Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CII.
Psalmus David. Iste psalmus maxime circa pietatem atque misericordiam Dei commoratur: ait enim:
1129C Benedic, anima mea, Domino: et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Dicitur et in alio loco: Et scitote, quoniam Dominus ipse est Deus (Ps. XCIX) . Et nunc dicitur: Et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Si dixerimus, Benedic, anima mea, Domino: et Dominus, Dominus est: quod nomen hic quaerit Dominus? Si Dominus, Dominus appellatur: quid dicit: Et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus? Adventus Filii, nomen Patris est. Ante adventum Christi sciebatur Deus: Pater ignorabatur. Denique ipse dicit in Evangelio: Pater, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII) . Non possumus in singulis versiculis immorari: quoniam longus est psalmus: sed breves sententiolas debemus singulis 1129D versiculis coaptare, magis sensum exponentes, quam verba texentes.
Benedic, anima mea, Domino: et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Multas retributiones nobis praestitit Dominus: grandia nobis beneficia praestitit: quia coelum, quia terram, quia elementa omnia pro nobis fecit.
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis. Ut eas quasi nubem deleat. Qui sanat omnes infirmitates tuas. Peccata quibus infirmaris. Multas infirmitates habet anima nostra. Quot peccata, tot infirmitates. Denique et illa mulier, in Evangelio, quae decem et octo annis habebat spiritum infirmitatis, et caput sursum erigere non poterat (Luc. XIII) . Videte quid 1130A dicat: Quando aliquis habet spiritum infirmitatis, contractus est, deorsum conspicit, terram intuetur, coelum videre non potest.
Qui redimit de interitu vitam tuam. Pretio, inquit, redempti estis: nolite fieri servi hominum (I Cor. VI et VII) . Quod est majus pretium quam Creatorem pro creatura sua sanguinem fundere? Qui coronat te in misericordia et miserationibus. Praecurrente misericordia dat victoriam, tribuit palmam.
Qui replet in bonis desiderium tuum. Conjungens te sanctis in coelesti Jerusalem.
Renovabitur ut aquilae juventus tua. Ut a veteri in novum hominem muteris.
Faciens misericordias Domini, et judicium omnibus injuriam patientibus. Ut, oppressis impiis, erigat 1130B pauperes suos.
Notas fecit vias suas Moysi: filiis Israel voluntates suas. Ei qui legem spiritualiter intelligit, vel ei qui eum mentis oculis contemplatur.
Misericors et miserator Dominus: patiens et multum misericors. Quia cito flectitur ad misericordiam.
Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur, etc. Meliora enim quam merebamur, indulsit.
Quoniam secundum altitudinem coeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se. Distat multum coelum a terra; sed divina misericordia jugiter suos et protegit, et confirmat.
Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis 1130C iniquitates nostras. Ubi Deus appropinquat, elongantur delicta: ut, juxta Apostolum, ubi abundat peccatum, superabundet et gratia (Rom. V) .
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. Miseretur pater filio, cum eum verberat ut emendet. Ita et Dominus corripit nos interdum ut salvos faciat: non tamen in perpetuum derelinquit ut perdat.
Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Scit enim propheta genus humanum tamquam testam figuli de luto formatam, in honorem filiorum ascitum: ideoque considerans ei judicium mortis pro delictis appropinquare, ait misericordiam deprecans:
Recordatus est quoniam pulvis sumus, homo sicut 1130D fenum dies ejus. Ac si diceret: Non irasceris, ut conteras; sed recordaris quod vasa figuli sumus: quae semel confracta, reparari non possunt; sed protinus decidunt et arescunt. Tamquam flos agri sic efflorebit. Ad tempus.
Quoniam spiritus pertransiit in illo, et non subsistit: et non cognoscit amplius locum suum. Transeunte autem spiritu, omnis jucunditas viriditatis ejus traditur oblivioni.
Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Quia cum peccatores arguit, justis misericordiam praebet.
Et justitia ejus in filios filiorum his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius 1131A ad faciendum ea. In operibus utique bonis: quibus mandata Dei jugiter memorantur, ut custodiantur ab ipsis.
Dominus in coelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. Ascensionem Dominicam praedicit, quae post reparationem hominis facta est: per quam Christus Dominus universos mundi fines suae dominationi subegit.
Benedicite Dominum, angeli ejus. Nuntii veritatis. Potentes virtute, facientes verbum illius. Illico quae fuerit locutus, explentes. Ad audiendam vocem sermonum ejus. Hoc est, intelligere quae praeceperit.
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus qui facitis voluntatem ejus. Qui, virtute illius roborati, verbum Ecclesiis ministratis.
1131B Benedicite Domino, omnia opera ejus. Vos utique qui in eo vivitis. Quia omne opus quod factum est in eo vita est (Joan. I) . In omni loco dominationis ipsius. Nihil enim reperitur ubi non dominetur. Omnia continet, et se ubique diffundit. Benedic, anima mea, Dominum. Haec autem propheta non de sua tantum anima, sed et ad nostras quoque animas loquitur, ut eum jugiter benedicant qui bona largitur, qui peccatis propitiatur, qui de interitu redimit; qui in bonis omne desiderium complet: qui nunc nobis misereri dignetur ut pater filiis, delictorum molibus hic remissis; cui est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.