Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CIV.
1135C Alleluia. Iste psalmus maxime patrum replicat historiam: sed spiritualiter debet intelligi. Omnia enim quae contingebant antiquitus, in figura contingebant, ut nos erudiremur (II Cor. X) .
Confitemini Domino, et invocate nomen ejus. Confitemini et dicite: quoniam peccatores sumus. Tu autem misericors, et misereris nobis. Et invocate nomen ejus. Ut non fingamus idola in cordibus nostris, sed Dominum nostrum invocemus, et ipse erit redemptio nostra. Annuntiate inter gentes opera ejus. Erubescant Judaei qui dicunt in Israel tantum facta esse mirabilia et opera ejus.
Cantate ei, et psallite, ei. Qui intelligit sanctas Scripturas, et in lege Domini meditatur jugiter, et mens ejus contemplatur coelestia, hic canit Deo. 1135D Qui autem habet in se omnes virtutes, hoc est, operarius est boni operis, hic quasi cytharam componens virtutum, psallit Domino. Narrate omnia mirabilia ejus. In centesimo sexto psalmo dicit: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Si in navi nostra corporali transierimus illaesi, et nusquam nos tempestas opprimat: nec in petram offenderimus et frangamus navem nostram, possumus narrare mirabilia Dei. Et revera grande miraculum est, transire mundum istum sine macula. Laudamini in nomine sancto ejus. Prophetat enim de populo gentilium. Hoc est, ut simus et vocemur Christiani, ex nomine Domini nostri Jesu Christi.
1136A Laetetur cor quaerentium Dominum. Gaudeant monachi: quoniam quaerentium Dominum laetantur corda. Si quaerentium: quanto magis eorum qui inveniunt eum? Qui enim eum inveniunt, immobiles sunt. Quaerite Dominum et confirmamini. Antequam quaereremus Dominum, infirmi eramus. Nunc autem quaerentes, firmi et fortes sumus. Si autem et invenerimus: quanto magis perfecti erimus? Quaerite faciem ejus semper. Hebraeis quidem scriptum est, ut ter in anno appareant coram Domino (Exod. XIII) . Et quae justitia haec erat: quid autem grande aliquid faciebant, ter in anno apparere in conspectu Dei? Ibi ad parvulos loquebatur: hic autem propheta dicit credentibus in Deum, semper eum quaerere, quemadmodum et in Evangelio scriptum est: Sine 1136B intermissione orate (I Thess. V) .
Mementote mirabilium ejus quae fecit. In Aegypto, et in mari Rubro, et in deserto.
Semen Abraham servi ejus: filii Jacob, electi ejus. Si quis est semen; non jam filius, secundum quod in Evangelio scriptum est: Si filii Abraham essetis, opera patris vestri faceretis (Joan. VIII) . Ergo quod gloriantur non sunt, et si semen sunt. Servi sunt sub timore constituti: non habentes perfectam charitatem quae foras mittit timorem (I Joan. IV) . Nos filii sumus Jacob, ejus qui supplantavit fratrem suum, et tulit primitiva ejus. Multi autem vocati, pauci vero electi.
Et pertransierunt de gente in gentem. Multi putant quod de captivitate dicat Judaeorum. Non est ita. De 1136C Abraham enim dicit. Exiit de terra Chaldaeorum, et venit in Mesopotamiam, et de Mesopotamia in terram repromissionis, et iterum in Aegyptum. Et de regno ad populum alterum. Multa regna transimus, ut perveniamus ad terram repromissionis.
Non permisit hominem nocere eis. Pharaonem, ut noceret Abraham in Sara, nec Abimelech Isaac in Rebecca (Genes. XII et X) . Et corripuit pro eis reges. Et idipsum dicit, Pharaonem et Abimelech.
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. De ipsis patriarchis dicit: Erubescant ergo Judaei, qui dicunt, quoniam si non aliquis ungatur regali unguento, non potest Christus vocari. Hoc enim dicunt quoniam Dominus noster non est 1136D Christus: quia non est unctus unguento regali. Ecce ante legem patriarchae non uncti regali unguento, Christi dicuntur: Christi autem sunt qui Spiritu sancto unguntur. Ergo et Dominus noster juste vocatur Christus. Quod illi negant, euntes contra Scripturas.
