Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XCI.
Psalmis cantici in die sabbati. Iste psalmus hoc titulo praenotatur. Non potest diem sabbati agere, nisi qui sex dies transierit. Sex diebus laboramus, in septima die requiescimus. Ergo Domino cantare non possumus, nisi in die sabbati. Quamdiu opera istius mundi facimus, hoc est, sex diebus, Domino cantare non possumus. Denique dicitur in Levitico: Non facietis in die sabbati omne opus servile (Levit. XXIII) . Quicumque ergo in sabbato est, et in requie Domini, opus servile facere non debet, hoc 1100D est, quod ad mundum istum pertinet: sed illud debet opus facere, quod ad sabbatum pertinet. Vultis scire quoniam in sabbato operantur sacerdotes in templo Domini? Non licet in sabbato cuicumque ligna caedere (Num. V) . Denique unus qui inventus est in eremo, lapidatus est, et occisus. Denique non licet ignem succendere: non licet etiam aliquid operis facere. Videtis autem quoniam omnia haec quae in mundo alicui facere non licet in sabbato, sacerdotibus solis licet. Nam et ligna caedunt, et ignem supponunt, et alia faciunt ministeria, et hostias immolant. Hoc totum quare dixi? Ut ostenderem scriptum esse in lege, debere nos cessare etiam in die sabbati ab operibus mundi, et ea facere quae ad Deum pertinent. Psalmus igitur cantici est in die sabbati: quando non operamur mundo, et operamur Deo. Videamus quid nobis sit cantandum in sabbato, quando a mundi cessamus operibus.
1101A Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Non dixit: bonum est psallere, et postea confiteri: sed vide ordinem: Bonum est confiteri, et bonum est psallere. Primum age poenitentiam, et lacrymis dele peccata, et postea canta Domino: Bonum est confiteri Domino; non hominibus, sed Deo; illi confitere peccata, qui sanare potest. Et psallere nomini tuo, Altissime.
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Diligenter intelligite quod dicitur: Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Singuli versiculi ad singulos referuntur. Bonum est confiteri Domino: ad annuntiandum mane misericordiam tuam. Si confiteris Domino, annuntians mane misericordias Domini. Et 1101B psallere nomini tuo, Altissime. Istum versiculum refert ad hunc qui sequitur, et veritatem tuam per noctem. Quando enim confitemur Domino, speramus misericordiam. Quando vero psallimus, operamur virtutes. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam. Ubi sunt qui secundum litteram Scripturas intelligunt? Media die misericordiam Dei annuntiare non possumus? Et certe Christianorum et monachorum est, maxime in noctibus peccata sua confiteri. Et quomodo nunc dicit: Ad annuntiandum mane misericordiam tuam? Quod dicit, hoc est: Non possumus confiteri Domino, et misericordiam ejus consequi, nisi coeperit in corde nostro clarum lumen lucere. Nisi praecesserint tenebrae, et mane factum fuerit, misericordiam Domini consequi non possumus. Tunc autem annuntias mane 1101C misericordiam Domini, cum sol justitiae ortus in corde tuo fuerit. Et veritatem tuam per noctem. Veritas Domini non annuntiatur, nisi ad noctem: in die non potest annuntiari. Non enim possunt imbecilles ferre quae magna sunt: neque possunt ea sustinere quae pretiosa sunt. Unde dicitur et in alio loco de Deo: Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII) , hoc est, Dominus posuit tenebras latibulum suum. Et veritas ergo Domini annuntiatur in nocte: quasi quibusdam verborum tenebris obvolvitur. In aenigmate dicitur, et in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Marc. IV) . Legimus in Osee, et dicitur ad prophetam: Tu vade, et accipe tibi uxorem, uxorem fornicariam (Osee I) : Judaei et gentiles rident. Quare rident? Quoniam veritas 1101D in nocte posita est, non in die. Vultis scire quoniam veritas Dei in nocte est, et quasi in tenebris, et in parabolis posita est? Moyses ascendit in montem Sina, et ingressus est, inquit, in turbinem, et caliginem, et in tenebras, et ibi locutus est cum Domino (Exod. XXIV) : Neque enim poterat Israel populus videre mysteria Dei: quia in caliginem Dei non intraverat.
