Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXXIX.
Oratio Moysi hominis Dei. Quatuor sunt psalmi qui 1091D oratione praenotantur, sextus decimus et octogesimus quintus, et octogesimus nonus, et centesimus primus. In centesimo primo dicitur: Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et in conspectu Dei fuderit orationem suam. Iste, Oratio Moysi hominis Dei. Legimus canticum Moysi, quod in Exodo eo tempore quando populus mare transivit Rubrum, et demerso Pharaone, et omni ejus exercitu, Maria cecinit et Moyses (Exod. XV) . Deinde legimus et 1092A in Deuteronomio, quod canticum illud scripserat in Deuteronomio (Cap. XXXII) . Si igitur psalmi isti, et cantica ista Moysi sunt, quare in propriis voluminibus non habentur? Diximus ergo quomodo centesimus primus psalmus inscribitur, Oratio pauperis, et alius est qui scripsit de ipso, et ille pauper qui pro nobis deprecatur, Dominus est: qui cum dives esset, pauper factus est propter nos, et caetera (II Cor. VIII) . Sic et hic Moyses, quoniam a principio generis humani historia ipse scripsit: ipse enim scripsit quomodo coelum et terra facta sint, quomodo et homo factus sit, de conditione hominis. Et iste psalmus de conditione hominis loquitur: quid sit homo, et quare natus sit. Qui ergo in Genesi scripsit de hominum conditione, ipse et nunc inducitur a Spiritu sancto disputare quid sit homo.
Domine, refugium factus es nobis in generatione et 1092B generationem. Qui refugium quaerit, aut ab aestu nimio quaerit et calore, aut bestia illum persequitur, aut hostes illum persequuntur, ut interficiant. Et nos igitur in aestu sumus istius saeculi, et nos bestia persequitur, de qua dicimus: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Ps. LXXIII) . Et nos hostes prosequuntur: propterea subtus alas tuas refugimus. In generatione, et generationem. Et in praeterito, et in praesenti, et in futuro. Aliter: In generatione, et generationem. Et in veteri populo Judaeorum, et in novo Christianorum.
Priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis. Subrepit in hoc loco haeresis. Si refugium factus est nobis antequam montes fierent, et formaretur orbis: ergo animae erant antequam fieret orbis. 1092C Quid enim dicit Scriptura? Domine refugium factus es nobis, in generatione, inquit, et generationem. A principio mundi: ante principium mundi. Hoc illi dicunt. Et ne putes me, inquit, dicere priusquam montes fierent, et formaretur terra, et orbis, tu, inquit, refugium factus es nobis. Si autem refugium nostrum fuit antequam orbis fieret: ergo ante animae fuerunt, quam mundus fieret. Male distinguis, haeresis. Quare calumniam facis Spiritui sancto? Sic loquere, quomodo Spiritus sanctus locutus est. Sic ergo legendum est: Domine, refugium factus es nobis, in generatione et generationem, hucusque distinctio. Rursum aliud principium: Priusquam montes fierent, et formaretur terra, et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Tu es Deus antequam 1092D montes fierent: tu es Deus antequam formaretur terra, et orbis. A saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Tu es semper, tu es aeternus.
Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti, convertimini, filii hominum. O Domine, ut hoc audemus petere, et dicamus: Ne avertas hominem in humilitatem: tu nobis dedisti fiduciam, dicens: Revertimini 1093A ad me, filii, revertentes, et ego sanabo contritiones vestras (Ezech. XVIII; Osee, XIV) . Et dixisti, convertimini, filii hominum.
Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies una quae praeteriit. Et custodia in nocte quae pro nihilo habentur eorum anni erunt. Debemus secundum historiam scire, quia nox in quatuor vigilias dividitur. Denique et in Evangelio dicitur: In quarta autem vigilia (Matt. XIV, et Marc. IV) . Una ergo vigilia tres horae sunt. Nox ergo dividitur in quatuor vigilias. Denique milites quatuor stationes habent, quando vigilant, et excubant, et serviunt. Videte ergo quid dicat. O brevis nostra aeternitas! Adam ille propagator noster qui vixit nongentis et triginta annis: etiam ille Mathusalem, qui vixit nongentis, et sexaginta 1093B quinque annis (Gen. V) ; fac, quod vixerit mille, ad comparationem aeternitatis tuae, quod grande fuerit, breve est. Quid enim potest grande esse quod finem habet? Mille anni nostri antequam offenderemus, una dies apud te erat. Quid dico una dies? Una vigilia. Vide quid dicat: Dignatus es pro nostra salute descendere: fudisti pro nobis sanguinem: ne patiaris perire nos, et mori in humilitate. Ipse dixisti: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII) . Exaltatus es et exaltasti nos: noli derelinquere, ut contrahamur.
