Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXIII.
Alleluia. Iste psalmus vocem continet prophetae, ostendentis ut quae in eo historice narrantur, spiritualiter dicta intelligantur.
In exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro. Iste psalmus secundum historiam commemorat, quando filii Israel exierunt de Aegypto (Exod. XIII) . Sed plus pertinet ad sensum, quando nos liberati fuimus de Aegypto, hoc est, de tenebris ignorantiae peccatorum nostrorum per baptismum. Domus Jacob de populo barbaro. Liberati fuerunt illi Israelitici de populo barbaro, hoc est, de illis gentibus 1173C quae in Aegypto habitabant. Et ad sensum. Domus Jacob, supplantatores vitiorum intelligunt. Liberati sunt isti, et nos spiritualis domus Jacob liberati sumus ab illis infidelibus, qui in infidelitate permanserunt (Gen. XXXII) . Domus Jacob. Primitus fuit vocatus Jacob, postea Israel. Unde dixit: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Et Dominus dixit ad illum: Jam non vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et nos primitus debemus esse Jacob, hoc est, supplantatores vitiorum: ut postea possimus esse Israel, id est, animae videntes Deum, et oculis cordis contemplari Deum: secundum illud: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V) .
Facta est Judaea sanctificatio ejus. In Judaea primitus 1173D fuit sanctificatio Dei. Sed Judaea, confessio interpretatur, id est, in illis qui confitentur fidem Trinitatis, et veniunt ad baptismum, ubi est sanctificatio Dei. Israel potestas ejus. Et potestas Dei est, ut Israel esse mereamur, id est, animae videntes Deum vocemur. Israel regnavit in ea.
Mare vidit et fugit. Mare vidit et fugit, quando Moyses cum populo suo venit (Exod. XIV) . Et quomodo vidit? Id est, intellexit voluntatem Creatoris, et donavit locum illi populo. Aliter, secundum sensum: Mare, gentilitas, vidit sanctos praedicatores, supplantatores vitiorum, et animae videntes Deum fugerunt, id est, non potuerunt resistere apostolis, quia Deus in illis erat. Jordanis conversus est retrorsum. 1174A Jordanem conversum esse retrorsum non legitur in historia (Josue III) , nisi quando cum arca in ipsum intraverunt: quasi retrorsum ambulasset illa aqua, sic stetit quasi murus, et illa alia aqua perambulavit in mare. Quid ergo intelligitur per hoc? Jordanis interpretatur, descensio eorum. Illi intelliguntur, qui veniunt ad baptismum. Quando viderunt Martyres pati persecutiones multas, conversi sunt in mare, hoc est, in gentilitate negaverunt. Postea Dominus per suos praedicatores vocavit illos: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zach. I) . Et conversi fuerunt postea multi ad Deum. Illa aqua perambulavit in mare, id est, sunt infideles qui perambulaverunt in mare, id est, in mare perditionis.
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni 1174B ovium. Exsultaverunt sancti praedicatores, quando viderunt illos conversos, qui antea blasphemi fuerunt. Exsultaverunt ut arietes, id est, principes gregum, qui generant filios, id est, sancti apostoli. Unde unus de illis dixit: Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV) . Vel praedicatores altioris meriti intelliguntur, qui modo generant filios per praedicationem eorum. Unde Paulus dixit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV) .
Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Jordanis, quare conversus es retrorsum? Propheta per semetipsum interrogat, et ipse respondit, ac si dicat: Quid tibi fuit, gentilitas, quod fugisti? Et tu, Jordanis, hoc est, et vos, Christiani, quid fuit quod 1174C conversi fuistis retrorsum? Quare? Vidistis sanctos praedicatores, id est, montes: vidistis arietes, hoc est, supplantatores vitiorum, et animas videntium Deum Patrem, ideo fugistis?
Montes, exsultastis ut arietes, et colles sicut agni ovium. Repetitio est.
