Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XCVI.
Psalmus ipsi David quando terra ejus restituta est ei. Legimus in Regum et Paralipomenon libris, quoniam David bellicosus vir fuit, et universas gentes in circuitu subjecerit, et in suam redegerit potestatem. Hoc interim secundum litteram intelligamus hoc modo: Psalmus David quem cecinit Domino: quando victis adversariis reddidit terrae suae, hoc est, Judaeae pacem. Hoc secundum historiam. 1115D Caeterum si David interpretatur fortis manu: fortis autem manu nemo est, nisi ille qui vicit omnes gentes, noster David, ad quem clamabant daemones: Quid venisti torquere nos ante tempus, fili David (Matt. VIII) ? Iste psalmus ab eo compositus est, quando restituta est terra. Et egregie dixit quidam: quoniam terra ista quae restituitur, corpora nostra sunt. Vere enim eo tempore debemus cantare Domino, quando terra nostra composita est. Dicamus autem nos et aliter: Non enim nocet, si eamdem rem duobus, et tribus modis intelligamus. Scriptum est enim in Salomone: Assumes, inquit, ea in tabula cordis tui tripliciter (Prov. III et VII) . Non nocet diversum aliquid dicere, cum uno spiritu dicitur: Quando terra ejus constituta est. Terra ista antequam David noster omnes vinceret, non habebat pacem; sed ubique erat discordia. Alia gens colebat Jovem, alia Mercurium, 1116A alia Junonem, et omnes gentes diversa idola habebant. Vexillum crucis elevatum est, et omnis terra constituta est.
Dominus regnavit, exsultet terra. Universa terra, et omnis orbis, qui daemonibus et idolis fuerat ante subjectus, Deo nostro regnante laetetur. Dominus regnavit. Dominus, Creator qui nos fecit, ipse regnavit. O vos qui ante subjecti eratis sub dominio diaboli, nunc subjecti estis sub Domino creatore. Laetentur insulae multae. Bene dixit de animabus nostris: quae variis cogitationibus, quasi variis hinc inde tunduntur fluctibus. Nos autem dicamus, et insulas Ecclesias. Denique dicitur, et in alio loco: Convertentur ad me insulae multae. Vultis scire quoniam insulae dicantur Ecclesiae? Dictum est in propheta ex 1116B persona Domini: Loquere, inquit, habitatoribus insulae hujus. Laetentur insulae multae. Quomodo enim insulae in medio mari positae sunt: sic et Ecclesiae quasi in medio mari saeculi istius positae sunt: et ita persecutionibus, quasi diversis tunduntur fluctibus. Verum istae insulae tunduntur quotidie, sed non subruuntur. In mari quidem sunt, sed habent fundamentum Christum qui moveri non potest.
Nubes et caligo in circuitu ejus. Ego puto nubem istam esse, de qua dicitur in Evangelio: Et operuit, inquit, eos nubes lucida (Matt. VII) . Eo tempore quando transformatus est Dominus, et apostoli ceciderunt, operuit eos nubes lucida. Ego puto istas esse nubes, quibus mandavit Dominus ne pluant super Israel imbrem (Isai. V) . Ego puto istas esse nubes, 1116C de quibus in alio loco dicitur: Veritas tua usque ad nubes (Ps. XXXV) . Veritas Domini illa, quae dicit in Evangelium: Ego sum via, veritas et vita. (Joan. XIV) . Veritas Dei, Christus est. Veritas Domini usque ad nubes. Nubes apostoli sunt et prophetae: istis mandatum est, ne pluant super Israel imbrem. Ex quo enim, secundum historiam, quod scriptum est in libro Judicum, vellus illud siccatum est (Judic. VI) : pluvia in universo orbe discurrit. Quod dicitur, hoc est, Israel siccatus est, et pluvia super omnem orbem discurrit. Nubes et caligo in circuitu ejus. Dominus venit in Aegyptum super nubem levem (Isai. XIX) . Videte quid dicat. Dominus venit: Dominus atque Salvator in Aegyptum istam in qua nos sumus: in locum tenebrarum ubi Pharao est, Dominus 1116D venit. Non venit, nisi in nube levi. Nubes ista levis, quae est? Videtur mihi sancta Maria nullo humano semine praegravata. Ista nubes levis venit in mundum, et secum portat mundi creatorem. Et quid dicitur ibi in Isaia? Dominus venit in Aegyptum super nubem levem: et confringentur idola Aegypti. Venit Dominus, et idola Aegypti commota sunt, et concussa, atque destructa. Nubes ista destruxit Serapim in Alexandria: non imperator homo mortalis; sed nubes ista quae venit in Aegyptum, Nubes et caligo in circuitu ejus: Diximus de nube: dicamus de caligine. Dominus in caligine est. Dominus aut in lumine est, aut in caligine. In lumine incipientibus est. Incipientibus enim simpliciter loquitur: qui 1117A vero perfecti sunt, illis mystice loquitur. Denique apostolis non loquebatur quasi turbis, sed intrinsecus loquebatur: et quid dicit? Qui habet aures audiendi, audiat. Ergo hoc quod dicit? et caligo in circuitu ejus. Hoc est, et mysteria in circuitu ejus: Propterea dicitur et in Exodo: Et omnis, inquit, populus stabat deorsum: Moyses autem solus ingressus est in montem Sina in caligine (Exod. XIX) . Non enim poterat omnis populus Dei scire mysteria, quae solus poterat nosse Moyses. Dicitur de Deo: Posuit tenebras latibulum suum (Ps. XVII) . Justitia et judicium correctio sedis ejus. Quid vult dicere, correctio sedis ejus? Debuit dicere stabilitas sedis ejus. Quando ergo dicitur, correctio sedis ejus, ostenditur quodcumque corrigitur, pravum fuisse antequam corrigeretur. 1117B Judicium ergo Dei antequam veniat ad judicandum, quasi pravum videtur. Nunc videtur injustum, et pravum esse judicium. Quando enim iniqui homines ditantur, et sancti pauperes sunt: nonne videtor judicium Dei esse pravum? Quando autem venerit ad judicandum, ut reddat unicuique secundum opera sua, eo tempore quasi corrigetur sedes ejus. Denique vultis scire quia de die judicii dicitur?