Et vocavit famem super terram. Saepius evenit ut quae putantur contraria esse, haec providentia Dei pro utilitate fiant. Nisi enim fratres Joseph zelati fuissent eum, si non vendidissent eum: quomodo descenderet in Aegyptum? Si non fames facta fuisset, quomodo patriarchae descenderent in Aegyptum, et cognoscerentur a fratre suo? Quomodo Pharao percuteretur decem plagis? Quomodo exirent de Aegypto? Quomodo in eremo de petra exirent aquae: quomodo mysteria quae in deserto facta sunt in figura, 1137A nos ea spiritualiter intelligeremus? Si non Judas Dominum prodidisset: quomodo nos salvaremur? Si non Judaei crucifixissent, et increduli fuissent: quomodo nos crederemus? Joseph ergo ivit in Aegyptum, praeparare hospitium et alimenta fratribus suis.
Misit ante eos virum. Ipsum dicit Joseph. In servum venundatus est Joseph. Bene natus et sanctus vir venditur.
Humiliaverunt in compedibus pedes ejus. Quia noluit consentire dominae Aegyptiae. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus, sed non potuerunt justitiam humiliare: sedecim enim annorum cum esset, adamatus est a domina, et in tali aetate constitutus, quae magis voluptati dedita est, noluit consentire iniquitati, sed magis timuit periculum animae. Ferrum 1137B pertransiit animam ejus. Ferrum ipsum dicit peccatum, quod occidit animam. Aliter. Quia in periculo erat, accusatus a domina in tali crimine. Ardebat enim domina in eum, sicut scriptum est: Omnes adulterantes, sicut clibanus corda ipsorum (Ose. VII) . Donec veniret verbum ejus. Verbum ipsius Domini dicit, qui eum liberavit.
Eloquium Domini inflammavit eum. Nisi enim inflammatus esset Spiritu sancto, non poterat libidinem vincere. Spiritus enim Domini inflammavit eum, et exstinguit ignem libidinis. Misit rex et solvit eum. Secundum litteram Pharao misit, et solvit eum. Aliter: Si aliquis tentatur a libidine, nisi Dominus apparuerit et solverit eum: non potest effugere peccatum. Misit rex, et solvit eum: princeps 1137C populorum, et dimisit eum. Rex ac princeps, pater accipitur, ut illud: Rex magnus super omnem terram, et illud: Dominus princeps noster: Dominus judex noster (Psal. XLVI) . Ipse ergo misit angelum suum qui revolvit lapidem ab ostio monumenti, et dissolvit sudaria funeris ejus (Marc. XV) . Ipse quoque paterna virtute, devicta morte, ab inferno remissus est. Nihil hic negligenter sentiendum aut putandum: quia ab angelis suscitatus est. Minoratus est enim paulo minus ab angelis: cum ut homo suscepit mortem (Psal. VIII) . Nam in resurrectione ut Deus verus, angelico usus est ministerio. Regnum hoc ad principatus nec ad Pharaonem pertinebit, qui exterminator est, nec ad illum qui tantum princeps eoquorum est.
1137D Constituit eum Dominum domus suae. Ecclesiae ejus sanguine acquisitae. Et principem omnis possessionis suae. Quam a diaboli abstraxit potestate.
Ut erudiret principes suos sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. Principes ac seniores erant populorum apostoli, et sui a proprietate dicti, non a principatu, quos ipse sacris erudivit eloquiis. Nam et ipsos sacerdotum principes ac populorum seniores saepius docens, erudivit in templo, cum eis divinas aperuit Scripturas.
Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob incola fuit 1138A in terra Cham. Omnis qui coeperit Deum videre mente, vel vitia supplantare, in tribulationem descendit, et inter gentes adversas inhabitat.
Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. Quoniam in septuaginta quinque animabus descenderunt in Aegyptum, et sexcenta millia exierunt de Aegypto (Deut. X) . Vide mysterium. Qui quondam erant numero brevi: nunc aucti, et firmati dicuntur. Augentur autem, et confirmantur justi a Domino, ne eis adversae praevaleant potestates.
Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servis ejus. Scilicet, ut contemplarentur iniquitates eorum.
Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit 1138B ipsum. Legem utique et sacerdotium.
Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. Attende, o Judaee, qui secundum litteram dicta intelligis: Numquid Moyses et Aaron in terra Cham acceperunt mandatum de signis, et non potius in terra Madian? Aut in terra Cham fecerunt prodigia, et non in Aegypto? Sed ut intelligas haec per legem et sacerdotium usque hodie inter gentes incredulas agi: ideo propheta terram posuit Cham.