In decachordo psalterio, cum cantico et cithara. Simpliciter dico, quotiescumque levamus manus sine cogitationibus et disceptationibus, in decachordo psallimus Domino. In decachordo psalterio, cum cantico in cithara. In cithara nostra, et corpus, et anima, et spiritus, omnibus chordis composita sunt.
Quia delectastione, Domine, in factura tua, et in 1102A operibus manuum tuarum exsultabo. Christianus quodcumque viderit, semper aedificatur. Monachum nihil destruet, nisi peccatum. Quodcumque aspexeris, aedificium tuum est. Vides coelum, vides solem, vides stellas, vides lunam, hoc aedificat te. Debes enim cogitare et dicere: Si sol, et luna, et coelum, et stellae Deo serviunt: quare ego non serviam? Vides terram, vides animalia, et omnia quae in terris sunt, et hoc confer cum animo tuo, et aedificat te, et dic animo tuo: Omnia in suo tempore currunt. Siquidem ver et aestas, autumnus et hyems, numquam mutantur haec tempora, sed secundum dispositionem Domini omnia serviunt. Coelum servit, et terra servit, et infelix ego homo non servio. Veniamus ad minuta animalia: dimitto nunc de elephantis, dimitto de leonibus, 1102B dimitto de diversis animalibus, venio ad minuta animalia. Respice apem, respice formicam: vide corpus, et inquire sapientiam (Prov. VI et XXX) . Major sapientia, quam corporis magnitudo. Apes et formicae cogitant hyemem esse venturam; et monachus et Christianus non cogitant judicium esse venturum. Illae cogitant quoniam fame periclitari possunt, si non laboraverint in aestate unde vivant in hyeme; nos non cogitamus, quia sine opere torquebimur in gehenna. Hoc totum quare dixi? Quoniam nunc scriptum est: Quia delectasti me, Domine, in factura tua. Quodcumque aspexero, delectat me. Intelligo enim factorem, et benedico Deum. Et in operibus manuum tuarum exsultabo. Video arborem, et considero quomodo cortex arboris est quasi tunica, qua vestitur, 1102C et quasi germen viret. Et deinde video quomodo flos fit: quomodo flos cadat, ipse et flos vertatur in pomum. Video paulatim per singulos dies, in singula tempora mihi naturam operari, et in meos cibos crescere. Video quomodo Deus in omnibus mihi laborat, ut mihi nihil desit. Propterea exsulto in te, Domine.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! In hoc loco Marcion et Manichaeus erumpunt. Quid enim dicunt? Si omnia Deus fecit, et in utilitatem hominum fecit: quid necesse fuit cimicem facere et pulicem? Ego tibi breviter respondeo: ut ostenderetur, o homo, fragilitas tua. Qui enim cogitationem tuam in coelum ponis, respice, morderis a cimice, et contremiscis. Quid erigeris in coelum, et cogitatio tua transcendit in coelum? Ecce a pulice vulneraris. Quam magnificata 1102D sunt opera tua, Domine! Parva quidem corpora, sed magna ratio. Singula habent utilitates suas. Ego sic miror Dominum in elephantis, quomodo et in formica: sic illum praedico in camelo, quomodo et in culice. Vide culicem quomodo quasi punctum cujusdam corpusculi est, et tamen vide in ipso puncto corpusculi, omnia esse membra divisa. Habet sex pedes, habet duos oculos, habet os, habet et ventrem, habet et tubam vocis, habet et alas. Si consideraveris membra, corpus non invenis, et tamen magnificatur Deus, quia sine corpore membra sunt omnia. Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Quodcumque cogitavero, invenire non possum. Abyssus judicia tua. O profundum divitiarum sapientiae 1103A et scientiae Dei. Dicam et ego cum Ecclesiaste: Dixi, sapiens efficiar, et ipsa longius facta est a me: longius multo quam erat. Et profunda quis invenire potest (Eccles. VII) ? Ecclesiastes quod dicit, hoc est: Antequam cogitationem meam in opere ponerem, non videbam magnificentiam Dei. Dixi, sapiens efficiar, hoc est, dixi, debeo quaerere rationes singularum causarum, et ipsa longe facta est a me, longius multo quam erat, hoc est, sapientiam quam ante non inquirens, ignorabam: postea quaerere coepi, quam invenire non poteram.