Mane sicut herba transeat: mane floreat et pertranseat: vespere decidat, induret et arescat. O mysteria Scripturarum! Mane sicut herba transeat. Loquitur Dominus noster atque Salvator in Evangelio de feno 1093C quod in una die oritur, et una die arescit (Matt. VI) . Quomodo herba quae viret et floret, mane videtur quasi flos esse et virens: caeterum sol cum venerit et texerit illud, ad vesperam quasi demarcescit, et decidit, sic et omnis vita nostra quasi flos videtur esse cum viret et arescit. Vidistis ante decem annos adolescentulum. Nihil illo pulchrius: huc illucque currebat. Si eum nunc aspexeris, videtur in senectute quasi mortuus. Licet vivat senectute, tamen adolescentia perit. Mane sicut herba transeat, hoc est, juventus nostra: Ipsum est enim mane. Sicut herba transeat: mane floreat, et transeat. Floremus in adolescentia: arescimus in senectute. Vespere decidat, induret et arescat.
Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati 1093D sumus. Nongentis triginta annis antea vivebamus, usque ad mille fere veneramus. Ecce in brevem vitam vita nostra contracta est.
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo. Nihil te celat, hoc est, peccata nostra, nec nox celat, nec involutum tenebrae. Omnia apud te lucent. Saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Melius habetur in Hebraico: Vita nostra in illuminatione vultus tui. Quidquid agimus, quidquid in secreto nos facere putamus, patet in oculis tuis.
Quoniam omnes dies nostri defecerunt. Cucurrit aetas: et dum ignoramus, graviter perimus. Et hoc ipsum quod loquimur, de morte est, et non intelligimus.
1094A Anni nostri sicut aranea meditabuntur. Videte quid dicat. Quomodo aranea quasi mittit fila, et huc illucque discurrit, et texit tota die, et labor quidem grandis est, sed effectus nullus est, sic et vita hominum huc illucque discurrit. Possessiones quaerimus, divitias appetimus, procreamus filios, laboramus, in regna sustollimur, et omnia facimus, et non intelligimus, quia araneae telam teximus.
Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. Ubi sunt mille anni? In septuaginta annis contracti sumus. Si autem multum, octoginta. Si autem plus vixerimus, jam non est vita, sed mors.
Si autem in potentatibus, octoginta anni. Quem enim invenies octogenarium esse et sanum? Dicit et Graeca sententia: senectus ipsa morbus est. Et amplius 1094B eorum labor et dolor. Quidquid plus fuerit, non est vita, sed dolor. Hoc interim diximus secundum historiam. Caeterum dicamus secundum anagogen. Et omnis quidem psalmus recipit tropologiam, et poteram nunc per singulos versiculos currere, et spiritualem intelligentiam in singulis dicere, sed hora excludimur. Uno tamen versiculo quasi gustum vobis do spiritualis intelligentiae, ut quidquid hic tacuero, putetis hic dictum esse. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. Septuaginta anni, septem decades sunt, et octoginta anni, octo decades sunt. Videte ergo quomodo septimus, et octavus numerus praedicatur. Et quomodo diximus: tu refugium factus es nobis in generatione et generationem, et in veteri et in novo Testamento: 1094C propterea nunc et septimum et octavum numerum ponit. Hoc dicit in Ecclesiaste: Da partem septem, et da partem octo (Eccle. XI) . Propterea et quindecim sunt graduum psalmi, hoc est, septem et octo: quindecim pariter nos ducunt ad regna coelorum: Denique postquam septimus graduum psalmus expletus est, quid dicitur in scriptura ipsius psalmi? Psalmus, inquit, Salomonis, qui exstruxerat veterem domum. Et quid dicit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam (Psal. CXXVI) . Quid ergo dicit ipse Salomon, qui praescribitur in ipso titulo? Ergo aedificavi templum, sed nisi octavus numerus aedificaverit, in vanum est domus aedificata. Legimus et in Evangelio secundum Matthaeum: Beati pauperes: Beati mites: 1094D Beati esurientes, et sitientes, et caetera, et sunt octo Beatitudines (Matt. V) . Ergo Dominus noster octonario numero conclusit Evangelium. Denique nusquam invenimus octo pariter Beatitudines, nisi in Evangelio. Octonario numero, hoc est, in die resurrectionis. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. Vultis ostendam vobis interim quod septimus et octavus numerus continent plurima sacramenta? Legamus Ezechiel, et in una porta dicitur: Et ingrediatur, inquit, per portam orientis in templum quod aedificatur. In Ezechiel, in extrema parte: Et ascendet, inquit, sacerdos primum, per septem et octo gradus. Et fieri poterat, ut in ea porta, et septem essent gradus et octo. Sed videte 1095A quid dicit: Orientalis porta unde lumen venit, Dominus noster atque Salvator. Una quidem porta est, et nemo ingreditur in eam nisi sacerdos magnus. Et quid dicitur ibi? Porta haec semper clausa erit. Non autem aperitur nisi sacerdoti (Ezech. XLIV) . Sic igitur, et novum, et vetus Testamentum semper clausum fuit: non est apertum nisi Salvatori. Iste est enim qui habet clavem, qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit. Una ergo porta habet septem, et octo gradus. Et in veteri quidem Testamento sacramenta sunt Evangelica, et in novo Testamento sacramenta sunt Legis. Audite majora mysteria. Eo tempore quando Salomon, hoc est, pacificus noster (qui dicit (Joan. XIV) : Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: ipse est enim pax 1095B nostra, et pax quae exsuperat omnem sensum) ipse aedificavit templum Deo. Et vide ibi Scriptura quid dicat. Et erant, inquit, latomorum septuaginta millia, et eorum qui portabant octoginta millia (III Reg. V) . Videte numerum. Latomi qui lapides caedunt, qui quasi fundamenta aedificiorum praeparant, qui lapides ad aedificandum in templo Dei de terra tollunt, in septimo numero ponuntur, in prophetis, in patriarchis. Illi enim humanum genus quasi de terra ejicientes, in templum Domini praeparaverunt. Isti vero, hoc est, octoginta millia: Apostolica praedicatio et Evangelica: isti qui cum Deo Salvatore et ipso Salomone gravia gentium peccata portabant. Hucusque videtur finitum esse mysterium. Audite majora mysteria. Et qui praeerant, 1095C inquit, istis operibus et templo, tria millia erant. Non possunt esse majores. Et qui praesunt operibus, nisi illi qui praedicant Trinitatem? Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. Multa sunt quae dicantur, sed hora excludimur.
