Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXIV.
Alleluia. Iste psalmus vocem continet fidelis animae a Deo peregrinantis, quae post longos labores ab eo suscipitur.
Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. Non dixit: diligam; sed, dilexi. Non promisit se facere, sed testatur se fecisse. Dilexi. Quare dilexi? Quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. 1177B Dilexi, transacti temporis est: exaudiet autem, futuri. Non enim dixit: quoniam dilexi quod exaudivit me Dominus; sed, dilexi, quod exaudiet me Dominus.
Quia inclinavit aurem suam mihi. Quoniam nos parvi sumus et humiles, et non possumus nos extendere et exaltare: propterea Dominus inclinavit aurem suam, et dignatur exaudire nos. Denique quia nos homines sumus, et dii non possumus fieri: Deus homo factus est, et inclinavit se, secundum illud quod scriptum est: Et inclinavit coelos, et descendit (II Reg. XXII) . Et in diebus meis invocabo te. Hic quaeritur quomodo in diebus invocet, et non invocet in noctibus. Et quomodo dicit in alio loco: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, cum sancti in nocte plus soleant orare (Psal. CXIII) . Et 1177C in alio loco dicitur: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum (Psal. CXXXIII) . Quomodo dicit, et in diebus meis invocabo? Non dixit, invocavi; sed, invocabo, in futuro. Dum enim in hoc mundo sumus, in nocte invocamus. In futuro in die invocamus Dominum: propterea dixit, in diebus meis. Peccatoribus enim nox est: mihi autem dies.
Circumdederunt me dolores mortis. Videntur mihi dolores mortis cogitationes esse foedae, quando anima cogitat, et peccare desiderat, quoniam parturit peccata, vicina est morti. Et pericula inferni invenerunt me. O nos infelices, et miseros, et lugendos: quia semper nos peccatum quaerit! Si autem semper nos quaerunt peccata, nos festinemus ut non nos inveniant. Haec autem distantia est inter dolores mortis, 1177D et pericula inferni. Dolores mortis, malae cogitationes sunt: pericula inferni, opera mala sunt. Ut est autem dicam: aliud in theoria, aliud in opere, hoc est, in practica. Ibi enim dolor et parturitio: hic autem periculum est vicinum morti.
Tribulationem et dolorem inveni. Novam rem dicit. Non dicit, Requiem inveni: non dicit, Saturitatem inveni. Si autem dixisset, Invenit me tribulatio, invenit me dolor, non erat quaestio. Nunc autem quid dicit? Tribulationem et dolorem inveni: quasi quaerens sic invenit. Non enim invenitur nisi quod quaeritur. Sanctus non quaerit requiem, sed tribulationem. Novit enim quoniam tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem, probatio vero spem: 1178A spes autem non confundit (Rom. V) . Tale quid et in Jeremia dicitur (Jerem. VI et XIV) . Tribulationem, inquit, et miseriam invocavi. Quoniam, inquit, amaro tuo verbo ridebo, hoc est, in hoc saeculo, quid aliud volo nisi tribulationem, ut in futurum requiem habeam et felicitatem? Et propterea, inquit, nunc amaritudinem sustineo, ut postea dulciora promerear. Et populus Domini de Aegypto egrediens venit in Mara, quod interpretatur amaritudo, et de Mara in Sina, quod interpretatur tentatio (Exod. XV) . Et iterum Jeremias: Solus sedebam, quoniam amaritudine repletus eram (Jerem. XV) .
O Domine, libera animam meam. Proprietatem Hebraicae linguae Graecus et Latinus exprimere non possunt. Pro o in Hebraeo habet Anna (). Anna autem 1178B interpretatur rogo, et deprecor. Et quod dicit, hoc est: Deprecor, Domine, libera animam meam. Non est enim vocantis, sed deprecantis affectus. In ingenti enim periculo constitutus est. Misericors Dominus et justus, et Deus noster miserebitur. Erige aures, peccator. Misericors est Dominus, sed noli esse negligens: sequitur enim, et justus. Si multum peccator es: audi, misericors est Dominus: si negligens es: audi, et justus est. Sed videtur quasi aequale esse, misericors Dominus et justus. Verbi gratia, decem partibus est misericors, et decem partibus est justus, et hoc propter simpliciores ita loquor. Dicat aliquis: Si pensentur peccata mea, nonne possum tanta habere bona, quanta habeo mala? Nunc autem dicitur, quod misericors est et justus. Est misericors 1178C in peccatoribus, justus in bonis. Incipiunt me gravare peccata mea, et vincit in sua misericordia. Propterea semel justus posuit, et secundo, misericors. Poterat et de praeterito dicere. Et Deus noster, inquit, miseretur, ut semper eum misericordem ostendat.
Custodiens parvulos Dominus. Si quis magnus est, et se exaltat, et superbus est, hunc non custodit Dominus. Si quis se magnum putat, hujus non miseretur Dominus; sed si quis se humiliat, hujus miseretur, et custodit eum Dominus. Siquidem dicit: Ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus. Et iterum: Humiliatus sum; et salvavit me. Dupliciter intelligimus: Humiliatus sum, et salvavit me. Sive peccavi, et salvavit me, sive, cum essem superbus, et humiliavit 1178D me, et salvavit me.