Vir insipiens non cognoscit, et stultus non intelligit haec. Quicumque non est Christianus, et in operibus non intelligit Creatorem, iste insipiens est.
Cum exorti fuerint peccatores sicut fenum. Vidisti 1103B imperatores: vidisti praefectos: vidisti exercitus: vidisti victorias et triumphos. Heri fuit, et hodie non est. Et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi. Heri apparuit quasi flos: hodie flos ipse non comparet. Heri virebat herba: hodie siccata est. Ubi est illa pulchritudo? Nihil bonum est, nisi quod aeternum est. Nihil bonum est, nisi quod perpetuum est. Quodcumque finem habet, nec inter bona numerandum est. Quid enim mihi prodest, si heri praefectus fui, et hodie fame morior? Quid enim mihi prodest, si anteriori die rex fui, et hodie in carcere morior? Omne quod praeteritum est, et finem habet, nihil est. Unusquisque nostrum de saeculo venit ad hanc vitam. Alius matrem reliquit, alius filios, alius uxorem, 1103C alius parentes. Recordemur infantiae nostrae: recordemur adolescentiae: recordemur quod aliquando habuerimus divitias, et unusquisque pro viribus suis habuit quod potuit. Ecce transivimus ad hanc vitam. Ubi sunt illa omnia? Cogitata magis dolorem faciunt, quam voluptatem. Nihil est itaque bonum, nisi quod perpetuum est.
Tu autem Altissimus in aeternum, Domine, quoniam ecce inimici tui, Domine: quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Si peribunt, quomodo dispergentur? Qui enim semel perierit, dispergi non potest. Debuit dicere: Ecce dispergentur et peribunt. Quod ergo dicit, hoc est: inimici tui, Domine, peribunt, cum omnia tibi subjecta fuerint: omnis qui inimicus 1103D tuus fuerit, postea efficietur amicus, hoc est, non peribit homo: sed peribit inimicus. Qui inimicus fuit, amicus erit, et sic peribit inimicus. Quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Quomodo si sancti simul sunt, gratiosum est: sic si peccatores simul fuerint, quasi pessima congregatio est (Gen. XVIII) . Quanto enim plures simul fuerint, tanto pejores sunt. Denique eo tempore quo turris aedificabatur contra Deum, dispergebantur in utilitatem suam. Consensus eorum malus fuit: dispersio vero profuit etiam illis ipsis qui dispersi sunt.
Exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Semper cornu in regno ponitur. In te inimicos nostros ventilabimus 1104A cornu (Psal. XLIII) . Denique nullum animal in templo immolatur Domino nisi quod cornu habet. Tria immolabantur Domino in templo, immolabatur taurus, immolabatur aries, immolabatur hircus. Tria immolabantur, et universa cornuta sunt. Nisi enim aliquis habuerit cornu in quo inimicos ventilet, non est dignus immolari Deo. Propterea et Dominus cornu dicitur, his qui credunt in eum: Et in cornibus crucis suae ventilavit inimicos. Ibi confudit diabolum, et omnem ejus exercitum: Christus quidem crucifixus erat in corpore: sed vere crucifigebat ibi daemones. Non fuit crux: sed triumphus fuit, sed vexillum fuit. Propterea conscendit crucem, ut nos de terra in altum tolleret. Et puto crucem Salvatoris istam esse scalam quam vidit 1104B Jacob. In ista scala descendebant angeli, et conscendebant (Gen. LXXXII) . In ista scala, hoc est, cruce, descendunt Judaei, et conscendunt gentiles. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Alii habeant plura cornua: ego unum solum cornu habeo. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI) .
