Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CIII.
1131C Psalmus David. Iste psalmus ipsius creaturae vocem continet laudantem ac benedicentem Deum. Sed hoc ipsum spiritualiter debemus advertere.
Benedic, anima mea, Domino. Ut dum benedicis illum, tu benedicaris ab illo. Provocat semetipsum propheta in benedicendo Deo. Benedicere autem Domino, hoc est, qui laudat Dominum, semetipsum benedicit. Domine Deus meus. Omnibus quidem es et Deus, et Dominus; sed mihi proprie, quia non sum servus peccati. Magnificatus es vehementer. Vel in me, vel in reliquis sanctis tuis. Qui omnium Deus, meus specialiter Deus: quia non sum servus peccati, quia merui vocari servus tuus. Magnificatus es vehementer.
Confessionem et decorem induisti. Induisti confessionem 1131D dicens: Confitebor tibi, Domine, Pater coeli et terrae (Matth. XI) . Induisti decorem, illo de nube splendida respondente: Hic est Filius meus dilectus in quo bene complacui: ipsum audite (Matth. XVII) . Confessio dupliciter intelligitur. Aut in poenitentia, aut in gloria Dei: Hoc est, gloriam induisti: quemadmodum in Evangelio ipse Salvator dicit: Confitebor tibi, Pater: hoc est, glorifico te: aut quia confitemur peccata nostra Domino. In eo enim quod confitemur Deo peccata nostra, glorificamus eum. Et decorem induisti. Videte ordinem. Primum aliquis confitetur, et sic accepit pulchritudinem, et decorem, et postea lumen. Hoc enim sequitur: Amictus lumine sicut vestimento. Contrarius videtur hic versiculus 1132A illi qui ait: Posuit tenebras latibulum suum: Vel illi qui dicit: Nubes et caligo in circuitu ejus. Sed sciendum quia de occultis mysteriis ista dicuntur: nam de istius lucis plenitudine tota terra refulget.
Extendens coelum sicut pellem. In modum enim libri cujusdam, sive voluminis, coelum, cum majestas Dei voluerit, vel extenditur, vel plicatur: sicut Evangelica testatur fides. Qui tegis aquis superiora ejus. Superiora coeli, juxta Genesim, ab aquis teguntur (Gen. I) : quia aquas super firmamentum positas dicit: quas multitudinem angelorum intelligimus: juxta illud: Aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII) .
Qui ponis nubem ascensum tuum. Dominus enim 1132B Jesus, benedictis discipulis, elevatus est, et nubes suscepit illum, et intuebantur eum euntem in coelum (Act. I) . Qui ambulas super pennas ventorum. Super omnem alacritatem ventorum Dominus incedit. Sed et super sanctorum animas quae ad coelestia tendunt, et inambulat et quiescit.
Qui facis angelos tuos spiritus. Ut inspirent hominibus ejus facere voluntatem: quia carnalis homo non capit ea quae sunt Dei. Et ministros tuos ignem urentem. Ut in aliis lumen veritatis infundant: in aliis peccata consumant.
Qui fundasti terram super stabilitatem suam, etc. Discordare videntur haec cum illo, ubi ait: Coelum et terra transibunt. Sed haec visibilis terra praeterit: corporis vero terra quae fructum exhibet sanctitatis, 1132C mysteriorum coelestium pallio circumdatur.
Super montes stabunt aquae. Super excelsam superbiam insipientes populi commorantur. Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt. Vox enim tua est cum dicis: Poenitentiam agite: appropinquabit regnum coelorum (Matth. III) . Tamquam tonitruum vero, ut hi timeant, cum minaris, cum ais: Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis (Luc. XIII) .
Ascendunt omnes. Sancti in spiritualem proficiunt intelligentiam. Et descendunt campi. Populi eorum doctrinis subditi, ut virtutum floribus repleantur. In locum quem fundasti eis. In conventum Ecclesiasticum.
