Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXV.
1180C Alleluia. Hunc psalmum quinta et sexta editio cum superioribus copulant: Symmachus vero et Septuaginta interpretes dividunt.
Credidi, propter quod locutus sum. In Hebraico centesimus decimus quartus psalmus, et centesimus decimus quintus, unus est psalmus. Igitur dixit: Credidi, propter quod locutus sum. Quid credidisti? quod locutus es? Psalmus prior ita finivit: Placebo coram Domino in regione vivorum. Dicit ergo propheta: Credidi, propter quod locutus sum. Quid credidi? Quoniam placebo coram Domino in regione vivorum. Hoc credidi, et hoc locutus sum. Quid autem locutus sum? Ego autem humiliatus sum nimis. O magna intelligentia divini sermonis! Credidi, inquit, quoniam placebo Domino, quoniam ero angelus; 1180D quoniam ero in coelis, et non fui superbus: non sum elatus, sed humiliatus sum nimis. Quoniam ero in regione vivorum, misericordiae Domini est. Ego autem novi memetipsum, quia terra sum et cinis. Propterea dico: Ego autem humiliatus sum nimis. Quid autem est terra et cinis?
Ego autem dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. In Hebraeo aliter habet. Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendacium: quod dicitur Zecam. Placebo Domino in regione vivorum: sed ego scio 1181A memetipsum, secundum conditionem corporis, nihil esse. Non est enim veritas in substantia nostra, sed umbra est, et quasi mendacium. In substantia corporali dico, non in anima. Et quod dicit, hoc est: Placebo Domino in regione vivorum. Sed cogitans humanam vitam, et considerans diversos errores, non invenio veritatem in hoc mundo. Siquidem ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (II Cor. XI) . Propterea dico: Omne quod videmus, omne quod intelligimus, mendacium est. Quomodo igitur mendacium est? Mendacium hic dixit, quasi umbram, quasi imaginem: quemadmodum dicitur in alio loco: Verumtamen in imagine pertransiet homo (Psal. XXXVIII) . Eadem intelligentia et nunc dicitur: omnis homo mendax, 1181B hoc est, omnis homo umbra. Hoc autem dicimus secundum Hebraicam veritatem. Loquamur autem et secundum Septuaginta interpretes. Dicat enim aliquis, quid ad me quid habeatur in Hebraico? ego Ecclesiam sequor. Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. Verum dicit David, an mentitur. Si verum est, omnis homo mendax, et hoc quod dicit, omnis homo mendax, verum est, ergo et ipse mentitur, quia et ipse homo est. Si autem et ipse mentitur, ergo hoc quod dixit, Omnis homo mendax, non est verum. Quocumque verteris, in contrarium venit. Et quoniam ipse homo est, ergo ipse mentitur; quod omnis homo mendax est. Ergo alio genere mentitur. Videtis ergo, quia syllogismi sunt philosophorum. Denique secundum hanc sententiam texitur syllogismus 1181C Aristotelis. Denique tu dicis: Loquere ad alterum: si mentiris, et verum dicis quod mentiris: ergo mentiris. Videte quomodo in contrarium vertitur sententia. Quid enim dicit: O tu qui mecum loqueris: si mentiris, et verum dicis hoc ipsum quod mentiris: ergo mentiris, et in eodem sermone fit, ut verum dicat, et mentiatur. Propterea lectum est in Apostolo: Videte, ne quis vos decipiat per philosophiam et vanam deceptionem hominum, secundum elementa mundi (Coloss. II) . Invenerunt enim philosophi suas deceptiones ex propria arte: quomodo in eodem sermone, et vera quis dicat, et mentiatur. Nos autem dicamus David vera dixisse, quod omnis homo mendax. Quamdiu homines sumus, mentimur: quando autem fuerimus dii, desinimus mentiri. Ubi enim 1181D sunt aemulationes et contentiones in vobis, nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III) ? Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI) . Si quis igitur sanctus est, Deus efficitur, et quando factus fuerit Deus, desinit esse homo, et jam mentitur. Quid enim dicit et Apostolus? Est autem omnis homo mendax, Deus autem verax (Rom. III) . Interpretemur aliter: Credidi, propter quod locutus sum. Magister quando docet discipulum, nisi prior ipse crediderit quod docet, non potest alterum docere. Dicit ergo se primum credidisse, et sic alium docere. Ego autem humiliatus sum nimis. Quando autem adeptus sum 1182A gratiam Dei: non sum elatus in superbiam, non me inflavit notitia. Sed quid feci? Humiliatus sum nimis. Tamen quod docui sermone, potui et humilitate docere. Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. Docebam, inquit, discipulum meum, et considerans contemplationem coelestem, et cogitans diviniora: intellexi omne quod homo novit, esse mendacium. Quid enim veritatis potest esse in hoc mundo, cum umbra sit vita nostra super terram? Si ergo qui docet discipulum, confitetur quod omnis homo mendax est: quanto magis discipulus non debet se extollere, et aestimare se aliquid esse?
Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Quoniam dixit, placebo Domino in regione vivorum, et hoc ipsum credidi, propter quod locutus 1182B sum, et humiliatus sum nimis, et dixi, omnis homo mendacium, omnis homo umbra, omnis homo imago? pro tantis beneficiis, quibus placebo Domino in regione vivorum, quid habeo dignum quod illi retribuam? Ego terra sum, ego cinis sum: promisit mihi, quia placebo illi in regione vivorum: fecit me magistrum. Credidi, propter quod locutus sum. Quid habeo dignum, quod illi pro tantis beneficiis retribuam? Quodcumque illi dedero, ipsius est, et magis illi reddo quam dono. Nihil aliud habeo, quod ipsi retribuam, nisi pro ipso sanguinem fundam, nisi pro ipso martyr existam. Haec est sola retributio digna, pro sanguine sanguinem retribuere, ut liberati a Salvatore, pro Salvatore libenter sanguinem profundamus.