Ignis ante ipsum praecedet: Ignem istum qui sanctus est, timeat: qui peccator est, timeat. Ignis iste sanctos purgat: peccatores consumit. Ignis ante ipsum praecedet. Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem ardentem (Ps. CIII) . Ego puto istos esse ignes, hoc est, angelos ejus. Isti ergo angeli, hoc est, ignis ejus, praecedent ante eum. Iste 1117C ignis quos consumit? Quicumque est lignum, fenum, stipula. Qui autem aurum, argentum est, et lapides pretiosi, mittitur quidem in ignem, sed mundior invenitur.
Alluxerunt fulgura ejus orbi terrae, vidit et commota est terra. Dicunt philosophi, quod fulgura ex nubium collisione generentur. Nisi enim prius sonitus auditus fuerit, fulgura non prospiciuntur. Hoc dicitur et de lapide ignario: qui, nisi collisus fuerit, medius ignis non egredietur. Hoc dicimus secundum historiam, et parvuli adhuc loquimur. Diximus ergo naturam rerum: ut ex natura rerum spirituale aliquid proferamus. Lapis qui vulgo vocatur ignarius, si solus est, ignem non potest mittere: sin autem cum alio lapide collisus fuerit, medius ignis excutitur. Fac 1117D mihi esse nubem Jeremiam, Isaiam, Eliam: nubem autem, et Paulum et Petrum, et caeteros apostolos. Istae ergo nubes quando collisae fuerint inter se, emittunt medium ignem, et lucet orbi terrae. Alluxerunt fulgura ejus orbi terrae; vidit et commota est terra. Apostolorum fulgura alluxerunt in toto orbe terrarum. Commota est. Illi loquebantur, et tonitruum vocis eorum universus mundus audiebat. Duo habebant pariter et grandem vocem, et splendida fulgura. Haec fulgura credentes illuminabant: non credentes comburebant.
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini. Mihi videntur isti montes esse daemonum potestates. Sive certe montes, superbi quique homines. Ignis iste 1118A non consumit humiles, sed quicumque montuosi sunt: Denique quando fulgur emittitur, difficile illos percutit, qui in valle sunt; sed semper illos qui in monte sunt.
Annuntiaverunt coeli justitiam ejus. Isti sunt coeli, de quibus, et in octavo decimo psalmo dicitur: coeli enarrant gloriam Dei. Coeli annuntiant justitiam ejus: terra non annuntiat. Quicumque coelum est, non timet justum Deum. Quicumque de coelis est, non timet ejus annuntiare justitiam. Quicumque sanctus est et coelum est, iste justum Deum non timet. Peccator autem misericordem quaerit Deum.
Annuntiaverunt coeli justitiam ejus: evangelistae scilicet. Et viderunt omnes populi gloriam ejus. Quia etiam, quibus non est annuntiatum de eo, intellexerunt 1118B Deum in carne venisse.
Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Ut dum in spe vana confunduntur, ad illam veram valeant pervenire
Adorate eum omnes angeli ejus. Annuntiatores regni illius. Audivit et laetata est Sion. Ecclesia quae gloriam ejus speculabatur.
Et exsultaverunt filiae Judae. Animae confessorum. Propter judicia tua, Domine. Quia custodierunt ea.
Quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram: nimis superexaltatus es super omnes deos. Et non solum super deos, sed etiam super coelos coelorum.
Qui diligitis Dominum, qui solus est bonus; odite malum, diabolum. Custodit Dominus animas sanctorum 1118C suorum: de manu peccatoris liberabit eas. Ne eis aliquid noceat.
Lux orta est justo. Christus refulget in corde ejus. Et rectis corde laetitia. Quia quem exspectabant, cernere meruerunt.
Laetamini justi in Domino, et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Qui eum in recti cordis lumine contemplamini, jugiter collaudate, vel sanctitatem ejus: quia vestrum memor fuit, ut sanctificaret: vel pietatem, qua vos in regno suo ascivit. Qui nobis praestare dignetur, ut, ejus lumine nostris cordibus oriente, mereamur ab eo de praesentibus erui: cujus sumus baptismo a noxiis originalibus liberati. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.