Terminum posuisti quem non transgredientur. Catholicam 1132D utique fidem, quam usque ad terminum praesentis vitae custodiunt. Neque convertentur operire terram. In flagitiis quibus prius vixerant.
Qui emittis fontes in convallibus. Inter deserta gentium, baptismi gratiam tribuit. Inter medium montium. Id est, Ecclesiarum. Pertransibunt aquae. Ipsius lavacri, sive doctoris: irrigando donis coelestibus populum.
Et potabunt omnes bestiae agri, exspectabunt onagri in siti sua. Ut omnibus haec gratia aequaliter ministretur: sicut ait Paulus: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I) .
Super ea volucres coeli habitabunt. Qui excelsiorem ad intelligendum meruerunt sensum. De medio petrarum. 1133A Id est, Ecclesiarum. Dabunt vocem suam. Ad collaudandum Deum.
Rigans montes. Hoc est, apostolos. De superioribus suis. De coelestibus, effundens super eos Spiritum sanctum. De fructu operum tuorum satiabitur terra. De beneficiis largitionis tuae.
Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Unicuique secundum propriam tribuens necessitatem.
Ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis. A terreni corporis agro quem a nobis assumpsit, mysterium proferens coelestis panis ac poculi salutaris, quo reficiatur Ecclesia.
Ut exhilaret faciem ejus in oleo. Exhilaratur enim oleo misericordiae, justorum facies coram Deo. Et 1133B panis cor hominis confirmat. Ipse panis ipsa corda nostra confirmat: qui descendens de coelo vitam tribuit mundo.
Saturabuntur ligna campi. Sive rationabiles, sive irrationabiles homines, sicut superius de bestiis atque onagris exposuimus. Et cedri Libani. Excelsiores merito sancti. Quas plantavit. In unitate Ecclesiasticae fidei. Illic passeres nidificabunt. Sapientes aedificant.
Erodii domus dux est eorum. Erodius major est omnibus volatilibus, qui aquilam vincit et comedit. Igitur talis homo, qui in domo Dei habitat, ducatum praebeat ad vincendum diabolum, quia aquila saepe pro diabolo ponitur. Montes excelsi cervis. Hoc animal serpentes occidit, et ipsos comedit. Ergo bene 1133C in montibus habitat, qui interficit intelligibilem serpentem: qui sapientior erat in paradiso prae omnibus bestiis, qui decepit Evam (Gen. III) . Petra refugium herinaciis. Qui timidus est, refugium habet petram: petra autem Christus est.
Fecit lunam in tempore. Aiunt quando crescit luna, crescere fructus omnes, et quando minuitur, iterum fructus minui. Ergo bene dixit: Fecit lunam in tempore. Aut aliter intelligamus lunam Ecclesiam. In proficiendo enim Ecclesiam, proficimus et cum ipsa, et cum persecutionem patitur, et minuitur, et nos cum illa minuimur, et persecutionem patimur. Sol cognovit occasum suum. Si sol occidit: nos putamus nosmetipsos sempiternos esse? In hoc autem mirandum est: quomodo tantum lumen, et 1133D tanta claritas quae operit universum mundum lumine suo: in momento occidit. Oremus autem ut non nobis occidat sol justitiae.
Posuisti tenebras et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. Et secundum litteram ordinem habet: quoniam ideo facta est nox, ut homines requiescerent ab operibus suis, et bestiae egrederentur ad pastionem. Secundum tropologiam autem: quando nobis occubuerit sol justitiae: omnia nobis tenebrosa sunt, et tunc in nos pertranseunt bestiae: et leo rugiens, volens rapere et devorare nos.
Catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. Bene dixit, a Deo: quoniam sanctos 1134A cupit decipere: ac si dicat, Judam, David, Salomonem, Petrum: sicut scriptum est: escae ejus electae (Abac. I) .
Ortus est sol, et congregati sunt. Ne tristetur ille qui cecidit, sed poenitentiam agat. Oritur illi sol justitiae, et fugiunt ab eo omnes bestiae et peccata, et efficitur talis, qualis, et antea fuit. Iterum enim ortus est sol justitiae.
Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum. Postquam autem ortus fuerit sol justitiae: iterum eximus ad operationem nostram usque ad vesperum, hoc est, usque ad consummationem. Oportet ergo nos omni tempore operari justitiam.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine. In excessum 1134B mentis venit propheta. Non inveniens quomodo laudaret Dominum, dixit: Quam magnificata sunt opera tua, Domine. Excedunt humanum sensum tua opera. Omnia in sapientia fecisti. In Domino nostro Jesu Christo. Ipse enim est sapientia Dei secundum Apostolum dicentem: quod in ipso creata sunt omnia (Rom. XI) . Impleta est terra possessione tua. Et revera omnia opera Domini plena sunt sapientia. Quando enim videmus formicam scire quando hyems venit; et reponit sibi escam, et iterum culicem tam minutum, habere oculos, ventrem et universa membra sicut et nos habemus, et pulicem et alia. Videmus autem elephantem tam magnam bestiam habere oculos, nares, pedes, ventrem sicut et nos in ipsis locis. Similiter autem et 1134C apem, quomodo faciat mel et ceram. Nonne sunt haec miratione digna, et sapientia plena?
Hoc mare magnum et spatiosum manibus: illic reptilia quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis. Nonne est hoc mirae sapientiae quomodo in mari sunt reptilia, quorum non est numerus? Et pisces tam majores quam minores: quomodo sint in profundo, et inde resumunt vitam, ubi si homo ceciderit, moritur, et ipsi si venerint in terra, moriuntur? Illic naves pertransibunt. Quis ex nobis est navis fortis qui possit istud saeculum fugere et non submergatur aut offendat in petram: sed habeat sensum qui eum gubernet, ut possit salvus fieri.
Draco iste quem formasti ad illudendum ei. Judaei 1134D dicunt, draconem magnum fecit Deus, qui dicitur Leviathan, et est in mari: et quando, aiunt, recedit Oceanus, draco vertitur. Nos autem dicamus: Iste est draco, qui de paradiso ejectus est, qui decepit Evam: et datus est in hoc mundo ad illudendum nobis. Quantos enim monachos et clericos praecipitavit. Omnia a te exspectant ut des illis escam in tempore, etc. Quia omnia Dei nutu vivunt.
Auferes spiritum ipsorum et deficient, et in pulverem suum revertentur. Consummationem mundi significat: quando praecepto Dei omnia exterminantur, sicut scriptum est: Terra es et in terram ibis (Gen. III) .
Emitte spiritum tuum et creabuntur. In die consummationis. 1135A Si spiritus creat: ergo Deus est. Ita enim creat, quomodo et Pater.
Sit gloria Domini in saeculum. Ergo et nos qui glorificamus, sempiterni erimus. Laetabitur Dominus in operibus suis. Laetitia est enim Domini, quando nos creatura ipsius, benedicimus eum in die resurrectionis.
Qui respicit terram, et facit eam tremere. Tremet enim terra nostra in die judicii. Significat autem peccatores terrenos. Qui tangit montes et fumigant. Si montes fumigant, quanto magis terra? Sancti fumigant: quoniam omnes per ignem salvabimur. Non enim haberent fumum, nisi ignis esset.
Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu sum. Quemadmodum et alibi dixit: Dimitte 1135B me ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero (Ps. XXXVIII) . Dimitte me paululum temporis, ut agam poenitentiam pro peccatis meis: quoniam in inferno non est qui possit confiteri peccata sua.
Jucundum sit ei eloquium meum. Jucundum sit ei ut merito aliquis possit laudare et benedicere Deum. Optativo modo dixit, non imperativo. Ego vero delectabor in Domino. Beati qui post judicium hoc dicunt.
Deficiant peccatores a terra. Non dixit ut peccatores pereant, sed ipsum peccatum, ut non appareat. Peccato autem non apparente, utique jam non sunt peccatores: sed omnes justi invenientur. Et iniqui ita ut non sint. Scilicet iniqui, sed justi.