Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XCIII.
Psalmus David quarta sabbati. Semper de titulo disputamus, ut ex titulo intelligatur et psalmus. Psalmus David quarta sabbati. Quarta sabbati, in medio sabbati est: quasi in corde sabbati, hoc est, in medio hebdomadis. Dies enim quarta est, et quarta dies habet ex utroque latere aequales dies. Habet enim ex uno latere diem primum, secundum, tertium: et ex alio latere habet diem quintum, sextum, septimum. Videtis igitur quoniam dies quarta, hoc est, quarta sabbati, ex utroque latere duplici trinitate firmatur. Simulque considerandum: quia quartus numerus, virtute 1106C decimus est. Quomodo? si enim computes, et ordinem facias: unum, duo, tres, quatuor, decimus numerus efficitur. Vidistis igitur quoniam quartus numerus efficit decimum, et considerate ex hoc: quia quatuor Evangelia in decalogo computantur, ut quodcumque dicebatur in decalogo hoc compleatur in quatuor Evangeliis, ut non dissentiat lex vetus ab evangelica dignitate. Hoc interim diximus de titulo, nunc veniamus ad psalmum.
Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit. Qui tanto tempore latuit, et non apparebat in populo: postea libere egit. Quia antea ignorabatur, postea triumphavit in cruce. Deus ultionum Dominus. Si Deus ultionum Dominus est, mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus, quid te cupis vindicare, homo? Habes ultorem Deum. Dicit hoc et Apostolus: Si esurierit inimicus tuus, ciba 1106D illum. Si sitit, da illi potum. Haec enim faciens, carbones ignis congregabis super caput ejus (Deut. XXXII; Rom. XII) . Hoc non videtur pietatis esse, sed crudelitatis. Si enim bene illi facio, ut illi malefaciat Deus; non venit hoc de pietate, sed de crudelitate mentis. Quod enim dicit Apostolus: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, da illi potum: hucusque videtur misericordia. Hoc vero quod infert; Haec enim faciens, carbones ignis congregabis super caput ejus. Videtis enim propterea panem dare, et aquam dare bibere, ut ille in saeculis torqueatur. Et hoc dicit Apostolus, et misericordiae praedicator crudelitatem docet? Non igitur sic accipiendum, sed alio sensu. Si te percutit inimicus, tu ei praebe 1107A et alteram maxillam (Matth. V) . Si tibi ille malefacit, tu illi fac bene. Si enim hoc feceris, carbones ignis congregabis super caput ejus. Quod dicit, hoc est, mundabis eum a peccato. Vincitur enim crudelitas illius patientia tua. Si sagittam dirigas in lapidem, et lapis durus fuerit: non solum non infigitur, sed resilit. Sic inimicus tuus si percusserit, et repercussus non fuerit, patientia tua superatus, ad meliora convertitur.
Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? Impatientia humana non vult Dei habere patientiam. Miseri nos, qui volumus nobis Deum esse patientem, et inimicis impatientem. Si quando peccamus, patientem cupimus Deum. Si quando aliquis in nos deliquerit, in ipsum non volumus 1107B esse patientem Deum. Usquequo peccatores gloriabuntur? Non eis sufficit peccare, sed etiam in peccatis gloriantur. Prima infelicitas est peccare: secunda infelicitas, immo novissima, non agere poenitentiam. Isti ergo peccatores non solum non flectunt cervicem, sed libere post peccatum suum gloriantur.
Effabuntur et loquentur iniquitatem. Proprie haec de haereticis loquitur. Loquentur omnes qui operantur iniquitatem. Videte signum: Qui loquitur, necesse est ut male faciat. Ex abundantia enim cordis os loquitur (Luc. VI) . Ubicumque conscientia vulnerata est, ibi in ore facile peccatur.
Populum tuum, Domine, humiliaverunt. Semper Dei populus humiliatur: Dei populus opprimitur: Populum tuum, Domine, humiliaverunt. Semper populus 1107C Dei humiliatur, et imitatur Deum qui humilis fuit, et mitis corde.
Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt: et dixerunt, non videbit Dominus. Licet hoc manifestum sit secundum historiam, semper enim quicumque praesidio indiget, facile opprimitur, et quanto aliquis humilior fuerit, tanto ille magis qui opprimit, offendit Deum: tamen et secundum tropologiam interpretemur: dixeram enim de haereticis hoc dici. Viduam et advenam interfecerunt. Vidua illa quae Deum virum habere desivit, anima est peccatoris. Advena est qui non est habitator, hoc est, qui non habitat. Ille qui nuper crediderat, repente scandalizatus perit. Et pupillos occiderunt, et dixerunt: non videbit Dominus. Miramur si pupilli dicuntur, ubi vidua 1107D est? sicut enim vidua, anima peccatoris est: sic pupillos illos dicit, qui Patrem amiserunt habere Deum.