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob. Exposuit hoc propheta alio loco cum dixit: Vidit, et commota est terra (Psal. LXIX) . Et post paululum ait: A facie Domini, et reliqua. Mota est terra, hoc est, a praesentia Dei, quia Deus in suis praedicatoribus erat. Mota fuit gentilitas; a facie Dei Jacob, id est, a praesentia illius quem adoravit Jacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum. Petra, Christus, et secundum historiam, de petra exierunt 1174D flumina (Exod. XVII) . Antequam Christus veniret in carnem, non eruperant adhuc tantae aquae, hoc est, tanta doctrina: Postea exierunt de Christo quatuor flumina, quatuor Evangelia, et irrigaverunt totum mundum. Et rupem in fontes aquarum. Repetitio est. Rupes sunt, qui et petra. Petra, dicitur rupis. Et rupem in fontes aquarum. Doctrina multa de Christo. Mare Rubrum, quod ideo dicitur: quia sicut sanguis erat illa aqua maris, quae figurabat baptismum.
Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam. Dicunt illi boni Judaei: Non nostrum meritum nos liberavit, sed tua potestas: ut nomen tuum glorificetur in omnibus gentibus. Vel praedicatores novi Testamenti similiter dicunt. Quando faciunt 1175A virtutes, Deus per illos facit: ut nomen illius glorificetur, et laudetur per ipsum.
Super misericordia tua et veritate tua. Tua misericordia, et tua veritas hoc facit. Ne quando dicant gentes, Ubi est Deus eorum? Propter hoc facit Deus ista mirabilia, ut non dicant gentes, quod non potuisset Deus illos salvare. Vel modo in novo Testamento similiter facit in sanctis suis.
Deus autem noster in coelo: omnia quaecumque voluit, fecit. Deus in coelo sursum. Dicunt sancti ad illos infideles, qui idola adorant: Vos vestros deos manu tangitis, et oculis animalibus cernitis, sed noster Deus in coelo est sursum. In coelo et in terra, omnia quaecumque voluit, fecit. In his qui coelestem vitam agunt, et adhuc terrena carne clauduntur, implevit 1175B voluntates suas.
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Ideo dicitur simulacrum, quia ad similitudinem alicujus hominis mortui, factum sit. Argentum et aurum. Quare non dixit, lapidea, aut aerea, sed fictilia, aut lignea; sed argentea et aurea? Quia praevidebat Spiritus sanctus: quoniam cum exinde increpati essent, quale responsum darent. Ideo posuit aurum et argentum, quia dicerent illi: Non adoro, nec ligneum Deum, nec lapideum, nec aereum; sed Deum aureum et argenteum. Dicis illi: Si aurum et argentum adorasses, non esset talis error. Et dicunt illi: Non adoramus aurum, nec argentum. Ille respondit: Non aurum et argentum, sed Deum meum adoro. Quae est ista imago, et illa 1175C potestas quae in ipsa est? Dicis illi: Diabolus ibi est. Ille dicit: Absit. Non volo diabolum adorare. Quomodo non adoras diabolum, quia in alio psalmo legimus: Omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV) ? Dicit ille: Nec hoc adoro. Quid ergo adoras? Ego solem, lunam, stellas adoro. Isti sunt mei dii, illi me salvant. Dicis illi; Si sol est tuus Deus, quare non semper tibi lucet? Dicis ad alterum, qui lunam adorat, vel isti qui solem adorat: Sol integer est. Tu lunam adoras, quare crescit et decrescit tuus Deus, et de nocte lucet? Quare non semper tibi lucet? Et in mare quando mergeris, tua luna, et tuae stellae cur te non liberant, et super tibi lucem dant? Quare addit: opera manuum hominum, argentum et aurum? De terra fodiunt illud homines, et colunt illud, et 1175D colorant, et sic evenit pulchrum. Ergo de tuis manibus facis Deum tuum quem adoras. Ista ad revincendum malos dicta sunt.
