Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XCVII.
1118D
Psalmus David. Iste psalmus vocem prophetae continens, potentiam narrat Dominici nominis ac virtutis.
Cantate Domino canticum novum. Canticum novum, est Dei Filius crucifixus, quod numquam auditum fuerat. Nova res, novum habet canticum. Cantate Domino canticum novum. Homo quidem est, qui passus est: sed vos cantate Domino. Passus est quidem quasi homo, sed salvavit quasi Deus. Cantate Domino canticum novum. Canticum novum, mereatur nomen novum. Propterea dicitur et alibi: Et vocabitur, inquit, nomen novum (Isai. LXII) . Novum nomen, novum meretur canticum. Et in Apocalypsi dicitur: 1119A Qui vicerit, inquit, dabo ei calculum, et nomen novum scribam super eum (Apoc. III) . Nomen novum Christianorum est. Cantate Domino. Quare? Quid enim fecit? Quare enim novum mereatur canticum? Quia mirabilia fecit. Signa fecit in Judaeis: paralyticos sanavit: leprosos purgavit: mortuos suscitavit. Hoc et alii fecerunt prophetae. Vertit panes paucos in plures, et pavit infinitum populum. Hoc fecit et Eliseus. Quid ergo fecit novi, ut mereatur novum canticum? Vultis scire quid novum fecerit Deus? Quasi homo mortuus est, ut homines viverent. Filius Dei crucifixus est, ut nos levaret ad coelum. Quoniam mirabilia fecit. Vultis scire quoniam mirabilia fecit? Filius viduae jacebat in coenaculo: venit Eliseus et contraxit se, et os ad os posuit, et manus ad manus, 1119B et pedes ad pedes (IV Reg. IV) . Si enim expandisset se, non reversus esset filius viduae. Ideo se contraxit, ut vivificaret. Cum esset in forma Dei: ideo accepit formam hominis (Philip. II) : ideo se contraxit, ut nos faceret altiores.
Salvavit sibi dextera ejus. Quod dicit, hoc est: Salvavit homines, non alienum, sed suum opus, hoc est, quod fecerit sibi, sibi ipse salvavit. Fecerat hominem in salutem, qui vitio suo perierat. Iste mortuus est, ut salvaret sibi hominem dextera sua. Dextera hic pro virtute ponitur, et brachium pro robore. Et brachium sanctum ejus. Licet et brachium, et dextera Christus dicatur: Dextera Domini fecit virtutem, et brachium Domini cui revelatum est (Psal. CXVII) , tamen hic de Christo dicitur.
1119C Notum fecit Dominus salutare suum. Non dixit, ostendit, sed, notum fecit. Quod dicit, hoc est; quod ante noverant Deum, et suo vitio obliti sunt. Ergo Deus veniens, sua gratia hoc quod perdiderant, manifestavit eis. Ergo hoc dicit: Ille quem noverat Adam, quem noverat Seth (Gen. IV) : quem noverat Enoch: qui invocavit Dominum, et speravit in eum: et noverat Noe: et postea oblitus fuerat humanum genus, venit iterum in mundum, ut homines qui postea obliti fuerant, iterum cognoscerent. Notum fecit Dominus salutare suum. In Hebraico legitur: Notum fecit Dominus Jesum suum. Ubicumque enim Salvator dicitur, in Hebraico Jesus ponitur. In conspectu gentium revelavit justitiam suam. Nequaquam in sola Judaea, sed, in conspectu gentium. Justum 1119D enim erat, ut Salvator salvaret creaturam suam. Revelavit justitiam suam, quae incredulitate hominum fuerat obscurata.
Recordatus est misericordiae suae. Conclusit omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. XI) . Et veritatis suae domui Israel. Misericordiae recordatur: veritatem implet. Recordatus est misericordiae suae, hoc est, in gentium populo. Et veritatem suam domui Israel. Hoc opere complens, quod patriarchis promiserat.
Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Non solus Israel vidit et Juda, sed, omnes fines: simulque secundum mysticum intellectum, fines terrae. Quamdiu in medio terrae sumus, Deum videre non possumus. 1120A Quando ergo quasi relinquimus terram, et in summitate sumus, tunc meremur videre Deum. Vultis scire quomodo fines terrae videant Deum? Legimus in Ezechiel: Et rotae, inquit, illae quae volvuntur, dicebatur eis, Gelgel, quod dicitur revolutio (Ezech. I) . Gel enim volutio: Gelgel, revolutio. Rotae ergo illae audiunt, revolutio. Quoniam rota quasi parvo quodam spatio terram tangit, et tota festinat ad coelum. Ideo dicitur et in alio loco: Sancti lapides volvuntur super terram (Zach. IX) . Et quid dicitur in Ezechiele? Quocumque, inquit, ibat spiritus, illuc sequebantur et rotae. Et nos sequamur Spiritum sanctum, ut dicamur rotae. Et quid dicitur ibi? Et non, inquit, ibant retrorsum, sed semper ibant ante se. Simulque considerate quid dicat: Non, inquit, 1120B revertebantur, sed semper ante se ibant. Praeteritorum enim obliviscebantur, et ad priora se extendebant (Philip. III) . Et plena erant, inquit, oculis. Omnia enim rotarum istarum plena erant lumine Dei. Non est istius temporis, ut de rotis, et de Cherubim, et de animalibus Ezechiel disputemus.
