Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CVII.
Canticum Psalmi ipsi David. Canticum semper refertur in sensum: psalmus vero refertur in corporalia. Ut autem manifestius dicamus, canticum in theoriam refertur: psalmus autem in practicen, hoc est, in opera. Quoniam ergo in titulo scriptum: Canticum psalmi: recte et consequenter in secundo versiculo ait: Cantabo et psallam in gloria mea.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Paratus 1150B sum non solum opere, sed etiam corde et sensu. Paratum cor meum, in sensu: paratum cor meum, in opere, hoc est, in practice. Quoniam non solum corde et sensu, sed et in opere paratus sum. Propterea et secundo dico: Cantabo et psallam in gloria mea. Cantabo, hoc est, in corde meo, et psallam. Sicut psalterium ex multis chordis compositum est, et si una chorda fuerit rupta, exterminatur psalterium, ita et in actibus nostris, si unum mandatum praetergressi fuerimus, psalterium nostrum rumpitur. Ideo dixit: Cantabo et psallam in gloria mea. In aliis codicibus legitur, in gloria tua. Sed melius est secundum Hebraicum legere, in gloria mea. Quod dicit, hoc est: Cantabo et psallam in gloria mea: Hoc, Domine, quod tibi psallo, quod tibi canto, non 1150C tibi gratiam facio, sed mihi. In alio enim psalmo dicit: Quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV) . Quod ergo facio, pro me facio. Quod ergo servio tibi, gloria mea est. Jejunamus: numquid aliquid Deo donamus? Pro peccatis nostris hoc facimus. Jacemus in sacco. Quid ex hoc praestamus Domino? Hoc tantum illi praestamus, ut salvemus animas nostras. Ipse enim hoc desiderat. Sicut bonus et misericors medicus: si aliquem sanaverit, gaudet quidem et ipse et ille qui sanatus est: ita et Dominus noster.
Exsurge, psalterium et cithara. O psalterium, o cithara, facta es et creata es, ut psallas Deo: exsurge et psalle, quare jaces? O monache, qui stas corpore, quare jacet anima tua, et non psallis Domino? Maledictus 1150D homo qui facit opus Dei negligenter (Jerem. XLVIII) . Si psalterium es, si cithara es, quare surdus es, et non glorificas Deum? Exsurgam diluculo. Deus in tenebris benedici et laudari non potest: sed in luce benedicitur. Rem dico miram: Et si nocte surgimus, Deum in luce benedicimus. Numquam Christiano nox est: semper Christiano sol justitiae oritur. Et haec quidem secundum Judaeos dicimus. Caeterum secundum altiorem sensum, Dominus est qui canit: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Paratus sum hic: paratus sum in futuro. Salvo et in terris; salvo et in coelis, hoc est, et angelos 1151A salvo et homines. Exsurge, psalterium et cithara. Loquitur Dominus suo corpori: Psalterium et cithara, qui descendisti in infernum et jacuisti, exsurge et lauda Dominum. Et vides quid dicit: Non ipse qui movet citharam et psalterium laudat; sed ipsa cithara et psalterium, ipsa benedicunt Patrem. Ille enim Deus est, et ab aliis benedicitur et laudatur. Corpus autem ejus et homo quem suscepit, ipse laudat Dominum. Ut autem sciatis quoniam propheta ex persona Domini loquitur, et non ex memetipso hoc loquor, videte quid sequitur.
Confitebor tibi in populis, Domine. Populos autem intellige Judaeos. Et psallam tibi in nationibus. De nobis dicit. Judaeos enim illos dicit, qui primi ex Judaeis crediderunt. Et videte ordinem: Primum 1151B laudat Deum in populis, et postea laudat Dominum in nationibus. Primum enim ex Judaeis crediderunt, et postea crediderunt ex gentibus.