Oculos habent, et non videbunt: aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo. Neque enim est spiritus in ore ipsorum. Dicis illi: Vel si bestiam adorasses, licet malum erat, sed tamen vel oculos habet, vel pedes: sed istud quod adoras, nec videt, nec audit. Quare addit: Non clamabunt in gutture suo? Quia bestiae clamant voce, sed confusus est clamor eorum. Non intelligis, neque potes per litteras, 1176A vel per syllabas comprehendere, quomodo vocem hominis comprehendis.
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Similes, hoc est, si oculos non emendat, quia vidit illud aurum, illam imaginem. Sed et in anima similis efficitur, dum non emendat, quia nec videt, nec intelligit, nec discernit, dum plus errori credit. Ideo similis dicitur. Et omnes qui confidunt in eis. Non solum qui faciunt, sed etiam qui confidunt.
Domus Israel speravit in Domino. Domus Israel, duodecim tribus Israel. Aaron, tribus Levi non speravit? Non speravit in tales deos mortuos, sed in Domino. Domus Israel, animarum domus videntium Deum in Domino sperant. Et Aaron, mons fortitudinis, id est, qui fortes et alti sunt in merito, in 1176B Domino sperant. Adjutor et protector eorum est. Illi dii non prosunt, secundum Jeremiae dictum: hominem non liberant de bello, regem non constituunt, sed iste illos defendit, et protegit, secundum Danielis dictum (Dan. II et III) , vere ipse est Deus eorum, et ipse mutat tempora, et amovet reges, et constituit.
Domus Aaron speravit in Domino: adjutor eorum et protector eorum est. Qui timent Dominum, speraverunt in Domino. Exceptis istis, domus Israel, et Aaron, omnes qui illum timent et amant, protegit illos et defendit.
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Memor fuit, quoniam liberavit filios Israel. Et nos, quoniam quod promisit, implevit opere. Misit Filium suum, qui carnem suscepit, et nos liberavit. Hoc 1176C dico, Deum memorare. Et benedixit nobis, hoc est, omni benedictione spirituali.
Benedixit domni Israel, benedixit domui Aaron. Benedixit omnes timentes Dominum, pusillis cum majoribus. Id est, altiores merito, et inferiores.
Adjiciat Dominus super vos. Alios praedicatores. Primitus pauci fuerunt, postea multi effecti sunt in mundo praedicatores.
Benedicti vos a Domino, qui fecit coelum et terram. Benedicti: hoc est, vos sancti benedicti estis a Domino.
Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum. Coelum coeli, sicut dicit canticum psalmi, et psalmus cantici. Istud coelum subjectum est illi coelo superiori, ubi est firmamentum, et inde habet lumen. 1176D Et terra iterum subjecta est ad illud coelum aereum: exinde habet pluviam et omnem necessitatem. Secundum sensum, coelum altius, sancti apostoli, qui ab ipso Christo audierunt praedicationem, et illuminationem Spiritus sancti acceperunt, et exinde fuerunt edocti. Coelum iterum successores apostolorum, quibus illi praedicaverunt, et Dominus illos in anima illorum illuminavit. Terram autem dedit filiis hominum. Hi sunt illi simpliciores qui tantum incarnationem credunt, qui lac edunt, et nutriuntur per praedicationem, et ipsi qui terreni erant, coeli efficiuntur.
Non mortui laudabunt te, Domine. Hoc est, peccatores. Peccator enim cum venerit in profundum malorum, 1177A contemnit (Prov. XIII) . Neque omnes qui descendunt in infernum. Hoc est, hahitatores inferni.
Sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum. Nos fideles qui vivimus, id est, qui fidem et opera habent, ipsi laudant Deum. Ex hoc nunc et usque in saeculum. Ex hoc, id est, quo incipimus intelligere. Nunc, modo. Usque in saeculum, sine fine.