Convertere, anima mea, in requiem tuam. Quando dicitur, Convertere in requiem tuam: ergo habuit ante requiem quam perdidit. Nemo enim convertitur, nisi qui pergit illuc ubi prius erat. Deus enim nos bonos creavit, et nostro arbitrio nos reliquit, et omnes cum Adam in paradiso posuit. Sed quia nostro arbitrio a beatitudine illa cecidimus, et venimus in vallem lacrymarum, propterea justus animam suam hortatur, ut convertatur illuc unde descendit. Convertere, anima mea, in requiem tuam. Locus enim iste, tribulationis locus est, terra pugnatorum est. Iste locus lacrymarum est, ubi non licet securum ambulare. Ubicumque enim aliquis fuerit, periculum est. 1179A Si in deserto, scorpiones sunt: si in civitatibus, oculus meretricis pernicies est homini: si in mari, latrones et piratae. Haec omnia mystice loquor. Nec enim nunc periculum est sancto viro a latronibus interfici, siquidem martyres sanguine suo vicerunt. Convertere, anima mea, in requiem tuam. Quia Dominus benefecit tibi. Quo, inquit, converteris, o anima? In paradisum. Non quia digna es, sed misericordia Domini est. Ut exires de paradiso, tuo vitio factum est, ut autem redeas, misericordiae Domini fuit. Et nos dicamus animae nostrae: Convertere in requiem tuam. Requies nostra, Christus est Deus noster. Si quando fuerimus in angustia, et coeperit nos cogitatio captivare in peccatum, dicamus: Convertere, anima mea, in requiem tuam.
1179B Quia eripuit animam meam de morte. Necdum rediit in paradisum, et jam se in securitatem redisse dicit. Dixit, Convertere, anima mea, in requiem tuam, et quasi securus dicit, quia eripuit animam meam de morte. Quomodo eripuit animam meam de morte. Pro me passus est Deus meus, pro me crucifixus est Deus meus, et dico: Ubi est, mors, victoria tua; ubi est, inferne, stimulus tuus (Osee XIII; I Cor. XV) ? Oculos meos a lacrymis. Ploravi, ut rideam: luxi, ut in sempiternum gaudeam. Qui in praesenti non plorat, in futuro lacrymabitur. Beati enim qui lugent, quia ipsi consolabuntur (Matt. V) . Econtrario autem dicitur: Vae! vobis qui ridetis, quoniam lugebitis. Pedes meos a lapsu. Quia non steterunt pedes mei super petram, propterea pene moti sunt pedes mei, 1179C pene effusi sunt gressus mei. Liberati sunt pedes mei a lapsu. Quare? Quia conversa est anima mea in requiem suam.
Placebo coram Domino in regione vivorum. Videor, inquit, hominibus esse justus, quare opera bona non habeo? Videor hominibus esse sanctus, quare verba bona non habeo? Haec David dicit: hoc sancti dicunt, hoc apostoli loquuntur: peccator enim haec non loquitur. Quid loquitur justus? Quia verba et opera bona non habeo, et sanctus videor, et laudor ab hominibus. Ego autem novi conscientiam meam. Scio qualibus cogitationibus cor meum fluctuat: scio quantae mihi libidines veniunt, et video aliam legem repugnantem menti meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII) : propterea dico: Miser ego homo, 1179D quis me liberabit de corpore mortis hujus (Ibidem) ? Et propterea dico: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII) . Ab alienis. Non est meum quod parturio. Nolo cogitare mala, et cogito. Nolo cogitare malum, et quasi invitus et captivus in malam cogitationem trahor. Sed quoniam in mea potestate non est, aut cogitare, aut non cogitare quae sunt mala: propterea dico, aliena quidem sunt quae veniunt in cor meum. Sed quoniam quasi necessitas mihi imponitur: propterea dico, Ab occultis 1180A meis munda me. Aliena quidem sunt peccata, sed quia suscipio ea: dico in alienis peccatis, Parce mihi servo tuo: Hoc autem quare dixi? Quoniam dixit propheta: Placebo Domino. Non dixit, Placeo, sed placebo. Hinc enim quod facio, non possum esse perfectus justus. Propterea dicit et Apostolus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, et nunc per speculum videmus in aenigmate (I Cor. XIII) . Propterea nunc longo sermone usi sumus: quoniam in praesenti saeculo perfectus justus nemo esse potest, neque David, neque apostoli, neque aliquis sanctorum. Nemo enim mundus a peccato, nec si unius diei fuerit vita ejus (Job. XV) . Siquidem apostoli et sancti non ausi sunt dicere, Sancti sumus: nec ausi sunt dicere, Placeo: sed placebo. Qui in futurum sollicitus 1180B est, de praeterito quod non fecit, confitetur. Placebo Domino: Ubi placebo? In regione vivorum. Haec enim regio mortuorum est: alia est terra vivorum. Siquidem et David in hac terra erat, et vere in terra repromissionis, dicens: Placebo Domino in regione vivorum: confitetur hanc regionem non esse vivorum, sed mortuorum. Vultis scire quae est illa regio vivorum? Dominus dicit in Evangelio: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, et erant mortui (Luc. XXIII) . Et quid sequitur? Deus, inquit, non est mortuorum, sed vivorum. Igitur et justus quid dicit: Placebo Domino in regione vivorum. In regione Abraham, Isaac, et Jacob (Luc. XVI) . Hoc est, quando vere fuero in sinu Abraham, tunc placebo Domino.