Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus. CVI.
Alleluia. Iste psalmus omnem causam conditionis humanae, quam vel delinquendo sumpsit, sive poenitendo suscepit: sive multitudinem miserationum 1145A Dei (ut in praesenti ait: quis sapiens, et custodiet haec; et tunc intelliget misericordias Domini) narrare dignoscitur: sed et repulsionem Judaeorum et vocationem gentium evidentissime pandit.
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Ideo confitemini ei peccata vestra: quia bonus est et peccata dimittit. Si autem bonus non esset, non vobis diceret, confitemini; et, confitemini ei: quoniam in saeculum misericordia ejus. Hic est misericordia: caeterum supra justitia est. Quoniam in saeculum misericordia ejus. Quamdiu estis in saeculo, confitemini.
Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Proprie de vocatione gentium loquitur. Iste enim psalmus eorum habet sacramentum: 1145B qui redempti sunt in Domini passione. Dicant qui redempti sunt. Ipse est enim Salvator et Redemptor et pretium. Dicant qui redempti sunt. Ipse redemit: ipse dat pretium sanguinem suum. Quare autem dedit pretium sanguinem suum? Ut redimeret nos de manu inimici. Captivi enim tenebamur in manu diaboli. Propterea autem ille venit et redemit nos, ut liberaret de diaboli manu. Quos redemit de manu inimici, ut destruat inimicum et defensorem. Inimicus homo superseminavit zizania. Inimicus autem diabolus est. Inimicus est ipse et possessor. Propterea manu sua nos tenet: non quia diligit, sed quia odit. Quos redemit de manu inimici. Grandis majestas et grandis potentia sanguinis Domini, qui solvit manum diaboli. Quomodo enim sunt 1145C aliqua animalia quae stringunt aliquid intra se inclusum, quod dicunt et medici, et physici, ut nisi fractum fuerit, a se non dividitur, nec dimittit illud quod intrinsecus clausum tenet: si autem missum fuerit oleum, statim dissolvitur, et quod strictum fuerat dissipatur et dividitur in partes: sic et manum durissimam diaboli solvit sanguis Christi. Nolebat nos dimittere diabolus. Sanguinem suum fudit Dominus quasi oleum misericordiae, et per ipsum nos liberavit. De regionibus congregavit eos. Vide quam grandis sit manus diaboli. Quos redemit de manu inimici. Hos autem quos redemit de manu inimici, in cunctis regionibus tenebantur in manu inimici. De regionibus congregavit eos. In toto orbe manus diaboli possidebat nos.
1145D A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Videtur quidem quatuor dixisse climata: Orientem, Occidentem, Meridiem, et Boream: haec sunt quatuor climata mundi. Sed non ita psalmus continet. Hic enim habet: A solis ortu et occasu: Ecce duo climata: Ab aquilone, hoc est, a septentrione: Ecce tria climata. Et mari. Mare utique in occidente est. Ergo videte quoniam occidentem his nominavit, et meridiem nec semel. Quare igitur tria climata nominavit, et unum noluit nuncupare? Legimus in Abacuc: Deus ab austro veniet (Abac. III) . De Salvatore dicitur: quoniam Deus natus est in austro. A situ enim Jerusalem, Bethleem in austro posita est. Propterea dicitur, Deus ab austro veniet. Si autem Deus ab 1146A austro veniet: quomodo nunc dicitur, A solis ortu et occasu, et ab aquilone? Auster et notus tacitus est. A solis ortu et occasu. Amen, amen dico vobis, quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent in sinu Abrahae: filii autem generationis hujus longe erunt (Matth. VIII) . A solis ortu et occasu: utique alienigenae. Et ab aquilone. Aquilo durissimus ventus est: nomine autem dexter vocatur. Ab aquilone, inquit, exardescent mala super terram (Jerem. I) . Mare legitur in Numeris, et in Exodo, et in omni Scriptura sancta, et ubicumque mare auditis, secundum climata semper intelligitur occidens. A situ enim Jerusalem mare hoc magnum, quod dicitur, in occidente est. Videte igitur mysterium Scripturarum. In isto loco bis occidens nominatur, et nec 1146B semel notus. Hoc quare dicitur? Quoniam populus Judaeorum in isto psalmo non scribitur vocandus, sed tantum gentium. Denique quid dicit?
Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt. Esurientes et sitientes. Et ut sciatis quia proprie de vocatione gentium scribitur, et de expulsione Judaeorum, in sequentibus ipsius psalmi scriptum est: Posuit flumina in desertum, videlicet Judaeorum. Erraverunt in solitudine in inaquoso. Diximus quae essent aquae, diximus quae essent flumina. Viam civitatis habitaculi non invenerunt, esurientes et sitientes. Exponamus quomodo gentium populus fuerit in deserto, ubi non erant aquae, hoc est, in inaquoso, et quomodo viam civitatis habitaculi non invenerunt, esurientes et sitientes. 1146C De quibus dicitur, non invenerunt, manifestum est, quod quaesierunt viam civitatis habitaculi, sed non invenerunt. Quaesierunt ergo viam per quam venirent ad civitatem: esurientes quaesierunt et sitientes. Anima eorum in ipsis defecit. Defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII) . Defecerunt, quaesierunt, et non invenerunt, et in esurie sua et siti, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Esurientes et sitientes. Multi fuerunt qui repromitterent istam viam quae deduceret ad civitatem. Promisit Socrates, promisit Plato, promisit Aristoteles. Haemorrhousa quae fluebat sanguine (Luc. VIII) , multos quaesivit medicos, et a nullo sanari potuit. Viam civitatis habitaculi non invenerunt. Doctrina illorum magis famem faciebat veritatis, quam saturitatem. 1146D Haemorrhousa totam substantiam suam impendit in medicos. Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Sed quoniam perdiderat suam universam substantiam, hoc est, Ecclesia de gentibus congregata: quia anima ejus in ipsa defecit, clamavit ad Dominum cum tribularetur. Tactus fimbriae Domini, clamor credentis fuit.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos. Ad Dominum, inquit, cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. XI) . Tunc exaudimur a Domino, quando non simplex vox, sed tribulatio clamat ad Dominum.
Et eduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. Quia viam civitatis habitaculi non invenerunt, 1147A propterea deduxit eos in viam rectam. Ergo ostendit, quia ante invenerunt quidem vias, sed pravas, et non rectas. Et deduxit eos in viam rectam. Via deduxit eos in viam. Ipse Dominus atque Salvator deduxit eos in viam rectam: fecit eos, ut in se ambularent: ipse et ductor, et via. Et deduxit eos in viam rectam, ut per hanc viam, hoc est, per Dominum Salvatorem irent in civitatem habitationis, in Ecclesiam ejus quae fundata fuerat super ipsum, et petram, et viam atque ductorem. Simulque considerandum, quia in isto psalmo tertio dicitur:
Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Eos qui inanes erant a gratia sua, et famem verbi patiebantur, 1147B bonis coelestibus satiavit.
Sedentes in tenebris et umbra mortis: vinctos in mendicitate et ferro. Vinctum enim erat genus humanum catenis criminum, et carceri diaboli mancipatum. Et cur hoc accidit? Vide quid sequitur.
Quia exacerbaverunt eloquium Domini. Quae mandaverat, non custodientes. Et consilium Altissimi irritaverunt. Quod dederat ut eligerent vitam.
Et humiliatum est in laboribus cor eorum. Quia non exaltabantur in operibus Dei. Infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret. Eo quod in Deum firmi non essent: nec eum requirerent, qui verus est medicus.
Et clamaverunt ad Dominum dum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Defecit post originale peccatum humanum genus: iterata vice non 1147C observans legem traditam per Moysen, sed et de hac necessitate illud eripuit.
Et eduxit eos de tenebris, etc. Et ob id:
Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Et cur ejus vel misericordiae confitendae sint, vel mirabilia praedicentur, sequentia docent.
Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Visitavit enim nos oriens ex alto (Luc. I) , et illuminavit errorum tenebras, disrupitque catenas legis, ut libero arbitrio serviremus.
Suscepit eos de via iniquitatis eorum. Obseraverat igitur diabolus validissimis seris suarum aedium aereas valvas, ne ab ejus jure egredi valeret genus humanum. Quae omnia, ut diximus, sua Dominus visitatione 1147D contrivit, suscipiens eum in se. Propter injustitias enim suas humiliati sunt. Ut exaltarentur in eo.
Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Sed vide qualiter eos liberaverit: quia omne verbum vitae, quod prophetae praenuntiaverunt, abominati sunt et appropinquaverunt morti.
Tunc misit verbum suum, et sanavit eos. Ipsum Filium, qui in principio erat Verbum: qui in Evangelio sanat omnem languorem et omnem infirmitatem in plebe. Et eripuit eos de interitionibus eorum. In quibus se ipsi demerserant.
1148A Confiteantur Domino misericordiae ejus. Quibus excelsus se humiliavit, quibus Deus homo factus est: quibus immortalis pro mortalium vita subditur morti. Et mirabilia ejus filiis hominum. Quia inferni aereas portas vectesque confregit: quia rediit victor ad superos: quia remeavit ad coelos.
Et sacrificent sacrificium laudis. Cessent hirci et vituli: quia Deus sacrificium de puro corde requirit. Et annuntient opera ejus in exsultatione. Cum gaudio cunctis choris annuntient: qualiter eos sua visitatione salvarit.
Qui descendunt mare. Id est, saeculum. In navibus. In Ecclesiis, quae Christum portant, et a fluctibus hujus mundi tunduntur. Facientes operationem in aquis multis. In populis. Sed et ad apostolos haec 1148B referenda sunt: Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. In profunda enim caligine, per eorum praedicationem lumen veritatis illuxit, et viderunt, operante Domino, in tenebris densissimis clarere lumen verissimae Trinitatis.