1182C Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. In Hebraico ita habet: Calicem Jesu accipiam. Hoc ipsum et Angelus interpretatur. Et vocabis nomen ejus Jesum (Luc. I) : ipse enim salvabit populum suum. Calicem ergo Jesu accipiam. Quis est iste calix Jesu? Pater, si possibile est, transeat iste calix a me (Luc. XXII) . Et potestis, inquit, calicem meum bibere? Et continuo sequitur: Calicem quidem meum bibetis (Matth. XX) . Hoc autem quare dixi? Ut intelligamus calicem passionis martyrium esse. Grandis res est martyrium. Quomodo grandis res? Quoniam retribuit Domino quod accepit a Domino. Christus pro ipso passus est, et ille pro nomine ipsius patitur. Quoniam diximus quod martyr nihil aliud habet quod retribuat Domino, et Dominus 1182D computat illi pro qualitate, quoniam videt servum suum nihil aliud habere quod retribuat ei. Quid enim simile est? Deus pro hominibus passus est, Dominus pro servo, justus pro peccatore. Quae aequalitas? Sed quoniam nihil aliud habet servus quod retribuat Domino: Deus quasi clemens pro aequali accipit martyrium. Quasi si quis dives paverit aliquem pauperem: evenerit autem eumdem divitem venire cum sua familia, et veniat casu in domum pauperis et non habeat pauper quod illi apponat, et familiae ipsius, et solum illi dicat, intra in domum clientis tui, et ostendat voluntatem, quoniam nihil aliud habet quod det, et plus faciat pauper, sicut illa vidua quae duo minuta contulit (Luc. XXI) . Calicem 1183A salutaris, aut Jesu, accipiam. Et hoc ipsum martyrium, inquit, non est meae virtutis, sed gratiae Dei. Propterea non possum eum bibere, nisi nomen Domini invocavero. Jesus vincit, in suo martyre coronatur.
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Respondeant nunc Judaei: quoniam omne corpus humanum dicunt esse immundum in lege. Denique si quis moriatur apud Judaeos, sive propheta, sive qualiscumque sanctus, si quis eum tetigerit etiam sacerdos, usque ad vesperam immundus est (Levit. XIX et XXI) . Hoc secundum litteram in lege scriptum est. Dicamus illis: Si mortui corpus immundum est, quomodo nunc dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus? Si pretiosum est corpus 1183B sancti morientis, quomodo immundum est? Ergo hic de evangelista dicitur, de martyre praedicatur.
O Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Et jam dixi in centesimo quarto decimo psalmo, ubi habet: O Domine, libera animam meam, quod in Hebraico habet: Anna (), quod interpretatur rogo, aut deprecor. Et hic ita habet in Hebraico: Rogo, Domine: quia ego servus tuus, ego servus tuus. Videtur humilitatis esse quod dicitur. Grandis dignitatis est, et meriti esse servum Domini, et non servum peccati. Quia non habeo, inquit, dominum hominem, quia non habeo dominum peccatum (Rom. VI) . Non enim regnat peccatum in mortali meo corpore; propterea servus tuus sum. Grande meritum. Denique dicitur de Moyse: sed non sicut 1183C servus meus Moyses. Et Abraham, et Isaac, et Jacob dicuntur servi Domini. Propterea et Apostolus ita incipit: Paulus servus Jesu Christi.
Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. Vere magnae felicitatis est, ire ad Dominum: ut non habeat conscientiam inquinatam. Quicumque sanctus moritur sua morte licet, sit sanctus qui misericordias operatus sit, fecerit signa, daemones ejecerit, non vadit ad Dominum securus: horrescit ejus conscientia, quando videt Dominum. Martyr autem si et post baptismum peccaverit, tamen secundo baptismate martyrii ablutus, securus vadit ad Dominum. Dirupisti vincula mea. Catenis autem suorum peccatorum unusquisque constringitur, sed in martyrio meo dirupisti vincula peccatorum meorum, et 1183D de vinculis plicasti mihi coronam victoriae. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V) . Tibi sacrificabo hostiam laudis. Post martyrium ubi sacrificat? In regione vivorum. Sacrificabo, inquit, tibi sacrificium. Quale sacrificium? Numquid hircum, aut vitulum? Illa Judaica erant, et transierunt. Sacrificabo tibi hostiam laudis. Haec est laus martyrum. Sicut enim martyres laudant Dominum pure in regione vivorum, ita et monachi qui die et nocte psallunt Domino, debent eamdem puritatem habere martyrum, siquidem ipsi martyres sunt. Quod enim faciunt angeli in coelis, hoc monachi faciunt in terris.
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi 1184A ejus. Quae sunt orationes martyrum? Quae sunt orationes sanctorum? Tenebo, inquit, et non dimittam te. Adorabo, inquit, Dominum, quem in Evangelio legens, et inveniens crucifixum: in coelis video regnantem cum angelis. In conspectu omnis populi ejus. Coram omni coetu sanctorum. In medio tui, Jerusalem. Ipsius coelestis civitatis, quae est mater nostra: cujus jam cives et domestici facti sumus. Per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui est pax nostra. Qui nobis praestare dignetur, ut compresso bello carnali, ac charitatis suae nobis pace largita: filiique effecti in Jerusalem coelesti, sanctis suis mereamur adjungi pro meritis. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.