Dexteram tuam sic notam fac, et compeditos corde in sapientia. In quibusdam codicibus dicitur, eruditos: in aliis dicitur, compeditos. Aliud eruditus, aliud compeditus significat. Quid ergo dicit: Dexteram tuam notam fac. Quid tamdiu dexteram tuam contrahis? Deus quare avertis manum tuam in sinum tuum? in alio psalmo dicitur. Quid dicitur? Hoc est, in aegritudine positi sumus, in peccatis jacemus: mitte dexteram tuam, et eleva nos. Quare tamdiu dexteram tuam habes in sinu tuo? Eructet cor tuum 1095D verbum bonum: mitte dexteram tuam, et libera nos. Notum nobis fac mysterium, quod absconditum fuit a generationibus. Dexteram tuam notam fac. Quid subrepis, Ari? Non dixit, dexteram tuam fac. Deus enim sine dextera sua numquam fuit. Sed quid dixit? Dexteram tuam, quae semper fuit, et in sinu tuo fuit, notam fac. Quoniam illum permanentem in deitate sua nosse non possumus: assumat hominem, et sic intelligamus eum. Dexteram tuam sic notam fac, et compeditos corde in sapientia. Eos qui sapientiae habent compedes, hoc est, qui compediti sunt in corde per sapientiam tuam. Non vobis sit molestum, quia obscurus est locus. Prophetae habebant sapientiam: sed ipsa sapientia compediebat eos, non poterant 1096A volare sine Christo. Videte ergo qui dicat: Mitte dexteram tuam, hoc est, Filium tuum. Notum nobis illum fac: ut et prophetae qui quasi prophetaverunt umbram, incipiant Dominum manifestius praedicare.
Convertere, Domine, usquequo. Multum peccavimus, avertis faciem tuam: non sunt digna peccata nostra tuis videri oculis. Propterea deprecamur, convertere, Domine, usquequo. Ecce jam tanta fluxerunt saecula: semper te prophetae venturum praedicaverunt gentibus, et adhuc non venisti. Et dirige filios hominum. Qui pravi sumus, a te dirigamur. Et dirige filios hominum. Propterea eos dirige, quia filii hominum sunt. Si enim essent filii tui, directi essent. Tu enim dixisti: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI) . Vos autem ut homines moriemini, 1096B et quasi unus de principibus cadetis. Et in alio loco: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis: quia caro sunt (Gen. VI) . Quoniam homines sunt, propterea caro sunt. Ergo quia filii hominum, et perdidimus esse filii Dei, et pravi facti sumus: propterea dirige nos, et rursum tui efficiamur filii.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos. Dicit et Apostolus ad Hebraeos: Quoniam Dominus atque Salvator splendor sit gloriae Patris (Hebr. I) . Et sit splendor Domini Dei nostri super nos. Hoc est quod dicitur et in alio loco: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV) . Signum crucis, vexillum nostrum est. Haec interim de psalmo diximus, et ut aestimo, diutius quam debueramus, immorati sumus. Intelligimus nos multo plura dixisse, 1096C quam debuimus dicere; sed non possumus Domini nostri verba reticere, non possumus inchoatum psalmum relinquere. Non est multum, quodcumque prodest animae: nihil satis est, quod bonum est, si tamen bonum. Rogemus igitur Dominum nostrum Salvatorem, ut splendor ejus luceat in cordibus nostris, ut ejiciat a nobis tenebrarum impugnationes, et sordidas cogitationes, et omnia peccata propellat de cordibus nostris, ut illuminet nostras tenebras, ut fugiant tenebrae, et habitet splendor lucis in cordibus nostris. Templum Domini, et tabernaculum, et Sancta sanctorum, semper lucernam habeant ardentem: semper superluceat lucerna in domo Domini. Si enim exstincta fuerit lucerna, Dominus in tenebris non habitat. Dicamus igitur et nos: Lucerna 1096D pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII) : cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.