Et dixerunt. Quid dixerunt? Non videbit Dominus: nec intelliget Deus Jacob. Hoc dicit omnis qui opprimit sanctos. Illis hoc dicentibus videte Spiritus sanctus quid respondeat.
Intelligite qui insipientes estis in populo: et stulti aliquando sapite: Qui plantavit aurem, non audiet? 1108A aut qui finxit oculum, non considerat? Qui figulus est, ignorat vas suum? Qui alium facit audire, ergo ipse non audiet? Qui mihi dedit oculos, ergo ipse non videt? Qui auctor est intelligentiae meae, ipse non intelligit? Iste locus adversus eos maxime facit, qui Antropomorphitae sunt, qui dicunt Deum habere membra, quae etiam nos habemus. Verbi causa: Dicatur Deus habere oculos: oculi Domini respiciunt omnia: manus Dei facit omnia. Et audivit, inquit, Adam sonum pedum Domini deambulantis in paradiso (Gen. III) . Haec simpliciter audiunt, et humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam referunt. Ego autem dico quod Deus totus oculus est: totus manus est: totus pes est. Totus oculus est: quia omnia videt. Totus manus est: quia omnia 1108B operatur. Totus pes est: quia ubique est. Ergo videte quid dicat: Qui plantavit aurem, non audiet? Non dixit: qui plantavit aurem, ergo ipse aurem non habet. Non dixit: ergo ipse oculos non habet. Sed quid dixit? Qui plantavit aurem, non audiet? et qui finxit oculos, non considerat? Membra tulit: efficientias dedit?
Qui corripit gentes, non arguet. Qui alios docet, ergo ipse non novit? Qui docet hominem scientiam. Subauditur, ergo ipse non habet scientiam?
Dominus scit cogitationes hominum: quoniam vanae sunt. Legimus in poeta saeculari:
O curas hominum! o quantum est in rebus inane!
Et gentiles, et philosophi istum versiculum ad
1108C coelum levant. Et quid dicunt? Nihil potuit prudentius dici: Ecce rusticanus noster Hebraeus ante tanta saecula hoc locutus
est. Et quid dixit?
Dominus scit cogitationes hominum: quoniam vanae sunt. Vultis scire quoniam cogitationes hominum vanae sunt? Pater et mater nutriunt filium: promittunt sibi de illo felicitatem:
mittunt ad studia, erudiunt: venit usque ad adolescentiam, disponunt ut etiam militet. Cum omnia cogitaverint per annos triginta,
una febricula venit, et tollit omnes cogitationes. Inimicum habeo: et dies judicii est ad triginta dies, diebus et noctibus
nihil aliud cogito, nisi quod illi respondeam. In lectulo meo sum, et cogitatio mea absenti respondet inimico. Non est tibi
inimicus, et verba respondent inimico. Diebus et
1108D noctibus in cogitatione sum. Cum autem dies judicii venerit, omnia illa quae cogitaveram, pereunt: et quodcumque Deus dixerit,
hoc loquor. Propterea et Dominus in Evangelio ait: Quando stabitis ante judices, non cogitetis quid respondeatis: quia Dominus
dabit vobis in illa hora quid respondeatis (Luc. XII) .
Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Una cogitatio felix est, cogitare de Domino.
1109A Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Felix est qui Deo magistro utitur. Et de lege tua docueris eum: ut mitiges ei a diebus malis. Videte quid dicat: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum: hoc est, Scripturis tuis. Hoc autem quid prodest, ut doceatur ille de lege tua? Ut mitiges ei a diebus malis. Videtis igitur quoniam scientia, et exercitatio, et opera de Scripturis mitigat nobis dies malos? Donec fodiatur peccatori fovea. Quando tu erudieris de lege Domini, unum tibi in duplex dividitur. Tibi enim dies mitigat malos; et peccatori fodit foveam.
