Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XCVIII.
1122A
Psalmus David. Iste psalmus vocem continet prophetae sacerdotis Domini, commonentis ad Dei omnipotentis gratiam referendam.
Dominus regnavit, irascantur populi. Tres psalmi idem habent principium: nonagesimus secundus, et nonagesimus sextus, et nonagesimus octavus. Sed cum idem habeant principium in versiculo, in fine diversi sunt. Quando enim dicitur in nonagesimo secundo: Dominus regnavit, decorem indutus est; in nonagesimo vero sexto: Dominus regnavit, exsultet terra; in nonagesimo autem octavo: Dominus regnavit, irascantur populi: videtur quasi ordo sibi esse contrarius. Debuit enim primum dicere: Dominus regnavit, irascantur populi; et postea dicere: Dominus 1122B regnavit, exsultet terra; et in ultimo: Dominus regnavit, decorem indutus est. Verum diversus ordo dat nobis aliquam intelligentiae suspicionem. Dominus regnavit, decorem indutus est. Dominus regnavit, et indutus est patriarchis, et prophetis, et populo credenti. Decorem indutus est, quia patriarchae et prophetae, quasi Christi vestimentum fuerunt. Illud est perizoma, quod in Jeremia scribitur: illud est perizoma, quod habuit, circa lumbos suos, Jeremias. Vultis scire quoniam sancti quasi perizoma, vestimentum Dei sunt (Jerem. XIII, 11) ? Propterea ipse Deus loquitur ad Jeremiam: Sicut tu, inquit, posuisti lumbare istud ad lumbos tuos: ita et ego applicavi populum meum ad me. Quomodo ergo vestimentum circa hominem: sic populus circa Deum. 1122C Verum quia hoc perizoma, verum quia hic decor, quo Dominus fuerat indutus, trans Euphraten expositus est in foramine petrae, et ibi computruit, et ab Assyriis ductus est in captivitatem: Dominus quid facit? Non est nudus, non potest esse sine lumbari, et non potest esse sine veste; priore populo perdito, facit sibi vestem de populo gentilium. Et quid dicitur: Dominus regnavit, exsultet terra. Exsultet terra universa, hoc est, credentium populus. Denique, vultis scire quoniam secundum lumbare de gentium populo dicitur? Dominus, inquit, regnavit, exsultet terra: laetentur insulae multae. Non una insula Judaea, sed insulae multae, hoc est, totus mundus. Dicat mihi aliquis: Da mihi exemplum de Scripturis, ubi Judaea sola insula dicta sit. Omne quod loquimur, 1122D debemus affirmare de Scripturis sanctis: In ore enim duorum et trium testium stabit omne verbum (Deut. XVII, 6) . Non habet tantam auctoritatem sermo dicentis, quantum Domini praeceptum. Legimus in propheta Ezechiel: Et tu, inquit, fili hominis, loquere ad habitatores insulae hujus (Ezech. XXVII) , hoc est, Judaeae. Quoniam ergo una insula dimissa est, nunc dicitur: Laetentur insulae multae. Ergo lumbare dicitur in priori populo: Dominus regnavit, decorem indutus est. In secundo populo de gentibus congregato: Dominus regnavit, exsultet terra; laetentur insulae multae. Nunc in tertio dicitur: Dominus regnavit, irascantur populi. Sive de Gentibus, sive de Judaeis sunt: quicumque non credunt: irascantur. 1123A Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Psal. II) ? Dominus regnavit, irascantur populi. Dominus passus est: Dominus crucifixus est: Dominus mortuus est: Dominus resurrexit: Dominus ad coelum victor ascendit. Dominus regnavit, irascantur populi. Qui sunt isti populi? Dicamus exemplum de Evangelio: Quidam paterfamilias ivit accipere sibi regnum de longe (Luc. XIX) . Quid longius, quam coelum a terra? Dereliquit terram: ivit ad coelos, ut acciperet sibi regnum. Et cives, inquit, illi qui oderant eum, miserunt legationem, dicentes: Nolumus eum regnare super nos. Verum ille accepit regnum, et venit ad cives pessimos. Venit ad illos, qui regem eum nolebant habere. Et nunc dicit Spiritus sanctus ad cives malos: Velitis, nolitis, Dominus regnavit, 1123B irascantur populi. O clementia Spiritus sancti: non dixit, pereant: sed, irascantur. Vitium voluit significare, non poenas. Illi irascuntur, et Dominus deprecatur. Et quid dicit? Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis (Matt. XI) . Regnum accepi a Patre, immo homo quem suscepi, do quasi Deus, accipio quasi homo. Qui sedes super Cherubim, moveatur terra. Quamdiu terra immobilis est, sanari non potest. Non de terrae motu loquitur, quo videmus terras concuti, et omne mortalium timere genus; sed de nostra terra loquitur. Quae quamdiu immota fuerit, sanari non potest. Quando vero mota fuerit, et intremuerit, tunc recipiet sanitatem. Super quem, inquit, requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementes sermones meos (Isai. LXVI) ? Quoniam terra 1123C tremens commota est: propterea ille qui sedet super Cherubim incipit sedere in terra tremente. Felix est qui solium Dei est. Felix est in quo Deus semper sedet. Diversa sunt schemata. Aut enim sedemus, aut stamus, aut ambulamus, aut jacemus. Infelix est ille cui jacet Deus: jacet etenim cum jacente. Quomodo plangit cum plangente, et ridet cum ridente: ita et jacet cum jacente. Quomodo sitit cum sitiente, et esurit cum esuriente, et nudus est cum nudo, sic et jacet cum jacente. Qui ergo vulneratus est, et jacet; et ipse quodammodo jacere dicitur cum eo. Qui autem ambulat, et ille ambulat cum eo. Qui ambulat, videtur quidem melior esse ab eo qui jacet, tamen necdum venit ad ejus felicitatem qui stat. Denique et Adam quando se abscondit a facie Dei: ambulabat 1123D ei Deus post meridiem (Gen. III) . Dicat aliquis: Si Adam offenderat, et de paradiso fuerat ejectus: ergo imperfecta felicitate est cuicumque ambulat Deus. Et ego dico: Si Adam penitus occisus fuisset, et non ei datus fuisset locus poenitentiae, jacuisset ei Deus. Nunc vero quia datur ei locus poenitentiae: propterea ambulat ei Deus.
Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. Ascendens ad coelos, excelsior est omnibus factus: unde nos actusque nostros per singulos dies speculatur.
Confiteantur nomini tuo magno: quoniam terribile et sanctum est. Praeparent se sancti ad confitendum nomini tuo: quod est sanctum, siquidem tu dixisti: 1124A Sancti estote: quia ego sanctus sum (Levit. XIX et XX) . Et honor regis judicium diligit. Debet se prius homo dijudicare, et proprio judicio condemnare mala sua, et sic honoret aeternum regem Deum.
Tu parasti dilectiones in populis. Sed proprio vitio depravati sunt. Judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. Non solum in patriarchis: sed etiam in populo Christiano, qui meruit primogenita senioris.
Exaltate Dominum Deum nostrum. Ut sit excelsus in cordibus vestris. Et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. Multae de scabello opiniones sunt: sed hic propheta corpus Dominicum dicit, in quo majestas divinitatis tamquam super scabellum stat. Sanctum enim eum dici saepe docuimus. Quod autem adorari debeatur, eo ascendente apostoli docuerunt, 1124B cum adorantes regressi sunt in Jerusalem (Act. I) . Sed et ad crucem Dominicam, et ad animam sanctam haec referenda sunt.
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Quamquam unus legis, alter sacerdotii regulam teneat: tamen uterque adventum Domini sacerdotali praeconio, vel in legalibus tubis, vel in tintinnabulis nuntiavit. Et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Samuel Levitici ordinis regulam tenet: quod Ephod illud lineum atque candidum figuravit (II Reg. VI) : ostendens candidum effici posse, qui per poenitentiam nomen Domini invocans, lacrymis nigredinem peccati diluerit.
Invocabant Dominum. Apostoli. Et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos. Locutus est 1124C Dominus de nube filiis Israel (Exod. XVI et XIX) : sed et deinceps affatus est apostolos de velamento carnis assumptae: in quo divinitas obumbrata latebat.
Custodiebant testamentum ejus: et praeceptum quod dedit illis. Nihil de his ad irritum deduxerunt.
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Omnia enim quae agere studuerunt, ad perfectum deduxisti: quia placita erant tibi.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus: quoniam sanctus Dominus Deus noster. Sanctos vos exhibete in Ecclesia ejus, sicut ipse eam exhibuit sanctam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V) . Qui nobis praestare dignetur, ut modum sacerdotalis ordinis cum sanctitate perfecta 1124D tenentes, quae studemus agere de bono, ipse perducere dignetur ad effectum.