Quia magna est misericordia tua super coelos. Non est creatura quae non indigeat misericordia Dei. Universi misericordia Dei indigemus. Gabriel, Michael, Seraphim, Cherubim, Potestates, Dominationes sunt quidem sanctae, sed indigent misericordia creatoris sui. Non detraho angelis, sed creatorem praedico, siquidem ipsi angeli libenter audiunt praedicari eorum creatorem. Et aliter possumus dicere, Quoniam misericordia tua de terra levat ad coelos. Et usque ad nubes veritas tua. Ubi sunt Judaei, ubi sunt similes Judaeorum, qui secundum litteram tantum sunt intelligentes? Quomodo usque ad nubes 1151C est veritas Dei? Filius Dei dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV) , et descendit in terris, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III) . Et quomodo, usque ad nubes veritas tua? Manifestus est sensus, quod de apostolis loquitur et de sanctis, ut imbrem suum non pluant super Judaeos, sed super gentes, sicut scriptum est: Mandabo nubibus meis, ne pluant super Israel imbrem (Isai V) . In istis ergo nubibus veritas Dei est. Si autem in istis nubibus veritas Dei est, quomodo Montanus dicit, et Cataphrygae dicunt: quod non est revelatum apostolis, nobis revelatum est.
Exaltare super coelos, Deus. Deus non exaltatur, nisi super coelos: non exaltatur super terram. Quando terreni sumus, non exaltamus Deum. Si 1151D autem de terrenis facti fuerimus coelestes, tunc exaltamus Deum, et Dominus noster quando erat in terra, non nos exaltavit. Dicat aliquis: Temerarie loqueris. Siquidem ipse dicit in Evangelio: Quando exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII) . Vide quid dicat: Quando exaltatus fuero in coelo, tunc omnia traham ad me. Prius quidem est iste sensus, sed ego aliud intelligo. Quando exaltatus fuero, quando crucifixus fuero, tunc omnes traham ad me. Ut liberentur dilecti tui. O mira intelligentia! Propterea crucifigitur Dominus, et exaltatur, ut liberentur dilecti ejus. Ut liberentur, inquit, dilecti tui. Exaltare super coelos, Deus. Factum est quod petivimus. Ille exaltatus est, et nos liberati sumus. 1152A Deus locutus est in sancto suo. Sive in templo, sive in unoquoque sanctorum, sive in propheta. Auditur in Moyse, auditur in apostolo; et verius dico: Locutus est in Filio suo. Quid ergo locutus est Deus? Haec quae sequuntur.
Exaltabor et dividam Sicimam. Propterea, inquit, crucifigor, ut dividam Sicimam. Sicima interpretatur in nostra lingua, humeri. Humeri autem interpretantur, opera. Sensus ergo iste est: Propterea crucifigor, ut opera mea dividam sanctis meis. Propterea crucifigor, ut jugum meum suave, et onus meum leve imponam super cervices hominum. Fecisti, Domine, quod pollicitus es. Exaltatus es et divisisti Sicimam. Et convallem tabernaculorum dimetiar. Vere Dominus et Salvator noster in hanc 1152B convallem lacrymarum, in locum humilitatis nostrae subintravit, hoc est, in istum mundum: in quo, quantumvis quivis sanctus fuerit, necdum cognoscit secundum quod oportet nosse. Ex parte enim cognoscimus. et ex parte prophetamus (I Cor XIII) .
Meus est Galaad, et meus est Manasses. Gaudet Dominus noster atque Salvator, habens plures divitias. Galaad interpretatur, transmigratio. Gaudet ergo quando populus ex gentibus migravit et venit ad eum. Manasses interpretatur, ex oblivione. Videte igitur quid dicit: Filius ille qui accepit substantiam, et comedit eam, et oblitus mei erat, nunc memoratus est mei (Luc. XV) . Et dicitur Manasses, hoc est, ex oblivione: quia non est oblitus, sed remeavit ad suum patrem. Et Ephraim susceptio capitis 1152C mei. Ephraim interpretatur, fructifer. Ephraim, inquit, susceptio capitis mei. Susceptionem posuit nunc pro corona. Quod enim in capite ponitur, corona est, et in Scripturis diversis nominibus vocatur. In alio loco habet: Scuto circumdabit te veritas ejus (Ps. XC) . Et in alio psalmo: Qui coronat te in misericordia et miserationibus (Ps. CII) . Sicut enim ibi posuit scutum pro corona, ita et hic susceptionem posuit pro corona. Videte ergo quid dicit: Factus es Galaad, factus es Manasses, hoc est, migrasti ad Dominum, et post oblivionem remeasti ad patrem tuum. Esto Ephraim, esto fructifer. Habeto opera bona, et postea eris corona Domini.