Dixit, et stetit spiritus procellae. Cessavit mundana tentatio. Sic et in navi dormiens Dominus, cum excitatus a discipulis fuisset, imperavit vento, et mare siluit (Matt. VIII) . Et exaltati sunt fluctus ejus. Suspensi sunt, ne nocerent: id est, hujus diabolicae tentationis motus, quos iniqui commovent super justos.
Ascendunt usque ad coelos. Elevantur in superbiis suis, ad sanctorum injuriam. Et descendunt usque ad abyssos. Humiliantur in confessione. Et ut intelligas 1148C figuraliter hoc de malis hominibus dici, sequitur: Anima eorum in malis tabescet. Fluctus enim aquarum animam non habent. Sed tabescit anima: cum verberata plagis coelestibus, se peccasse et sanctis injuriam intulisse cognoscit.
Turbati sunt, et moti sicut ebrius. Nihil enim laetum, nihil stabile, nihil sobrium eorum sensus habebat. Et omnis sapientia eorum devorata est. A sapientia veri Dei: sicut quondam draco Moysi deglutivit dracones Aegyptiorum (Exod. VII) .
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Ut relinquentes luxuriosam ebrietatem, Dei sapientiam sequerentur.
Statuit procellam ejus in auram. Ut jam non cum igne et grandine, sed cum suavi sancti Spiritus flamine 1148D adveniret. Et siluerunt fluctus ejus. Poenitentiam agentes, in tranquillitatem conversi sunt.
Laetati sunt quia siluerunt. Illis quiescentibus, hi laetantur. Et eduxit eos in portum voluntatis eorum. De his quiescentibus fluctibus, apposuerunt integram voluntatem ad eum deduci: qui mitigans fluctus, verus est portus. Et de necessitatibus eorum liberavit eos. Ne ab his aestibus quaterentur.
Confiteantur Domino misericordiae ejus. Quibus protegit genus humanum. Et mirabilia ejus filiis hominum. Quia mirabiliter hos compescuit fluctus.
Exaltent eum in Ecclesia plebis. In congregatione fidelium. In cathedra seniorum laudent illum. Non in illa cathedra in qua Scribae et Pharisaei sederunt. 1149A qui legentes legem, non intellexerunt in ea Dominum nuntiatum, sed in illa in qua eum, vel prophetae, vel patriarchae, spirituali oculo contemplantes, cognoverunt in miraculis, vel oraculis cecinerunt.
Quia posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim: terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. Merito exaltandus, merito laudandus, qui in Ecclesia quae prius fuerat deserta, et odio habita, posuit apostolos, qui eam et consolarentur alloquio, et alluvio foecundarent. Dedit et in animas sitientium suum verbum, exitus praedicationum, et terram corporis, quae prius spinas amaritudinis protulerat, fructibus replevit aeternis.
Posuit desertum in stagna aquarum. Praebens in 1149B Ecclesia baptismum. Et terram sine aqua in exitus aquarum. Praedicatores in nationum ariditate constituens.
Et collocavit illic esurientes. Ut bonis coelestibus reficerentur. Et constituerunt civitatem habitationis. Animas suas exhibuerunt ab incentivis vitiorum tutas: in quibus fructus spiritus habitaret.
Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. Ad apostolos ista referuntur, qui jecerunt semen in corda credentium, de quibus fructum aeternitatis accipiant, hoc est, centesimum, sexagesimum, et tricesimum (Matt. XIII) .
Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis. Quia quae erant placita ei, faciebant. Sic et in manu Joseph 1149C benedixit omnia Deus, quia se a pravis cogitationibus et concupiscentiis custodivit (Gen. XLI et seqq.) . Et jumenta eorum non minoravit. Irrationabiles inter eos homines non sunt minorati in inferius, sed in melius reparati. Igitur explicita vocatione ac redemptione gentium, redit ad expulsionem Judaeorum, dicens:
Pauci facti sunt. Eo quod non fuissent in his multiplicata opera Dei. Et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Quia insontem iniqui sunt persecuti.
Effusa est contentio super principes eorum. Ut qui Dominum contempserant, ipsi contemnerentur. Et seduxerunt eos vana ipsorum simulacra, utique quae adorabant. Et deduxit eos in invio, et non in via. Seducentes eos a via Domini, deduxerunt eos 1149D in invio Satanae. Denique, deductis istis in invio, videamus quid fecerit Deus plebi suae.
Et adjuvit pauperem de inopia. Populum Christianum dapibus satiavit aeternis. Et posuit sicut oves familias. Ut audientes vocem veri pastoris, fide sequerentur.
Videbunt recti, et laetabuntur. Quorum sunt praedicatione conversi. Et omnis iniquitas opilabit os suum. Diabolus, vel Judaei, sive haeretici: qui in excelsum iniquitatem loqui praesumpserant.
Quis sapiens et custodiet ea, et tunc intelliget misericordias Domini? Si enim sapienter consideres et 1150A spiritualiter intelligas, videbis in hoc psalmo quarto misericordias petitas et clementer indultas: quas et nobis pietate proflua dignetur quaesitas indulgere, pulsatas aperire, petitas non negare. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.