Et senectus mea in misericordia uberi. Senectus nostra oleo Dei indiget. Quomodo enim corpora nostra quando laboramus (loquor simplicius propter simpliciores fratres, qui non possunt intelligere sublimius) quomodo corpora nostra, quando laborant, non reficiuntur, nisi unctione olei: quomodo lumen quod in lucerna est, nisi oleum miseris, exstinguitur: sic et lumen senectutis meae, oleo et misericordia 1104C Dei indiget ut crescat. Denique et apostoli ascendunt in montem Oliveti, ut quoniam lassi erant, et indigebant lucernae ipsorum oleo Domini, de oleo Domini illuminentur. Unde dicit et justus: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI) . Et in alio loco dicitur: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CCXXVII) . Nullus alius mons erat, de quo ascendit Dominus regna coelorum, nisi mons Oliveti? Numquid non erat mons sublimior in Galilaea, Thabor? Quid necesse fuit ut Dominus de monte Oliveti conscenderet in regnum coelorum? Sed vide quid te Scriptura doceat: Nisi tibi et lampadibus tuis oleum miseris, non poteris ascendere in regna coelorum. Debes esse in monte Oliveti, et non in valle Olivarum, sed in monte Oliveti. 1104D Dicat aliquis: Quae est ista vallis Olivarum? Habet diabolus olivas suas: habet philosophos: habet haereticos: habent et ipsi oleum. Et ipsi lumen scientiae promittunt, sed illa oliveta in perditionem deducunt: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL) . Nos ergo rogemus Dominum, ut senectus nostra, et omnis noster labor, et omnes tenebrae nostrae, oleo Domini illuminentur. Diligenter attendo in Scripturis, ubi primum legerim senectutem. Adam nongentis triginta annis vixit, et tamen senex non dicitur: Mathusalem nongentis sexaginta novem annis vixit, et senex non dicitur. Venio usque ad diluvium, et post diluvium per annos ferme tria millia, 1105A et nullum invenio qui dictus est senex. Primus Abraham senex dicitur: et certe multo minoris aetatis fuit quam Mathusalem. Sed propterea dicitur senex, quoniam senectus ipsius inuncta fuit oleo uberi. Denique scriptum est ibi: Et mortuus est Abraham, nutritus in senectute bona: plenus, inquit, dierum (Gen. XXV) . Propterea in senectute bona, quoniam plenus dierum. Omne enim tempus vitae ipsius, dies fuerunt, et non nox. Hoc ipsum quod dictum est de Abraham, dictum est de Isaac et de Jacob. Qui enim simul servierunt Domino, recte simul senes Domini nuncupantur. Ut cedrus Libani multiplicabitur: lignum bene olens, lignum unde templi tecta contecta sunt. Ut cedrus Libani multiplicabitur: lignum imputribile.
1105B Plantati in domo Domini: in atriis Dei nostri florebunt. Alibi plantamur, in regno coelorum florebimus. Ego vero plantavi: Appollo rigavit, sed Dominus incrementum dedit (I Cor. III) . Plantatus in domo Domini, hoc est, in Ecclesia: non muris, sed in dogmatibus. Regnum enim Dei, inquit, intra vos est (Luc. XVII) . Quicumque plantatus fuerit in domo Domini, si hic radices miserit, ibi flores affert. Plantati in domo Domini: in atriis Dei nostri florebunt. Ista sunt aeterna tabernacula. Quae sunt ista atria? Diversae in coelo mansiones. Simul videte quid dicat: Plantati in domo Domini: in atriis Dei nostri florebunt. Hic domus est: ibi atrium est. Debuit utique primum dicere secundum ordinem, atrium: et sic domum. Sed videte quid dicat. Hic licet videamur in 1105C domo esse: cum migraverimus ad regna coelorum, ad comparationem angelorum, et virtutum caeterarum, non sumus in domo, sed in atrio sumus: in initio sumus, non in perfectione. Non enim erimus angeli, sed quasi angeli (Matt. XXII) . Non tibi quasi parum videatur homo, si sicut angelus fueris.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi. Felix ille qui crescit quotidie, qui senescit aetate, senescit et virtutibus. Haec interim de Psalterio diximus: locuti sumus et de Evangelio pauca, diximus quoque et de Apostolo. Oremus Dominum, ut omne quod diximus nos, et quae audistis, opere compleamus, et verba vertamus in opera: ut qui hic plantati sumus in domo Domini, in atrio Christi floreamus: cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.