Juda rex meus. Videte, in quanta gloria est qui 1152D agit poenitentiam. Judas enim, confessio interpretatur. Moab lebes spei meae. Grande mysterium in paucis verbis agnoscitur. Rogo vos, diligenter animadvertite. Siquidem et mihi qui loquor, et vobis qui auditis, prodest. Moab interpretatur, ex patre. Ab, dicitur pater: Mo, ex. Quis est iste ex patre? Qui perdidit patrem suum, qui reliquit suum patrem: qui non remeavit ad patrem proprium, nec est dignus vocari Manasses. Quis est iste Moab? Inimicus Domini, de cujus genere usque ad quartam generationem et decimam et usque in saeculum non intrabit in Ecclesiam Domini. Quis est iste Moab? Qui ex immunda commixtione nascitur in spelunca tenebrosa. Ex Lot enim et filiabus illius nati sunt 1153A duo, Moab, et Amon, et Moab major est filius (Gen. XIX) . Videte ergo quomodo in littera mysterium absconditur. In tenebris, in spelunca: non in sole, non in luce. Moab ergo diabolus interpretatur: qui oblitus est patris sui. Denique et Abessalon, qui persecutus est patrem suum, interpretatur diabolus. Iste ergo Moab, quomodo lebes spei Domini est? Lebes interpretatur, olla. Quomodo olla spei Domini est? Ergone credibile est, ut Moab qui interpretatur, diabolus, lebes spei Domini sit? Quomodo spes Domini est? Dicat Apostolus: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I) . Diabolus quasi quaestionarius Domini est. Qui non recte ambulant ad Deum, traduntur diabolo. Quare? Ut pereant in aeternum. Et ubi clementia Dei? ubi 1153B misericors pater? ubi est qui facit solem suum oriri super justos et peccatores, et pluit super peccatores et justos (Matth. V) ? Quod dicit, hoc est: Tradidi, inquit, peccatores diabolo, ut ab ipso cruciati, convertantur ad me. Dicitur et in Jeremia: Quid vides tu, Jeremia? Ollam succensam, inquit (Jerem. I) . Videte ergo quoniam in ista olla mittuntur carnes. Hoc scriptum est in Ezechiel: Et mitte, inquit, carnes in ollam, ut molles fiant (Ezech. XXIV) . Ut dura convertantur ad Deum: ut ex corde lapideo fiat cor carneum. Et ubi prius non poterat scribi propter duritiam: postea scribatur propter mollitiem. Succendam, inquit, hanc ollam, et excoquam carnes et ossa, usque dum amittant omnem humorem et illuviem. Et videte postea quid dicatur: Et discant, 1153C inquit, quia ego Dominus. Magna misericordia, et magnum sacramentum. Mittuntur carnes in ollam, ut excoquantur et discant quia Dominus est. Multa sunt quae dicantur de Moab et olla, sed nunc longum est.
In Idumaeam extendam calciamentum meum. Idumaea interpretatur, terrena et sanguinea. Misericors Deus, non solum coelestia vult possidere, sed et terrestria. Mihi alienigenae amici facti sunt. De nobis dicit, qui ex gentibus credidimus.
