Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CV.
Alleluia, alleluia. Iste psalmus poenitentes roborat, negligentes arguit, misericordiam repromittit. Hanc regulam debemus tenere, ubicumque duo Alleluia praescribuntur in psalmo, ut unum de fine sciamus esse prioris psalmi, et alterum ejus qui sequitur.
Confitemini Domino, quoniam bonus. O vos qui graviter peccatis, et desperatis de vestra salute, et putatis quoniam propter magnitudinem peccatorum 1140B non potestis veniam adipisci: ego vobis praecipio, hoc est, propheto: Confitemini Domino, quoniam bonus. Grandia sunt peccata vestra: sed magnus est Dominus, qui miseretur vestri. Confitemini ergo Domino. Poenitentiam agite: nolite desperare de salute vestra: benignus est Dominus. Confitemini Domino, qui habetis grandia peccata. Nolite confidere in vestra virtute; sed in misericordia Domini. Quoniam in saeculum misericordia ejus. Videte quid dicat, in saeculum. In inferno autem quis confitebitur Domino (Psal. VI) ? Nemo est enim qui possit in inferno agere poenitentiam. Cum estis in hoc saeculo, hortor vos agere poenitentiam. Confitemini ergo Domino, quoniam in isto tantum saeculo misericors est. Hic misereri potest poenitenti: quia ibi judex est, non est 1140C misericors. Hic misericors est, ibi judex est. Hic porrigit manum cadenti: ibi sedet judex. Hoc autem totum dixi ad eos qui dicunt, quoniam in inferno est poenitentia.
Quis loquetur potentias Domini. Nemo dignus est praedicare potentias Patris, nisi Filius. Nemo potest potentiam Patris loqui, nisi ille qui et ipse potens est, potentias potentis ipse qui potens est, potest praedicare et loqui. Auditas faciet omnes laudes ejus. Antequam Dominus noster in Evangelio praedicaret, laudes Patris non erant auditae in mundo. Omne quod in lege veteri scribitur, si spiritualiter intelligatur, hoc potest de Patre intelligi.
Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. Recte David id dicere poterat, et 1140D ipse judicium fecerat, et justitiam: sed quoniam non fecit in omni tempore; propterea cecinit. Quid enim dicit? Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. Quid enim prodest alicui viginti annis esse in continentia, et postea cadere? Secundum quod scriptum est in propheta: non proderit justitia justi in quacumque via erraverit: non eum liberabit, nec salvabit (Ezech. XXXIII) . Et peccatum peccatoris non ei nocebit in quacumque die convertatur et agat poenitentiam. Neque justus debet esse securus, neque peccator desperare debet de sua salute. In utroque enim eorum et timor est, et spes. Qui facit justitiam. Justitia Dominus noster est. Justitia enim Domini, Dominus noster dicitur, et 1141A Salvator. Beatus ergo qui facit justitiam, hoc est, qui facit Christum. Quomodo ergo facimus Christum, hoc est, justitiam? Si juste agamus, concipitur in nobis justitia, et paritur ex nobis justitia, et sumus mater justitiae. Felix est et beatus qui omni tempore et pater, et mater est justitiae.
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui. Quod dicit beatus David, hoc est: Scio, Domine, veterem legem: Beatitudo perfecta non est in veteri Lege, sed in Evangelio. Scio quoniam prior populus offendit te, et novus populus creatur, qui serviat tibi. Scio quia veniet filius tuus, et salvabit omne genus humanum, et credent in eum, qui electi erunt. Propterea ergo rogo quoniam ego prius natus sum in veteri Lege, ut imputes mihi mercedem cum novo 1141B populo. Videtur nostra esse sententia haec. Legamus ipsos versiculos, et inveniemus ipsum sensum esse quem diximus. Visita nos in salutari tuo. Hoc est, in Filio tuo, quando venerit.
Ad videndum in bonitate electorum tuorum. Hoc est, da nobis partem cum apostolis. Quoniam nos quidem antecessimus eos in tempore: Illi vero antecedent nos in spiritualibus: hoc est, ut videamus bonitatem tuam, quam facturus es cum electis tuis. Ad laetandum in laetitia gentis tuae. Gens Domini nos sumus; si tamen gens ipsius sumus. Populo, inquit, qui nascetur, quem fecit Dominus. Ut laudemur cum haereditate tua. Hoc est, ut cum Evangelio et nos habeamus partem, qui in veteri lege facti sumus (Joan. VIII) . Abraham enim pater noster vidit diem tuum, 1141C et gavisus est. Videamus ergo et nos, et gaudeamus cum haereditate tua.