Misit tenebras et obscuravit eos. Coeperunt ei exponere arcana mysteriorum Dei, et claritas mundanae sapientiae obscurata est. Sic enim alibi: Comprehendam sapientes in astutia eorum (II Cor. I) . Et exacerbavit sermones ejus. Quia duri eis erant: sicut 1138C quosdam Evangelium dixisse refert: Durus est hic sermo: quis eum audire possit (Joan. VI) ?
Convertit aquas eorum in sanguinem. Ut qui seducendo sanguinem effuderant parvulorum, ipsi deinceps pro aquis cruorem haurirent. Sed maxime hic versiculus haereticos respicit. Et occidit pisces eorum. Qui inter fluctuosas hujus mundi felicitates regnum esse putabant.
Et dedit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. In ranis, poetarum carmina designantur, qui a catholica regula discrepantes, regum terrenorum corda deceptionum fabulis replent.
Dixit, et venit cynomyia. In cynomyia, id est, canina musca, quae in coeno ac stercore volutatur, luxuriam indicat: quae plerumque compressa pullulat. 1138D Sicut Petrus, inquit, apostolus: Canis reversus ad vomitum, et sus lota a squalore coeni (II Petr. II) . Et cinifes in omnibus finibus eorum. In cinife, dialecticae artis stimulus intelligitur: quae licet parvum videatur habere seductionis aculeum, gravissime tamen sauciat mentes humanas.
Posuit pluvias eorum grandinem. Ut divinis arguerentur verberibus. Ignem urentem in terra eorum. Non illuminantem, sed urentem: quia sanctus ignis justos illuminat, peccatores exurit.
Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et 1139A contrivit omne lignum finium eorum. In vineis ficulneisque ac reliquis lignis, omne humanum genus ostendit plagis coelestibus verberatum, ob emendationis causam.
Dixit, et venit locusta et bruchus: cujus non erat numerus. Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. In feno fructuque reliquo terrae, castigationem humanam docet. Datur enim potestas adversae parti, ut noceat hominibus qui nolunt agere poenitentiam, sicut Apocalypsis docet (Apoc. IX) .
Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum. Principalia vitia: quae homines ceu primogenitos diligebant.
Et eduxit eos in argento, et auro, et non erat in tribubus 1139B eorum infirmus. His plagis Aegyptum, id est, vel hoc saeculum, vel humanam carnem verberat. Sed educuntur animae in argento confessionis lucidae, et auro puritatis splendidae, sublata omni infirmitate peccati.
Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos. Cohabitante enim luce, non poterant opera tenebrarum exercere: quia omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III) .
Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Nubem et ignem, Spiritum sanctum dicit: qui nos et ab aestu diei defendit, et in nocturnis tenebris illuminat.
Petierunt carnem, et venit coturnix. Ex hac enim coturnice satiatus Israel nauseat. Unde cavendum 1139C est, ne qui se sentit liberum ex Aegypto, illuminatum a Spiritu sancto, rursum desideret ollas Aegypti, id est, concupiscentias carnis, quae ei generant latuitatem vel vitia. Quia nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX) . Pane coeli saturavit eos. Sicut enim illi de coelis fluente manna refecti sunt: ita nos hodie in Ecclesia corpore agni accepto reficimur.
Disrupit petram, et fluxerunt aquae, et abierunt in sicco flumina. Percussus est enim ille lapis pretiosus angularis, et immensos nobis protulit fontes, qui nostros errores abluunt, et aridilates irrigant.
Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum. Implevit enim non de seminibus; sed de semine ejus, id est, de Christo promissionem 1139D suam. Nam Deus natus ex Virgine; sua morte devicit mortem: per quam nunc quod Abrahae promissum erat in spe, Ecclesia suscepit in specie.
Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. Semper enim victores ac liberi, canticum in laetitia et exsultatione concelebrant: sicut Moyses, Maria, vel Debbora.
Et dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt. Animas sanctas et corpora, in quibus prius peccatum regnabat.
Ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. Ut cum justitia vivant, et mysteria legis diligenter intelligant. Et nos Dominum deprecemur, ut deletis gentibus noxiis coram facie nostra, ipse dux 1140A nostri fiat itineris: ut in eo jugiter exsultantes, in terram repromissionis mereamur induci, et in regno ejus asciti, valeamus cum sanctis ejus laetitia sempiterna gaudere: quia ipsi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.