Quis deducet me in civitatem munitam? Nemo, Domine. Tu es enim qui dicis: Torcular calcavi solus, et de gentibus vir non fuit mecum (Isai. LXIII) . Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad 1153D unum (Psal. XIII) . Quis ergo deducet me in civitatem munitam? Nemo, Domine. Siquidem et Petrus, qui promiserat pro te mori, postea te negavit. Quae est ista civitas munita? Infernus, ubi includuntur impii: unde exire non licet. Et vere ex ista civitate, nisi Dominus victor non exiit alter. Et vere civitas munita est ista. Moyses de ista civitate exire non potuit. Jacob similiter intravit in hanc civitatem, et non est reversus. Denique dicit ad filios suos: Lugens descendam ad inferos (Gen. XXXVII) . Ad inferos autem descendit: quia necdum erat paradisus a latrone apertus. Munita est ista civitas ad egrediendum: aperta est autem ad introeundum. Quis deducet me usque in Idumaeam? Ubi locus est poenarum, 1154A et sanguinis. Idumaea enim interpretatur, sanguinea. Locus occisionis animarum, ubi multae interficiuntur animae. Nemo enim victor descendit in infernum, nisi tu solus, Domine.
Deus, qui repulisti nos. Non dixit, Qui repellis nos, sed, Qui aliquando repulisti nos. Et non exibis Deus, in virtutibus nostris? Haec interrogative legenda sunt. Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? Qui passus es pro nobis, quare non adjuvas nos: sed pateris conculcari nos a diabolo crudelissimo? Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris. Videte quid dicat: Non dixit, non existi: sed, non exibis, Deus, in virtutibus nostris. Hoc vult dicere: Quando laboramus, tunc adjuvat nos Deus. Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. 1154B IX) . Videte quid dicat: Non ait: non est jacentis, neque dormientis, sed miserentis est Dei. Sed vide quid dicit: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Si non ergo voluerimus et cucurrerimus, Deus nobis nihil proderit. Nostrum est velle et currere, et postea Deus miseretur. Athleta enim dormiens perdit victoriam.
Da nobis auxilium de tribulatione. Non dixit, da nobis auxilium de deliciis: sed, de tribulatione. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX) . Non dixit: cum essem in deliciis clamavi, aut dormiens clamavi. Vis exaudiri a Domino? Esto in tribulatione: clama, et exaudieris. Si quis ergo non est in tribulatione, auxilium Domini invocare non potest. Quia vana salus hominis. Maledictus 1154C homo qui spem habet in homine (Jer. XVII) . Non est necesse hoc interpretari. Haec sententia omnibus patet. Aliquis speravit in imperatore, speravit in principe, in patre, aut matre: in aliquo negotio subito subtractus est spiritus ejus in quem ille speravit, et evanuit salus ejus. Non dixit, vana salus hominis; sed, salus ejus qui sperat in homine.
In Deo faciemus virtutem. Non habeamus spem, nisi in Domino tantum. Non dicamus: si illud mihi eveniat, aut illud, unde habeo vivere? Respondeo tibi quod majus est. Si persecutio fiat, unde habes vivere? Semper Christiano persecutio est, semper nuditas proposita est. Nemo ergo debet de vita ista desperare, nemo timeat, nemo debet dicere: Si senuero, unde habeo vivere? si infirmus factus fuero, 1154D unde vivo? Christum habes, et times? Si volatilia coeli pascit, dubitas quod possit te pascere? Diabolus pascit suos homines, et Christus non pascet suos servos? Diabolus facit judices hujus mundi divites, et Christus non potest facere, ut non mendices? Diabolus dat aurum et gemmas, et Christus panem non potest dare? Nos omnem sollicitudinem projiciamus de cordibus nostris, et dicamus: In Deo faciemus virtutem. Ipse erit virtus nostra: ipse panis noster: ipse erit rector noster. Et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Ipse nos coronat: ipse pugnat nobiscum: magis autem ipse vincet in nobis. Quid enim dicimus? In Deo faciemus virtutem. Quando enim fortes fuerimus, ipse ad nihilum deducet 1155A inimicos nostros. Non dixit: pugnabit, aut occidet: sed, ad nihilum deducet. Ideo eos ad nihilum deducet, ut, si voluerint, fortes eos faciat, et glorificet eos. Benedicamus ergo Deum: cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.