Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CI.
Oratio pauperis cum anxiaretur, et in conspectu Domini funderet precem suam. Iste psalmus in principio vocem prophetae continet ex persona peccatoris: dein laus in ea Dominici nominis continetur.
Domine, exaudi orationem meam, etc. Quia de toto corde profertur.
Non avertas faciem tuam a me. Si quis in corde 1127A mundo orat, et non arguitur sua conscientia: hoc potest dicere: Peccator enim non audet dicere: Non avertas faciem tuam a me, sed magis dicit: Averte faciem tuam a peccatis meis. In quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam: In quacumque die invocavero te: velociter exaudi me. Pro praesentibus pressuris orat, ut ab his contemplatione divina eripiatur.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei. Ac si dicat: Infantulus fui, et dum nescio, veni in juvenilem aetatem, et iterum in perfectam aetatem, et dum nescio, senui. Et defecerunt sicut fumus dies mei. Quidam autem putant se esse sempiternos, et perseverant in suo peccato. Et ossa mea sicut cremium aruerunt. Ossa dicit ipsam fortitudinem. Si ergo quod 1127B est in me forte, hoc aruit, et infirmum factum est: quanto magis quae per naturam infirma est caro?
Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. Sicut et alibi scriptum est: Homo sicut fenum dies ejus. Sic enim vita hominum viret, et cito arescit. Quia oblitus sum manducare panem meum. Non dixit, non desideravi manducare, aut contempsi manducare. Intantum mihi venit memoria peccatorum meorum, et talem poenitentiam egi, ut etiam obliviscerer manducare: desiderium Dei habens, et ipsum solum considerans.
A voce gemitus mei: adhaesit os meum carni meae. Discant qui agunt poenitentiam, quomodo debeant agere poenitentiam. Ita enim exsiccavi memetipsum ut sine carne essem, et pelles meae cohaererent ossibus 1127C meis. Carnem pro pelle dixit.
Similis factus sum pellicano solitudinis. Duo genera dicuntur esse horum volatilium. Unum in aquis est, et esca ejus pisces sunt: et unum in solitudine, et esca ejus venenata animalia, hoc est, serpentes, et crocodili, et lacertae. Dicuntur autem ista volatilia Latine onocrotali. Illi ergo similis factus sum qui est in solitudine: qui comedit venenata animalia, hoc est, esca mea quasi venenum erat mihi. Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Scimus quia corvus niger est: et nihil habet in se album. Hyperbolice voluit dicere: quia, Factus sum sicut nycticorax. Sic ergo in die niger est: quanto magis in nocte? Sic ergo factus sum propter peccata mea, memetipsum considerans.
1127D Quia cinerem tamquam panem manducavi. In cinerem intingebam panem meum: et sic comedebam. Si ergo propheta hoc dicit, nos quid facimus? Et poculum meum cum fletu miscebam. Nihil mihi erat suave, neque panis, neque poculum: sed tantum coelestem panem desiderabam, id est Christum.
A facie irae indignationis tuae. Et haec omnia faciebam, considerans adventum tuum et futurum judicium. Quia elevans allisisti me. Hoc dicant qui aliquando fuerunt sancti, et ceciderunt. Exaltati enim in virtutibus, postea ceciderunt. Siquidem sancti dicunt: quia elevans tenuisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt. Si dies, quanto magis noctes? hoc est, si lumen, quanto magis tenebrae? 1128A Et ego sicut fenum arui. Quoniam sicut fenum, sic pertransit homo, et siccatur.
Tu exsurgens, misereberis Sion. Ex hoc versiculo manifestum est quod ex persona Sion dictus est iste psalmus: et non ex persona prophetae. Sion autem est quae in specula posita est, et ea quae veniunt de longe prospiciens. Haec ergo Sion, quae in alto posita est, in sublime cecidit. Ergo qui stat, videat ne cadat (I Cor. X) . Quia tempus miserendi ejus: quia venit tempus. Aut propter poenitentiam tempus est miserendi: aut secundum adventum Salvatoris significat. Confidat ergo qui agit poenitentiam: quoniam venit tempus salvandi. Misericors est enim Dominus (Psal. LXXVII et Eccl. II) .
Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus. Lapides 1128B sancti sunt. Terra autem, hoc est, peccatores, misericordia Domini indigent. Et terrae ejus miserebuntur. Ut fructum exhibeat sanctitatis.
Timebunt gentes nomen Domini: et omnes reges terrae gloriam tuam. Quae prius idola metuebant, et daemoniorum nomina invocabant: nunc nomen tuum venerentur et timeant.
Quia aedificabit Dominus Sion. Ecclesiam suam super fundamentum apostolorum et prophetarum: Et videbitur in gloria sua. Cum omne corpus ejus glorificaverit ad similitudinem imaginis gloriae suae.
Et respexit in orationem humilium: et non sprevit preces eorum. Sed adventu suo visitavit mundum: qui olim desiderabatur.
Scribantur haec in generatione altera. In novo Testamento. 1128C Et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Christianus utique, qui prius peccatis mortuus, in eo est recreatus.
Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de coelo in terram aspexit. Ut audiret gemitus compeditorum: ut solvat filios interemptorum. Respexit ut misereretur. Descendit ut vincula, quibus nexi eramus, absolveret.
Ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem. Semper bonus nuntius, nova exhibet gaudia: sicut Angelus ad Mariam: Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te (Luc. I) . Et iterum pastoribus: Ecce ego annuntio vobis hodie gaudium magnum: quia natus est vobis Salvator (Ibid., II) . Sic et nunc in Sion vel in Jerusalem nuntiatur: 1128D quia natus est in terris is qui mundo peccatis mortuo vitam afferret.
In conveniendo populos in unum: et reges ut serviant Domino. Convenient in una credulitate, ut serviant Redemptori.
Respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Respondit Dominus Jerusalem in die virtutis, id est, cum ad passionem accederet: et annuntiavit paucitatem dierum suorum, dicens: Quia venient dies cum circumdaberis ab inimicis, et eradicaberis (Luc. XIX) , et reliqua.
Et ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generatione et generationem anni tui. Iniqui nec dimidiant dies (Ps. LIV) . Iste vero orat, ut non revocetur 1129A a dimidio dierum, scilicet ut ad perfectum veniens virum perennitate temporum cum Domino perfruatur.
Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Sicut enim in principio ista creasti: ita et nunc vel terram corporis nostri in novum reparas hominem: vel mentes nostras coelorum dignitate componis. Sed de prioribus coelis ait:
Ipsi peribunt, tu autem permanes. Juxta illud: Coelum et terra transibunt: verba vero mea non praeteribunt (Matth. XXIII, et Marc. XIII) . Et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Hoc est, qui eras in coelis, ipsum te ostendis in terris. Idem in utero virginis: ipse in 1129B infernum descendens. Idem resurgens a mortuis: ipse regressus es in coelum.
Filii servorum tuorum habitabunt. Quia tibi per apostolos sunt renati. Et semen eorum in saeculum dirigetur. Vel praedicatio, vel virtus eorum in omni gente distenditur. Nos vero deprecemur Dominum, ut exaudiat orationes supplicum, mentibus nostris inserat lumen suum: ut ejus magnificentiam enarrantes, mereamur sanctis ejus consortes effici in coelestibus regnis. Cui gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.