Peccavimus cum patribus nostris. Filii secuti sumus patres. Hoc fecimus quod et patres nostri fecerunt. Omnes enim sub peccato conclusit, ut omnibus misereretur (Galat. III) . Injuste egimus: iniquitatem fecimus. Diligenter animadvertite quid dicat: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Numquid dixit, impie egimus? aliud est peccatorem esse et injustum, aliud est esse impium. Peccator frequenter vincitur infirmitate corporis: impius autem negat Deum. Propterea ergo quoniam ego non sum impius, sed peccator, propterea audeo rogare pro peccatis meis.
Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia 1141D tua. Viderunt, et non viderunt. Viderunt carnalibus oculis, et spiritualibus oculis non viderunt. Non dixit, non viderunt: sed, non intellexerunt. Illi enim viderunt mirabilia, et non intellexerunt. Non enim ea spirituali contemplabantur intuitu. Et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Qualiter eos de manibus inimicorum eripuisti. Sed hodie quoque mirabilia facis, Domine: cum nos a tenebris mundi ereptos dignaris illuminare.
Et irritaverunt ascendentes in mare Rubrum: et salvavit eos, etc. Facta sunt enim haec in Israel. Sed animadvertendum est quia, quod ibi fuit umbra, in Ecclesia veritas est completa. Igitur baptismum vel crux Christi pereuntibus stultitia est. Irritatur ergo 1142A ab his Deus, cum non intelligunt. Eruditi autem tunc cognoscent potentiam Dei. Mare autem duas habet intelligentias: baptismum scilicet et saeculum.
Increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est. Desistit coram populo Dei procellosum saeculum, cum cognoverit fontem vitae. Et eduxit eos in abyssis sicut in deserto (Exod. XIV.) Tamquam si per sicca deserti gradiantur, ita nullis sunt fluctibus occupati.
Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici. Liberatio ac redemptio hominis per passionem Christi facta est.
Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit (Ibidem) . Sic et nunc in nostro baptismo fit. Ablutur homo aquis, et perit diabolus cum satellitibus 1142B suis.
Et crediderunt in verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. Quia victores erant.
Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus. Multi enim in Ecclesia male vivendo et non recte sentiendo de Deo, perdunt baptismi gratiam. Non sustinuerunt consilium ejus. Ut custodirent vitam, quam prius elegerunt.
Et concupierunt concupiscentias in deserto. In solitudine istius saeculi. Et tentaverunt Deum in inaquoso. Siccitas enim eis erat, quia non cognoscebant sancti Spiritus irrigationem, in columna nubis quae praecedebat eos.
Et dedit eis petitiones eorum, et misit saturitatem in animas eorum. Ut spirituali cibo poculoque reficerentur.
1142C Et irritaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Dei. Legem utique et sacerdotium stulti irritant: cum Dei praecepta, per eos nuntiata, non audiunt.
Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron, et exarsit ignis in synagoga eorum, et flamma combussit peccatores. Facta sunt haec secundum litteram. Sed et nunc eos devorat terra et exardet ignis, qui terrena sapiunt et recedunt a mandatis Dei, quos non illuminat gratia Spiritus sancti; sed accendit flamma peccati.
Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile, et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum. In Deo enim debuerat esse gloria eorum; sed relicto eo, simulacro muto et 1142D surdo dantes gloriam, dicebant: Hi sunt dii tui, Israel (Exod. XXXII) . Sic et nunc si quis, relicta Ecclesia, sortes pythonesque consulit, mutatur gloria ejus, et similis pecudi fit: sicut quondam Nabuchodonosor (Dan. IV) .
Obliti sunt Deum qui salvavit eos: qui fecit magnalia in Aegypto. Ut ea plagis verberata populum liberaret. Et mirabilia in terra Cham. Cum, derelictis gentibus, ipsos in eorum terra plantavit. Et terribilia in mari Rubro. Ut Pharaone exstincto, siccum populis praeberet incessum (Exod. XIV) .
Dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus, etc. Attende haec, o sacerdos: perierat enim populus, nisi 1143A Moyses confregisset iram omnipotentis Dei, et tu cum videris populum Dei delinquentem, cane tuba: annuntia eis delicta eorum, et sta in confractione ad Deum, ut avertatur furor ejus ab eis.
Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Quia istam transitoriam diligebant. Et non crediderunt in verbis ejus. Quibus promisit regna coelorum.
Et murmuraverunt in tabernaculis suis. De murmuratione enim Apostolus docet, dicens: Nolite murmurare sicut quidam ex ipsis murmuraverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. II) . Non ergo murmuremus, ne nos daemones venenosis morsibus saucient ac depascant.
Elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto. Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, 1143B et dispergeret eos in regionibus. Dispersi sunt enim Judaei in diversis partibus. Sed et ille dispergitur per diversa, qui circumfertur omni vento doctrinae, et in Deum firma non consistit statione.
Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. Qui Deo se consecrare debuerant, idolo consecrati sunt. Et qui panem vivum esurire debuerant, mortuorum sacrificia comederunt.
Et irritaverunt eum in adinventionibus suis. Quia perversi erant. Et multiplicata est in eis ruina. Ruina est cum parietes domorum ruunt: quae tunc multiplicatur cum fuerint a fundamentis eversi. Ergo isti cum fundamento, id est, cum ipsa legis littera in qua se putabant stare, diruti sunt: quia stabiliti non fuerunt super petram.
1143C Stetit Phinees, et placuit, et cessavit quassatio. Et reputatum est ei ad justitiam, etc. Superius dixit Moysen in confractione stetisse: hic autem Phineen exorasse dicit (Num. XXV) . Quod diligenter ausculta, sacerdos, cui animae commendatae sunt: evagina gladium: interime fornicatores, hoc est, profer verbum, insta importune, opportune; argue, increpa, obsecra cum omni patientia et doctrina (II Tim. IV) : ut tibi reputetur ad justitiam. Quia qui reddiderit pretiosum ex vili, sicut os meum erit, ait Dominus Deus.
Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus. Aquae contradictionis, aquae baptismi accipiuntur: ad quas diabolo contradicitur et operibus ejus. Post quas si quis se coinquinaverit vitiis, 1143D vexatur sacerdos, pro eo quod exacerbaverit spiritum Dei per quem ille praedicat: sicut Paulus dicebat: Quis uritur, et ego non uror (I Cor. XI) ? De hoc etiam spiritu testabatur dicens: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV) .
Et distinxit in labiis suis. Ut jugiter supplicaret pro eis. Non disperdiderunt gentes quas dixerat Dominus illis. Idololatriam vel diversa facinora.
Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. Sicut enim sacerdoti exoranti pro populo ad justitiam reputatur; ita his qui in desideriis fanaticis convertebantur, in scandalum.
1144A Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. Sensus et animas suas.
Et effuderunt sanguinem innocentem, et sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Tunc enim animae sanguis effunditur: quando homo idolis deditus a Dei, cultura recesserit.
Interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum, et fornicati sunt in adinventionibus suis. Tabe enim iniquitatis inficitur: cum diversis fornicationibus corpus hominis inquinatur. Ideo et ira Dei in impios saevit: unde sequitur:
Et iratus est furore Dominus in populum suum et abominatus est haereditatem suam. Quia reliquit eum. Et qui quondam fuerat plebs Dei, facta est caterva diaboli.
1144B Et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos. Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Sed dices tu, o homo: Non est recta via Domini, qui nos in tantis malis inclinari permittit. Sed, quaeso, perspice: quia pro suis peccatores criminibus inclinantur, et Deus tanta pietate praeditus est, ut semper dignetur impartiri praesidium: sicut loquitur: Saepe liberavit. Semper ille liberat, et tu non corrigeris? Adhuc plaga illata in januis astat: et tu non emendaris?
Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo. Quod habuerunt, ut, relicto eo, idola sequerentur. Et humiliati sunt in iniquitatibus suis. Jam hi non a Deo, sed a suis delictis humiliantur. Sed praecurrit solita miseratio, dicente propheta:
1144C Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. Docet enim et te quod si conversus ingemueris: protinus appropinquant celsis auribus ejus preces humilitatis tuae.
Memor fuit testamenti sui. Quod cum Abraham initium fidei nostrae pepigit. Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae, et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos. Super poenitentes enim poenitet Deus de malitia quam locutus fuerat, ut faceret, et non fecit, constituens te in sinu Abrahae patris cujus es fidem secutus. Ideo et propheta exsultans ait:
Salvos nos fac, Domine Deus noster. Ne nobis vitia dominentur. Et congrega nos de nationibus. Quia gens Hebraeorum in regionibus est dispersa.
1144D Ut confiteamur nomini tuo sancto, et gloriemur in laude tua. In Filio utique: quia nomen Filii laus tua est.
Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum, etc. Merito benedictus in saecula, per quem facta sunt saecula, et non solum facta sunt, sed etiam redempta. Qui et nunc nos recreare dignetur in salutari, id est, in Christo Jesu Domino nostro, cui est cum ipso et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.