam servabit ab inferis. Sed novi quia Deus sub velamento carnis latebat absconditus, quem mors et infernus non debeant retinere.
Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine: sicut jurasti David in veritate tua? Si hic non resuscitatur?
Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum. Qui eum exspectant. Quod continui in sinu meo multarum gentium. Quos congregavi tamquam in sinu, in una domo credulitatis.
Quod exprobraverunt inimici tui, Domine. Judaei, Pharisaei, Sadducaeique. Quod exprobraverunt. Quid exprobraverunt? Commutationem Christi tui. Cum se 1091C ab his commutans, ad gentes diceret: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII) .
Benedictus Dominus in aeternum, fiat, fiat. Ecce benedictus, ecce gloriosus cum redit ex inferis: cum se praebet discipulis, cum Ecclesiae vota et pia desideria restituit, dicens sanctis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matt. ult.) . Qui nos a malis actibus commutare dignetur in bonos, ac sua pietate dignos effectos, Spiritu sancto repletos, in regno suo solita miseratione constituat. Quia ipsi est gloria et imperium cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.