Quis consurget mihi adversus malignantes: aut quis stabit mihi adversus eos qui operantur iniquitatem? Obscuri sunt psalmi, et semper personas mutant, 1109B et propterea obscuri sunt, et nimiae difficultatis est scire in singulis versiculis quis loquatur. Quis consurget mihi adversus malignantes: aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? Hos versiculos Salvator loquitur: Ego sanctus sum, in cruce sublevatus sum: mortuus sum, resurrexi, et ad coelos victor ascendi. Quis est putas de sanctis, qui mecum resurget? Ergo quod dicit, hoc est: Propterea resurrexi, ut et alii mecum resurgerent. Quis resurget mihi? Quando dicit Quis, caeteros provocat ad surgendum. Quomodo enim legimus in Isaia: Quem mittam ad populum istum, et quis ibit nobis (Isai. VI) ? etc. Sicut Isaias ipse se offert: sic et Dominus provocat nos dicens: Quis resurget mihi adversus malignantes? Quicumque resurrexerit, mihi resurget: 1109C de meo exercitu est. Adversus malignantes, adversus diabolum, et exercitum ejus. Aut quis stabit mecum? Videte ordinem: Non dixit primum, quis stabit, et quis resurget: sed, quis resurget et quis stabit. Primum enim surgimus, deinde stamus. Aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? Quasi imperator stet et dicat: Quis venit in exercitu meo?
Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitavit in inferno anima mea. Propterea, Domine, resurgo, quia tu fuisti ad inferos, et resurrexisti. Detenta fuisset anima mea apud inferos, si non tua anima de inferis resurrexisset.
Si dicebam: motus est pes meus. Considerans fragilitatem meam, et imbecillitatem humanam, non putabam pedem meum firmo stare gradu: ubicumque 1109D ponebam pedem, lapsum timebam. Rursum cogitabam nomen tuum, et firmo stabam pede.
Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo; consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Hoc ipsum et Apostolus loquitur: quoniam secundum labores, et miserias quas in isto saeculo patimur, habemus mercedem apud Deum in coelis (I Cor. III) . Magnitudo tribulationum, magnitudo praemiorum est. Quot patimur vulnera, tot meremur et coronas. Hoc est quod dicit: Quotiens egi poenitentiam, totiens me consolatus es. Unam fudi lacrymam: unam merui consolationem. Decem fudi lacrymas: decem merui consolationes. Quantumcumque 1110A fuit pondus poenitentiae, tantus fuit et consolationum numerus.
Qui fingit laborem in praecepto. Nemo dormiens coronatur, nemo securus possidet regna coelorum; nemo, referto ventre, potest digne de jejuniis disputare. Vides ergo quid dicat: Qui fingit laborem in praecepto. Omnia praecepta Domini laborem habent. Sine labore non possumus possidere regna coelorum. Vultis scire quia ita est? Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et veni sequere me (Matth. XIX) . Qui vult, inquit, consequi regna coelorum, diebus et noctibus oret, vigilet, jejunet, jaceat in sacco, non in pluma, non in serico. Poenitentia non amat delicias. Quia cinerem, inquit, tamquam panem 1110B manducavi: et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI) . Qui fingit laborem in praecepto: captabunt in animam justi. Videte quomodo non videtur esse consonans. Quae enim est consequentia: Qui fingit laborem in praecepto: captabunt in animam justi? Sed quod auris carnea non intelligit, auris spiritualis intelliget. Quid ergo dicit? Qui fingit laborem in praecepto. Propterea, inquit, laboramus in praeceptis Domini diebus ac noctibus, vigilamus, oramus jejunamus, quoniam multos habemus adversarios, qui captant animam justi. Videte quid dicat: justi captant animam; non injusti. Non enim volunt eos decipere qui decepti sunt, sed justos. Unde dicitur in Abacuc: Escae ejus electae (Abac. I) . Et sanguinem innocentem condemnabunt. Solent aliqui dicere: Ille 1110C qui occisus est, non occideretur, nisi fornicator esset, aut aliquod peccatum habuisset. Ruina illum non occupasset, nisi fuisset peccator. Naufragium illum non oppressisset, nisi peccator fuisset. Videte ergo quid dicat sancta Scriptura: Et sanguinem innocentem condemnabunt. Quamdiu in isto saeculo sumus, omnia in commune patimur. Justus et peccator aequaliter naufragantur: Aequalem habent carnem, et aequales conditiones carnis. Justus et peccator aequaliter pereunt. Similis exitus, sed diversa praemia justus et peccator habent. Alius ducitur ad gehennam: alius ducitur ad regna coelorum. Et sanguinem innocentem condemnabunt. Sufficit tibi, o juste, conscientia tua. Et si condemnatus fueris, 1110D sit sanguis tuus innocens, et clamabit ad Dominum.
Et factus est mihi Dominus in refugium. Locus iste contra Arianos facit. Quoniam enim contradicunt Domino Salvatori, quod factus dicitur: ecce nos dicimus: Factus est mihi Dominus in refugium. Nulli dubium, quin de Patre hoc interpretemur. Si autem de Patre dicitur: Dominus factus est mihi in refugium, hoc sensu intelligendum est: Dominus qui semper erat, mihi factus est in refugium. Sic et Salvator qui semper erat, mihi Salvator factus est.