Jubilate Deo, omnis terra. Non solum Judaea, sed, omnis terra, jubilate Domino. Signa mittite victoris exercitus. Cantate, et exsultate, et psallite. Cantate, cogitatione: psallite, verbo, hoc est, omnibus membris vestris. Psallat manus in eleemosyna: psallat pes vadens in opere bono.
Psallite Domino in cithara. Omnes cordae vestrae vocales sint. Non potest esse cithara, si una corda defuerit. Quid tibi prodest si sis castus, si sis largus 1120C in eleemosyna, et invidiosus sis? Quid tibi prodest, si sex cordas integras habueris, et unam ruptam? Si una corda defuerit, perfectus citharae sonus esse non poterit. In tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Legimus in Numerorum libro, duo genera esse tubarum: unum genus esse tubarum ductile ex argento; aliud esse genus tubarum cornearum (Num. X) . Ergo hic utrumque dicitur: In tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Quod dicitur, hoc est? Tuba ductilis ex argento, sermo Dei est, et eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, purgatum septuplum (Ps. XI et XIV) . Rursum, in voce tubae corneae, hic regnans inducitur vir Dei. In Scripturis proprie cornu pro regno dicitur, et pro potentia: sicut ibi scriptum est: Erexit cornu salutis nobis 1120D (Luc. I) . Et in alio loco scriptum est: In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Ps. XLIII) . Ergo videte hic quid dicat: Duas habetote tubas, et argenteam, et corneam. Argenteam, ut habeatis sermonem: corneam, ut habeatis virtutem. Vultis scire quoniam cornu semper in bonam partem ponitur. Legimus in Levitico: Nullum: animal offeratur, nisi quodcumque cornutum est. Tria genera animalium offeruntur: bos, qui cornu habet, et aries, qui cornu habet, et hircus, qui cornu habet. Sine causa putas dicitur, ut nullum offeratur animal, nisi quod cornutum est? Et nos ergo quamdiu habemus cornu, meremur victima esse Dei. Si autem cornu nostrum fuerit excussum, quasi debiles sumus, et inter sacerdotes Dei venire 1121A non possumus. Moveatur mare et plenitudo ejus. Moveatur mare, et amarae aquae mutentur in dulces. Denique et Mara mutata est et facta est in dulcem saporem (Exod. XV) . Aquam illam amaram non fecit aliud dulcem, nisi lignum crucis, quod missum erat in eam. Mihi videtur amarum mare, lex esse Moysi. Hoc est quod dicitur mara, hoc est, amara. Haec amara aqua legis veteris, accepit lignum crucis, et effecta est dulcis.
Flumina plaudent manu simul. Interrogemus Judaeos, qui secundum litteram intelligunt: flumina ventrem habent: flumina voces habent: flumina pedes habent: flumina manus habent. Dicat aliquis: Non est scriptum de ventre, de pedibus. Sed dico tibi: ex uno membro intelligimus et caetera. Non 1121B enim possumus intelligere manus sine pedibus, sine ventre, sine membris caeteris. Flumina plaudent manu simul. Flumina quae biberunt de fonte Jesu. Me, inquit, dereliquerunt fontem aquae vivae (Jerem. II) . Flumina ipsa de fonte Christi currunt. Ille fons est; nos flumina sumus: si tamen meremur esse flumina. Christus, fons est: sancti, flumina sunt. Qui autem inferiores sunt, rivuli sunt. Alii vero torrentes sunt. Qui sunt torrentes? Qui ad horam habent aquas, et, tentatione veniente, siccantur. Flumina plaudent manu simul. Non est unum flumen, plura sunt flumina. Quot sancti sunt, tot et flumina sunt. Sed ista flumina non habent inter se dissensionem. Quoniam sunt flumina Christi, propterea habent inter se concordiam. Flumina plaudent manu simul. 1121C Plaudent, quia opera sanctorum, laus Dei est. Christus non voce laudatur, sed opere. Non audit vocem, sed opera. Flumina plaudent manu simul. Propterea dicit et ipse in Evangelio: Qui sitit, veniat et bibat, et fluent, inquit, flumina de ventre ejus (Joan. VII) . Montes exsultabunt in conspectu Domini. Quid simile flumina et montes? Sed quoniam de perfectis sanctis dicit, non dixit, rivuli plaudent manu simul: sed, flumina plaudent manu simul. Videte ordinem: Moveatur mare, et totus orbis. Flumina plaudent manu simul. Montes nihilominus, qui ad summam justitiam pervenerunt. Dicam et aliter: Moveatur mare, quod ante fuerat immotum, moveatur in adventu Christi. Moveatur mare, jam diximus, hoc est, lex Moysi. Flumina plaudent manu simul, hoc est, prophetae. 1121D Montes exsultabunt a conspectu Domini, hoc est, apostoli, Quoniam venit judicare terram. Nequaquam venit humilis tantum in carne, sed gloriosus venit in majestate sua. Quoniam venit judicare terram. Non dixit, perdere: sed, judicare. Venit judicare, ut zizaniam separet a frumento (Matth. XV) . Venit, ut pisciculos malos separet a bonis.
Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in aequitate. Justitia ponitur et aequitas. Primum justitia ponitur, et postea aequitas, εὐθύτης proprie dicitur, quae pravum rectum facit. Venit ergo judicare in sua justitia, ut quod pravum est, in illo rectum fiat. Cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.